III. Supplex erat rex,
multa rogabat, omnia pollicebatur, ut iam metuere Postumus cogeretur ne quod
crediderat perderet, si credendi constituisset modum. nihil autem erat illo
blandius, nihil hoc benignius, ut magis paeniteret coepisse quam liceret
desistere.
[6] Hinc primum
exoritur crimen illud; senatum corruptum esse dicunt. O di immortales! haec est
illa exoptata iudiciorum severitas? corruptores nostri causam dicunt; nos qui
corrupti sumus non dicimus? quid ergo? senatum<ne>
defendam hoc loco, iudices? omni equidem loco debeo; ita de me est meritus ille
ordo; sed nec id agitur hoc tempore nec cum Postumi causa res ista coniuncta
est. quamquam ad sumptum itineris, ad illam magnificentiam apparatus
comitatumque regium suppeditata pecunia a Postumo est, factaeque syngraphae
sunt in Albano Cn. Pompei, cum ille Roma profectus esset, tamen non debuit is
qui dabat, cur ille qui accipiebat tum sumeret, quaerere. non enim latroni, sed
regi credidit, nec regi inimico populi Romani, sed ei cuius reditum consuli
commendatum <a> senatu videbat, nec ei regi qui alienus ab hoc imperio
esset, sed ei quicum foedus feriri in Capitolio viderat. quod si creditor est
in culpa, [7] non is qui improbe credita pecunia
usus <est>, damnetur is qui fabricatus gladium est et vendidit, non is
qui illo gladio civem aliquem interemit. quam ob rem neque tu, C. Memmi, hoc
facere debes ut senatum, cuius auctoritati te ab adulescentia dedidisti, in
tanta infamia versari velis, neque ego id quod non agitur defendere. Postumi
enim causa, quaecumque est, seiuncta a senatu est. [8]
Quod si item a Gabinio seiunctam ostendero, certe quod dicas nihil habebis.
|