Pro Rabirio
Textus
[1] Etsi, Quirites, non
est meae consuetudinis initio dicendi rationem reddere qua de causa quemque defendam,
propterea quod cum omnibus civibus in eorum periculis semper satis iustam mihi
causam necessitudinis esse duxi, tamen in hac defensione capitis, famae
fortunarumque omnium C. Rabiri proponenda ratio videtur esse offici mei,
propterea quod, quae iustissima mihi causa ad hunc defendendum esse visa est,
eadem vobis ad absolvendum debet videri. [2] Nam
me cum amicitiae vetustas, cum dignitas hominis, cum ratio humanitatis, cum
meae vitae perpetua consuetudo ad C. Rabirium defendendum est adhortata, tum
vero, ut id studiosissime facerem, salus rei publicae, consulare officium,
consulatus denique ipse mihi una <a> vobis cum salute rei publicae
commendatus coegit. Non enim C. Rabirium culpa delicti, non invidia vitae,
Quirites, non denique veteres iustae gravesque inimicitiae civium in discrimen
capitis vocaverunt, sed ut illud summum auxilium maiestatis atque imperi quod
nobis a maioribus est traditum de re publica tolleretur, ut nihil posthac
auctoritas senatus, nihil consulare imperium, nihil consensio bonorum contra
pestem ac perniciem civitatis valeret, idcirco in his rebus evertendis unius
hominis senectus, infirmitas solitudoque temptata est. [3]
Quam ob rem si est boni consulis, cum cuncta auxilia rei publicae labefactari
convellique videat, ferre opem patriae, succurrere saluti fortunisque
communibus, implorare civium fidem, suam salutem posteriorem salute communi
ducere, est etiam bonorum et fortium civium, quales vos omnibus rei publicae
temporibus exstitistis, intercludere omnis seditionum vias, munire praesidia
rei publicae, summum in consulibus imperium, summum in senatu consilium putare;
ea qui secutus sit, laude potius et honore quam poena et supplicio dignum
iudicare. [4] Quam ob rem labor in hoc
defendendo praecipue meus est, studium vero conservandi hominis commune mihi
vobiscum esse debebit.
Sic enim existimare debetis, Quirites,
post hominum memoriam rem nullam maiorem, magis periculosam, magis ab omnibus
vobis providendam neque a tribuno pl. susceptam neque a consule defensam neque
ad populum Romanum esse delatam. Agitur enim nihil aliud in hac causa,
Quirites, <nisi> ut nullum sit posthac in re publica publicum consilium,
nulla bonorum consensio contra improborum furorem et audaciam, nullum extremis
rei publicae temporibus perfugium et praesidium salutis. [5]
Quae cum ita sint, primum, quod in tanta dimicatione capitis, famae
fortunarumque omnium fieri necesse est, ab Iove Optimo Maximo ceterisque dis
deabusque immortalibus, quorum ope et auxilio multo magis haec res publica quam
ratione hominum et consilio gubernatur, pacem ac veniam peto precorque ab eis
ut hodiernum diem et ad huius salutem conservandam et ad rem publicam
constituendam inluxisse patiantur. Deinde vos, Quirites, quorum potestas
proxime ad deorum immortalium numen accedit, oro atque obsecro, quoniam uno
tempore vita C. Rabiri, hominis miserrimi atque innocentissimi, salus rei
publicae vestris manibus suffragiisque permittitur, adhibeatis in hominis fortunis
misericordiam, in rei publicae salute sapientiam quam soletis.
[6] Nunc quoniam, T.
