XXVIII.
... Naevium ne appellasse quidem Quinctium, cum simul esset et experiri posset
cotidie; deinde quod omnia iudicia difficillima cum summa sua invidia maximoque
periculo P. Quincti fieri mallet quam illud pecuniarium iudicium quod uno die
transigi posset; ex quo uno haec omnia nata et profecta esse concedit. Quo in
loco condicionem tuli, si vellet pecuniam petere, P. Quinctium iudicatum solvi
satis daturum, dum ipse, si quid peteret, pari condicione uteretur. Ostendi
quam multa ante fieri convenerit quam hominis propinqui bona possideri
postularentur, praesertim cum Romae domus eius, uxor, liberi essent et
procurator aeque utriusque necessarius. Docui, cum desertum esse dicat
vadimonium, omnino vadimonium nullum fuisse; quo die hunc sibi promisisse
dicat, eo die ne Romae quidem eum fuisse; id testibus me pollicitus sum planum
facturum qui et scire deberent et causam cur mentirentur non haberent. Ex
edicto autem non potuisse bona possideri demonstravi, quod neque fraudandi
causa latitasset neque exsili causa solum vertisse diceretur. Reliquum est ut
eum nemo iudicio defenderit. Quod contra copiosissime defensum esse contendi
non ab homine alieno neque ab aliquo calumniatore atque improbo, sed ab equite
Romano, propinquo ac necessario suo, quem ipse Sex. Naevius procuratorem
relinquere antea consuesset; neque eum, si tribunos appellarit, idcirco minus
iudicio pati paratum fuisse, neque potentia procuratoris Naevio ius ereptum;
contra istum potentia sua tum tantum modo superiorem fuisse, nunc nobis vix
respirandi potestatem dare.
|