XXIX. Quaesivi quae
causa fuisset cur bona non venissent, cum ex edicto possiderentur. Deinde illud
quoque requisivi qua ratione ex tot creditoribus nemo neque tum idem fecerit
neque nunc contra dicat, omnesque pro P. Quinctio pugnent, praesertim cum in
tali iudicio testimonia creditorum existimentur ad rem maxime pertinere. Postea
sum usus adversarii testimonio, qui sibi eum nuper edidit socium quem, quo modo
nunc intendit, ne in vivorum quidem numero tum demonstrat fuisse. Tum illam
incredibilem celeritatem seu potius audaciam protuli; confirmavi necesse esse
aut biduo DCC milia passuum esse decursa aut Sex. Naevium diebus compluribus
ante in possessionem misisse quam postularet uti ei liceret bona possidere.
Postea recitavi edictum quod aperte dominum de praedio detrudi vetaret; in quo
constitit Naevium ex edicto non possedisse, cum confiteretur ex praedio vi
detrusum esse Quinctium. Omnino autem bona possessa non esse constitui, quod
bonorum possessio spectetur non in aliqua parte, sed in universis quae teneri
et possideri possint. Dixi domum Romae fuisse quo iste ne aspirarit quidem,
servos compluris, ex quibus iste possederit neminem, ne attigerit quidem; unum
fuisse quem attingere conatus sit; prohibitum quievisse. In ipsa Gallia
cognostis in praedia privata Quincti Sex. Naevium non venisse; denique ex hoc
ipso saltu quem per vim expulso socio possedit servos privatos Quincti non
omnis eiectos esse. Ex quo et ex ceteris dictis, factis cogitatisque Sex Naevi
quivis potest intellegere istum nihil aliud egisse neque nunc agere nisi uti
per vim, per iniuriam, per iniquitatem iudici totum agrum, qui communis est,
suum facere possit.
|