Labiene, diligentiae meae temporis angustiis obstitisti meque ex comparato et
constituto spatio defensionis in semihorae articulum coegisti, parebitur et,
quod iniquissimum est, accusatoris condicioni et, quod miserrimum, inimici
potestati. Quamquam in hac praescriptione semihorae patroni mihi partis
reliquisti, consulis ademisti, propterea quod ad defendendum prope modum satis
erit hoc mihi temporis, ad conquerendum vero parum. [7]
Nisi forte de locis religiosis ac de lucis quos ab hoc violatos esse dixisti
pluribus verbis tibi respondendum putas; quo in crimine nihil est umquam abs te
dictum, nisi a C. Macro obiectum esse crimen id C. Rabirio. In quo ego demiror
meminisse te quid obiecerit C. Rabirio Macer inimicus, oblitum esse quid aequi
et iurati iudices iudicarint. [8] An de peculatu
facto aut de tabulario incenso longa oratio est expromenda? quo in crimine
propinquus C. Rabiri iudicio clarissimo, C. Curtius, pro virtute sua est
honestissime liberatus, ipse vero Rabirius non modo in iudicium horum criminum,
sed ne in tenuissimam quidem suspicionem verbo est umquam vocatus. An de
sororis filio diligentius respondendum est? quem ab hoc necatum esse dixisti,
cum ad iudici moram familiaris funeris excusatio quaereretur. Quid enim est tam
veri simile quam cariorem huic sororis maritum quam sororis filium fuisse,
atque ita cariorem ut alter vita crudelissime privaretur, cum alteri ad
prolationem iudici biduum quaereretur? An de servis alienis contra legem Fabiam
retentis, aut de civibus Romanis contra legem Porciam verberatis aut necatis
plura dicenda sunt, cum tanto studio C. Rabirius totius Apuliae, singulari
voluntate Campaniae ornetur, cumque ad eius propulsandum periculum non modo
homines sed prope regiones ipsae convenerint, aliquanto etiam latius excitatae
quam ipsius vicinitatis nomen ac termini postulabant? Nam quid ego ad id longam
orationem comparem quod est in eadem multae inrogatione praescriptum, hunc nec
suae nec alienae pudicitiae pepercisse? [9] Quin
etiam suspicor eo mihi semihoram ab Labieno praestitutam esse ut ne plura de
pudicitia dicerem. Ergo ad haec crimina quae patroni diligentiam desiderant
intellegis mihi semihoram istam nimium longam fuisse.
Illam alteram partem de nece Saturnini
nimis exiguam atque angustam esse voluisti; quae non oratoris ingenium sed
consulis auxilium implorat et flagitat. [10]
Nam de perduellionis iudicio, quod a me sublatum esse criminari soles, meum
crimen est, non Rabiri. Quod utinam, Quirites, ego id aut primus aut solus ex
hac re publica sustulissem! utinam hoc, quod ille crimen esse volt, proprium
testimonium meae laudis esset. Quid enim optari potest quod ego mallem quam me
in consulatu meo carnificem de foro, crucem de campo sustulisse? Sed ista laus
primum est maiorum nostrorum, Quirites, qui expulsis regibus nullum in libero
populo vestigium crudelitatis regiae retinuerunt, deinde multorum virorum
fortium qui vestram libertatem non acerbitate suppliciorum infestam sed
lenitate legum munitam esse voluerunt.
[11] Quam ob rem uter
nostrum tandem, Labiene, popularis est, tune qui civibus Romanis in contione
ipsa carnificem, qui vincla adhiberi putas oportere, qui in campo Martio
comitiis centuriatis auspicato in loco crucem ad civium supplicium defigi et
constitui iubes, an ego qui funestari contionem contagione carnificis veto, qui
expiandum forum populi Romani ab illis nefarii sceleris vestigiis esse dico,
qui castam contionem, sanctum campum, inviolatum corpus omnium civium
Romanorum, integrum ius libertatis defendo servari oportere? [12]
Popularis vero tribunus pl. custos defensorque iuris et libertatis! Porcia lex
virgas ab omnium civium Romanorum corpore amovit, hic misericors flagella
rettulit; Porcia lex libertatem civium lictori eripuit, Labienus, homo
popularis, carnifici tradidit; C. Gracchus legem tulit ne de capite civium
Romanorum iniussu vestro iudicaretur, hic popularis a iiviris iniussu vestro
non iudicari de cive Romano sed indicta causa civem Romanum capitis condemnari
coegit. [13] Tu mihi etiam legis Porciae, tu C.
