IV. Est enim haec causa
'Qvo ea pecvnia pervenerit' quasi quaedam appendicula causae iudicatae atque
damnatae. sunt lites aestimatae A. Gabinio, nec praedes dati nec ex bonis
populo universae <lites solutae>. iubet lex Iulia persequi ab eis ad quos
ea pecunia quam is ceperit qui damnatus sit pervenerit. si est hoc novum in
lege Iulia, sicuti multa sunt severius scripta quam in antiquis legibus et
sanctius, inducatur sane etiam consuetudo huius generis iudiciorum nova; [9] sin hoc totidem verbis translatum caput est
quot fuit non modo in Cornelia sed etiam ante in lege Servilia, per deos immortalis!
quid agimus, iudices, aut quem hunc morem novorum iudiciorum in rem publicam
inducimus? erat enim haec consuetudo nota vobis quidem omnibus, sed, si usus
magister est optimus, mihi debet esse notissima. accusavi de pecuniis
repetundis, iudex sedi, praetor quaesivi, defendi plurimos; nulla pars quae
aliquam facultatem discendi adferre posset a me afuit. ita contendo, neminem
umquam 'Qvo ea pecvnia pervenisset' causam dixisse qui in aestimandis litibus
appellatus non esset. in litibus autem nemo appellabatur nisi ex testium dictis
aut tabulis privatorum aut rationibus civitatum. [10]
Itaque in inferendis litibus adesse solebant qui aliquid de se verebantur, et,
cum erant appellati, si videbatur, statim contra dicere solebant; sin eius
temporis recentem invidiam pertimuerant, respondebant postea. quod cum
fecissent, permulti saepe vicerunt.
|