V. Hoc vero novum et
ante hoc tempus omnino inauditum. in litibus Postumi nomen est nusquam. in
litibus dico; modo vos idem in A. Gabinium iudices sedistis; num quis testis
Postumum appellavit? testis autem? num accusator? num denique toto illo in
iudicio Postumi nomen audistis? [11] Non igitur
reus ex ea causa quae iudicata est redundat Postumus, sed est adreptus unus
eques Romanus de pecuniis repetundis reus. quibus tabulis? quae in iudicio
Gabiniano recitatae non sunt. quo teste? A quo tum appellatus nusquam est. qua
aestimatione litium? in qua Postumi mentio facta nulla est. qua lege? qua non
tenetur.
Hic iam, iudices, vestri consili res
est, vestrae sapientiae; quid deceat vos, non quantum liceat vobis, spectare
debetis. si enim quid liceat quaeritis, potestis tollere e civitate quem
voltis; tabella est quae dat potestatem; occultat eadem libidinem, cuius conscientiam
nihil est quod quisquam timeat, si non pertimescat suam. [12]
Vbi est igitur sapientia iudicis? in hoc, ut non solum quid possit, sed etiam
quid debeat, ponderet nec quantum sibi permissum meminerit solum, sed etiam
quatenus commissum sit. datur tibi tabella iudici. qua lege? Iulia de pecuniis
repetundis. quo de reo? de equite Romano. at iste ordo lege ea non tenetur.
'illo,' inquit, 'capite: <quo ea pecunia pervenerit.' nihil audisti> in
Postumum, cum in Gabinium iudex esses, nihil Gabinio damnato, cum in eum litis
aestimares. 'at nunc audio.' reus igitur Postumus est ea lege qua non modo ipse
sed totus etiam ordo solutus ac liber est.
|