Gracchi, tu horum libertatis, tu cuiusquam denique hominis popularis mentionem
facis, qui non modo suppliciis invisitatis sed etiam verborum crudelitate
inaudita violare libertatem huius populi, temptare mansuetudinem, commutare
disciplinam conatus es? Namque haec tua, quae te, hominem clementem
popularemque, delectant, 'I, lictor, conliga manvs,' non modo huius libertatis
mansuetudinisque non sunt sed ne Romuli quidem aut Numae Pompili; Tarquini,
superbissimi atque crudelissimi regis, ista sunt cruciatus carmina quae tu,
homo lenis ac popularis, libentissime commemoras: 'Capvt obnvbito, arbori
infelici svspendito,' quae verba, Quirites, iam pridem in hac re publica non
solum tenebris vetustatis verum etiam luce libertatis oppressa sunt.
[14] An vero, si actio
ista popularis esset et si ullam partem aequitatis haberet aut iuris, C.
Gracchus eam reliquisset? Scilicet tibi graviorem dolorem patrui tui mors
attulit quam C. Graccho fratris, et tibi acerbior eius patrui mors est quem
numquam vidisti quam illi eius fratris quicum concordissime vixerat, et simili
iure tu ulcisceris patrui mortem atque ille persequeretur fratris, si ista
ratione agere voluisset, et par desiderium sui reliquit apud populum Romanum
Labienus iste, patruus vester, quisquis fuit, ac Ti. Gracchus reliquerat. An
pietas tua maior quam <C.> Gracchi, an animus, an consilium, an opes, an
auctoritas, an eloquentia? quae si in illo minima fuissent, tamen prae tuis
facultatibus maxima putarentur. [15] Cum vero
his rebus omnibus C. Gracchus omnis vicerit, quantum intervallum tandem inter
te atque illum interiectum putas? Sed moreretur prius acerbissima morte miliens
<C.> Gracchus quam in eius contione carnifex consisteret; quem non modo
foro sed etiam caelo hoc ac spiritu censoriae leges atque urbis domicilio
carere voluerunt. Hic se popularem dicere audet, me alienum a commodis vestris,
cum iste omnis et suppliciorum et verborum acerbitates non ex memoria vestra ac
patrum vestrorum sed ex annalium monumentis atque ex regum commentariis
conquisierit, ego omnibus meis opibus, omnibus consiliis, omnibus dictis atque
factis repugnarim et restiterim crudelitati? nisi forte hanc condicionem vobis
esse voltis quam servi, si libertatis spem propositam non haberent, ferre nullo
modo possent. [16] Misera est ignominia iudiciorum
publicorum, misera multatio bonorum, miserum exsilium; sed tamen in omni
calamitate retinetur aliquod vestigium libertatis. Mors denique si proponitur,
in libertate moriamur, carnifex vero et obductio capitis et nomen ipsum crucis
absit non modo a corpore civium Romanorum sed etiam a cogitatione, oculis,
auribus. Harum enim omnium rerum non solum eventus atque perpessio sed etiam
condicio, exspectatio, mentio ipsa denique indigna cive Romano atque homine
libero est. An vero servos nostros horum suppliciorum omnium metu dominorum
benignitas vindicta una liberat; nos a verberibus, ab unco, a crucis denique
terrore neque res gestae neque acta aetas neque vestri honores vindicabunt? [17] Quam ob rem fateor atque etiam, Labiene,
profiteor et prae me fero te ex illa crudeli, importuna, non tribunicia actione
sed regia, meo consilio, virtute, auctoritate esse depulsum. Qua tu in actione
quamquam omnia exempla maiorum, omnis leges, omnem auctoritatem senatus, omnis
religiones atque auspiciorum publica iura neglexisti, tamen a me haec in hoc
tam exiguo meo tempore non audies; liberum tempus nobis dabitur ad istam
disceptationem.
[18] Nunc de Saturnini
crimine ac de clarissimi patrui tui morte dicemus. Arguis occisum esse a C. Rabirio
L. Saturninum. At id C. Rabirius multorum testimoniis, Q. Hortensio
copiosissime defendente, antea falsum esse docuit; ego autem, si mihi esset
integrum, susciperem hoc crimen, agnoscerem, confiterer. Vtinam hanc mihi
facultatem causa concederet ut possem hoc praedicare, C. Rabiri manu L.
Saturninum, hostem populi Romani, interfectum!--Nihil me clamor iste commovet
sed consolatur, cum indicat esse quosdam civis imperitos sed non multos.
