XXXI. Miserum est
exturbari fortunis omnibus, miserius est iniuria; acerbum est ab aliquo
circumveniri, acerbius a propinquo; calamitosum est bonis everti calamitosius
cum dedecore; funestum est a forti atque honesto viro iugulari, funestius ab eo
cuius vox in praeconio quaestu prostitit; indignum est a pari vinci aut
superiore, indignius ab inferiore atque humiliore; luctuosum est tradi alteri
cum bonis, luctuosius inimico; horribile est causam capitis dicere, horribilius
priore loco dicere. Omnia circumspexit Quinctius, omnia periclitatus est, C.
Aquili; non praetorem modo a quo ius impetraret invenire non potuit, atque adeo
ne unde arbitratu quidem suo postularet, sed ne amicos quidem Sex. Naevi,
quorum saepe et diu ad pedes iacuit stratus obsecrans per deos immortalis, ut
aut secum iure contenderent aut iniuriam sine ignominia sibi imponerent.
Denique ipsius inimici voltum superbissimum subiit, ipsius Sex. Naevi lacrimans
manum prehendit in propinquorum bonis proscribendis exercitatam, obsecravit per
fratris sui mortui cinerem, per nomen propinquitatis, per ipsius coniugem et
liberos, quibus propior P. Quinctio nemo est, ut aliquando misericordiam
caperet, aliquam, si non propinquitatis, at aetatis suae, si non hominis, at
humanitatis rationem haberet, ut secum aliquid integra sua fama qualibet, dum
modo tolerabili, condicione transigeret. Ab ipso repudiatus, ab amicis eius non
sublevatus, ab omni magistratu agitatus atque perterritus, quem praeter te
appellet habet neminem; tibi se, tibi suas omnis opes fortunasque commendat,
tibi committit existimationem ac spem reliquae vitae. Multis vexatus
contumeliis, plurimis iactatus iniuriis non turpis ad te sed miser confugit; e
fundo ornatissimo eiectus, ignominiis omnibus appetitus, cum illum in paternis
bonis dominari videret, ipse filiae nubili dotem conficere non posset, nihil
alienum tamen vita superiore commisit.
Itaque hoc te obsecrat, C.
Aquili, ut, quam existimationem, quam honestatem in iudicium tuum prope acta
iam aetate decursaque attulit, eam liceat ei secum ex hoc loco efferre, ne is
de cuius officio nemo umquam dubitavit LX denique anno dedecore, macula
turpissimaque ignominia notetur, ne ornamentis eius omnibus Sex. Naevius pro
spoliis abutatur, ne per te fiat quo minus, quae existimatio P. Quinctium usque
ad senectutem produxit, eadem usque ad rogum prosequatur.
|