Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Tullius Cicero
Pro Rabirio

IntraText CT - Text

  • FRAGMENTA
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

FRAGMENTA

Fragmenta ex P edita

[32] * * * aret. Itaque non senatus in ea causa cognoscenda me agente diligentior aut inclementior fuit quam vos universi, cum orbis terrae distributionem atque illum ipsum agrum Campanum animis, manibus, vocibus re<pudiavistis>.

[33] Idem ego quod is qui auctor huius iudicii <est> clamo, praedico, denuntio. Nullus est reliquus rex, nulla gens, nulla natio quam pertimescatis; nullum adventicium, nullum extraneum malum est qu<od insi>nuare in han<c rem publicam pos>sit. Si immorta<lem> hanc civitate<m esse> voltis, si aeter<num hoc> imperium, si g<loriam> sempiternam <manere>, nobis a nostris <cupi>ditatibus, a tu<rbulen>tis hominibus <atque no>varum rerum <cupidis, ab intestinis malis>, a domesticis

[34] co<nsiliis> est cavendum. Hisce autem m<alis mag>num praesid<ium vo>bis maiores ve<stri re>liquerunt, vo<cem> illam consulis: 'qui <rem publicam> salvam esse <vellent>.' Huic voci fave<te, Quirites, neque v>estro iudicio <abstu>leritis mihi . . . . . . neque eripueri<tis rei publicae> spem liberta<tis, sp>em

[35] salutis, spem <digni>tatis. <Quid fac>erem, si T. Labie<nus c>aedem civium <fecis>set ut L. Satur<ninus>, si carcerem re<fregi>sset, si Capitoli<um cum armatis occupa>visset? Facerem <idem qu>od C. Marius fe<cit, a>d senatum re<ferr>em, vos ad rem publicam <defe>ndendam co<hort>arer, armatus <ipse> vobiscum ar<mato> obsisterem. <Nunc> quoniam armorum suspicio nulla est, tela non video, non vis, non caedes, non Capitoli atque arcis obsessio est, sed accusatio perniciosa, iudicium acerbum, res tota a tribuno pl. suscepta contra rem publicam, non vos ad arma vocan<dos esse, verum> ad suffragia cohor tandos contra oppugnationem vestrae maiestatis putavi. Itaque nunc vos omnis oro atque obtestor hortorque. Non ita mos est, consulem es * * *

[36] * * * <t>imet; qui hasce ore adverso pro re publica cicatrices ac notas virtutis accepit, is ne quod accipiat famae volnus perhorrescit; quem numquam incursiones hostium loco movere potuerunt, is nunc impetum civium, <c>ui n<e>cessario

[37] cedendum est, perhorrescit. <N>eque a vobis iam bene <v>ivendi sed hones<t>e moriendi facul<t>atem petit, neque tam <u>t domo sua frua<t>ur quam ne patrio <s>epulcro privetur laborat. Nihil al<iud> iam vos orat atque <ob>secrat nisi uti n<e se> legitimo funer<e et> domestica mor<te> privetis, ut eum <qui> pro patria nu<llum> umquam mor<tis pe>riculum fugit <in> patria mori pati<amini>.

[38] Dixi ad id tempus q<uod> mihi a tribuno pl. pra<esti>tutum est; a vob<is peto> quaesoque ut ha<nc me>am defension<em> pro amici pericu<lo fi>delem, pro rei publicae salu<te> consularem pu<te>tis.

Serv. A. 1.13

[38a(fr)] et cum universo populo Romano, tum vero equestri ordini longe carissimus.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License