Numquam, mihi credite, populus Romanus hic qui silet consulem me fecisset, si
vestro clamore perturbatum iri arbitraretur. Quanto iam levior est acclamatio!
Quin continetis vocem indicem stultitiae vestrae, testem paucitatis!-- [19] Libenter, inquam, confiterer, si vere possem
aut etiam si mihi esset integrum, C. Rabiri manu L. Saturninum esse occisum, et
id facinus pulcherrimum esse arbitrarer; sed, quoniam id facere non possum,
confitebor id quod ad laudem minus valebit, ad crimen non minus. Confiteor
interficiendi Saturnini causa C. Rabirium arma cepisse. Quid est, Labiene? quam
a me graviorem confessionem aut quod in hunc maius crimen exspectas? nisi vero
interesse aliquid putas inter eum qui hominem occidit, et eum qui cum telo
occidendi hominis causa fuit. Si interfici Saturninum nefas fuit, arma sumpta
esse contra Saturninum sine scelere non possunt; si arma iure sumpta concedis,
inter<fectum iure concedas necesse
est>.
[20] Fit senatus
consultum ut C. Marius L. Valerius consules adhiberent tribunos pl. et
praetores, quos eis videretur, operamque darent ut imperium populi Romani
maiestasque conservaretur. Adhibent omnis tribunos pl. praeter Saturninum,
<praetores> praeter Glauciam; qui rem publicam salvam esse vellent, arma
capere et se sequi iubent. Parent omnes; ex aede Sancus armamentariisque
publicis arma populo Romano C. Mario consule distribuente dantur. Hic iam, ut
omittam cetera, de te ipso, Labiene, quaero. Cum Saturninus Capitolium teneret
armatus, esset una C. Glaucia, C. Saufeius, etiam ille ex compedibus atque
ergastulo Gracchus; addam, quoniam ita vis, eodem Q. Labienum, patruum tuum; in
foro autem C. Marius et L. Valerius Flaccus consules, post cunctus senatus,
atque ille senatus quem etiam vos ipsi, qui hos patres conscriptos qui nunc
sunt in invidiam vocatis, quo facilius de hoc senatu detrahere possitis,
<laudare consuevistis,> cum equester ordo--at quorum equitum, di
immortales! patrum nostrorum atque eius aetatis, qui tum magnam partem rei
publicae atque omnem dignitatem iudiciorum tenebant,--cum omnes omnium ordinum
homines qui in salute rei publicae salutem suam repositam esse arbitrabantur
arma cepissent: quid tandem C. Rabirio faciendum fuit? [21]
De te ipso, inquam, Labiene, quaero. Cum ad arma consules ex senatus consulto
vocavissent, cum armatus M. Aemilius, princeps senatus, in comitio
constitisset, qui cum ingredi vix posset, non ad insequendum sibi tarditatem
pedum sed ad fugiendum impedimento fore putabat, cum denique Q. Scaevola
confectus senectute, perditus morbo, mancus et membris omnibus captus ac
debilis, hastili nixus et animi vim et infirmitatem corporis ostenderet, cum L.
Metellus, Ser. Galba, C. Serranus, P. Rutilius, C. Fimbria, Q. Catulus omnesque
qui tum erant consulares pro salute communi arma cepissent, cum omnes
praetores, cuncta nobilitas ac iuventus accurreret, Cn. et L. Domitii, L.
Crassus, Q. Mucius, C. Claudius, M. Drusus, cum omnes Octavii, Metelli, Iulii,
Cassii, Catones, Pompeii, cum L. Philippus, L. Scipio, cum M. Lepidus, cum D.
Brutus, cum hic ipse P. Servilius, quo tu imperatore, Labiene, meruisti, cum
hic Q. Catulus, admodum tum adulescens, cum hic C. Curio, cum denique omnes
clarissimi viri cum consulibus essent: quid tandem C. Rabirium facere convenit?
utrum inclusum atque abditum latere in occulto atque ignaviam suam tenebrarum
ac parietum custodiis tegere, an in Capitolium pergere atque ibi se cum tuo
patruo et ceteris ad mortem propter vitae turpitudinem confugientibus
congregare, an cum Mario, Scauro, Catulo, Metello, Scaevola, cum bonis denique
omnibus coire non modo salutis verum etiam periculi societatem?
[22] Tu denique,
Labiene, quid faceres tali in re ac tempore? Cum ignaviae ratio te in fugam
atque in latebras impelleret, improbitas et furor L. Saturnini in Capitolium
arcesseret, consules ad patriae salutem ac libertatem vocarent, quam tandem
auctoritatem, quam vocem, cuius sectam sequi, cuius imperio parere potissimum
velles? 'Patruus,' inquit, 'meus cum Saturnino fuit.' Quid? pater quicum? quid?
propinqui vestri, equites Romani? quid? omnis praefectura, regio, vicinitas
vestra? quid? ager Picenus universus utrum tribunicium furorem, an consularem
auctoritatem secutus est? [23] Equidem hoc
adfirmo quod tu nunc de tuo patruo praedicas, neminem umquam adhuc de se esse
confessum; nemo est, inquam, inventus tam profligatus, tam perditus, tam ab
omni non modo honestate sed etiam simulatione honestatis relictus, qui se in
Capitolio fuisse cum Saturnino fateretur. At fuit vester patruus. Fuerit, et fuerit
<nulla> vi, nulla desperatione rerum suarum, nullis domesticis volneribus
coactus; induxerit eum L. Saturnini familiaritas ut amicitiam patriae
praeponeret; idcircone oportuit C. Rabirium desciscere a re publica, non
comparere in illa armata multitudine bonorum, consulum voci atque imperio non
oboedire? [24] Atqui videmus haec in rerum
natura tria fuisse, ut aut cum Saturnino esset, aut cum bonis, aut lateret.
Latere mortis erat instar turpissimae, cum Saturnino esse furoris et sceleris;
virtus et honestas et pudor cum consulibus esse cogebat. Hoc tu igitur in
crimen vocas, quod cum eis fuerit C. Rabirius quos amentissimus fuisset si
oppugnasset, turpissimus si reliquisset? At C. Decianus, de quo tu saepe
commemoras, quia, cum hominem omnibus insignem notis turpitudinis, P. Furium,
accusaret summo studio bonorum omnium, queri est ausus in contione de morte
Saturnini, condemnatus est, et Sex. Titius, quod habuit imaginem L. Saturnini
domi suae, condemnatus est. Statuerunt equites Romani illo iudicio improbum
civem esse et non retinendum in civitate, qui hominis hostilem in modum
seditiosi imagine aut mortem eius honestaret, aut desideria imperitorum
misericordia commoveret, aut suam significaret imitandae improbitatis
voluntatem.
[25] Itaque mihi mirum
videtur unde hanc tu, Labiene, imaginem quam habes inveneris; nam Sex. Titio
damnato qui istam habere auderet inventus est nemo. Quod tu si audisses aut si
per aetatem scire potuisses, numquam profecto istam imaginem quae domi posita
pestem atque exsilium Sex. Titio attulisset in rostra atque in contionem
attulisses, nec tuas umquam ratis ad eos scopulos appulisses ad quos Sex. Titi
adflictam navem et in quibus C. Deciani naufragium fortunarum videres. Sed in
his rebus omnibus imprudentia laberis. Causam enim suscepisti antiquiorem
memoria tua, quae causa ante mortua est quam tu natus es; et qua in causa tute
profecto fuisses, si per aetatem esse potuisses, eam causam in iudicium vocas. [26] An non intellegis, primum quos homines et
qualis viros mortuos summi sceleris arguas, deinde quot ex his qui vivunt eodem
crimine in summum periculum capitis arcessas? Nam si C. Rabirius fraudem
capitalem admisit quod arma contra L. Saturninum tulit, huic quidem adferet aliquam
deprecationem periculi aetas illa qua tum fuit; Q. vero Catulum, patrem huius,
in quo summa sapientia, eximia virtus, singularis humanitas fuit, M. Scaurum,
illa gravitate, illo consilio, illa prudentia, duos Mucios, L. Crassum, M.
Antonium, qui tum extra urbem cum praesidio fuit, quorum in hac civitate longe
maxima consilia atque ingenia fuerunt, ceteros pari dignitate praeditos
custodes gubernatoresque rei publicae quem ad modum mortuos defendemus? [27] Quid de illis honestissimis viris atque
optimis civibus, equitibus Romanis, dicemus qui tum una cum senatu salutem rei
publicae defenderunt? quid de tribunis aerariis ceterorumque ordinum omnium
hominibus qui tum arma pro communi libertate ceperunt? Sed quid ego de eis
omnibus qui consulari imperio paruerunt loquor? de ipsorum consulum fama quid
futurum est? L. Flaccum, hominem cum semper in re publica, tum in magistratibus
gerendis, in sacerdotio caerimoniisque quibus praeerat diligentissimum, nefarii
sceleris ac parricidi mortuum condemnabimus? adiungemus ad hanc labem
ignominiamque mortis etiam C. Mari nomen? C. Marium, quem vere patrem patriae,
parentem, inquam, vestrae libertatis atque huiusce rei publicae possumus
dicere, sceleris ac parricidi nefarii mortuum condemnabimus? [28]
Etenim si C. Rabirio, quod iit ad arma, crucem T. Labienus in campo Martio
defigendam putavit, quod tandem excogitabitur in eum supplicium qui vocavit? Ac
si fides Saturnino data est, quod abs te saepissime dicitur, non eam C.
Rabirius sed C. Marius dedit, idemque violavit, si in fide non stetit. Quae
fides, Labiene, qui potuit sine senatus consulto dari? Adeone hospes <es>
huiusce urbis, adeone ignarus disciplinae consuetudinisque nostrae ut haec
nescias, ut peregrinari in aliena civitate, non in tua magistratum gerere
videare?
[29] 'Quid iam ista C.
Mario,' inquit, 'nocere possunt, quoniam sensu et vita caret?' Itane vero?
tantis in laboribus C. Marius periculisque vixisset, si nihil longius quam
vitae termini postulabant spe atque animo de se et gloria sua cogitasset? At,
credo, cum innumerabilis hostium copias in Italia fudisset atque obsidione rem
publicam liberasset, omnia sua secum una moritura arbitrabatur. Non est ita,
Quirites; neque quisquam nostrum in rei publicae periculis cum laude ac virtute
versatur quin spe posteritatis fructuque ducatur. Itaque cum multis aliis de
causis virorum bonorum mentes divinae mihi atque aeternae videntur esse, tum
maxime quod optimi et sapientissimi cuiusque animus ita praesentit in posterum
ut nihil nisi sempiternum spectare videatur. [30]
Quapropter equidem et C. Mari et ceterorum virorum sapientissimorum ac
fortissimorum civium mentis, quae mihi videntur ex hominum vita ad deorum
religionem et sanctimoniam demigrasse, testor me pro illorum fama, gloria,
memoria non secus ac pro patriis fanis atque delubris propugnandum putare, ac,
si pro illorum laude mihi arma capienda essent, non minus strenue caperem, quam
illi pro communi salute ceperunt. Etenim, Quirites, exiguum nobis vitae
curriculum natura circumscripsit, immensum gloriae. Qua re, si eos qui iam de
vita decesserunt ornabimus, iustiorem nobis mortis condicionem relinquemus. Sed
si illos, Labiene, quos iam videre non possumus neglegis, ne his quidem quos
vides consuli putas oportere? [31] Neminem esse
dico ex his omnibus, qui illo die Romae fuerit, quem tu diem in iudicium vocas,
pubesque tum fuerit, quin arma ceperit, quin consules secutus sit. Omnes ei
quorum tu ex aetate coniecturam facere potes quid tum fecerint abs te capitis
C. Rabiri nomine citantur. At occidit Saturninum Rabirius. Vtinam fecisset! non
supplicium deprecarer sed praemium postularem. Etenim, si Scaevae, servo Q.
Crotonis, qui occidit L. Saturninum, libertas data est, quod equiti Romano
praemium dari par fuisset? et, si C. Marius, quod fistulas quibus aqua
suppeditabatur Iovis Optimi Maximi templis ac sedibus praecidi imperarat, quod
in clivo Capitolino improborum civium * * *
|