VII.
[16] Potentissimo et nobilissimo tribuno pl., M. Druso, novam
in equestrem ordinem quaestionem ferenti: 'si qvis ob rem ivdicandam pecvniam
cepisset' aperte equites Romani restiterunt. quid? hoc licere volebant? minime;
neque solum hoc genus pecuniae capiendae turpe sed etiam nefarium esse
arbitrabantur. ac tamen ita disputabant, eos teneri legibus <eis>
oportere qui suo iudicio essent illam condicionem vitae secuti. delectat
amplissimus civitatis gradus, sella curulis, fasces, imperia, provinciae,
sacerdotia, triumphi, denique imago ipsa ad posteritatis memoriam prodita; [17] esto simul etiam sollicitudo aliqua et legum
et iudiciorum maior quidam metus. 'nos ista numquam contempsimus'—ita enim
disputabant—'sed hanc vitam quietam atque otiosam secuti sumus; quae quoniam
honore caret, careat etiam molestia.' 'tam es tu iudex <eques> quam ego
senator.' 'ita est, sed tu istud petisti, ego hoc cogor. qua re aut iudici mihi
non esse liceat, [18] aut lege senatoria non
teneri.' hoc vos, equites Romani, ius a patribus acceptum amittetis? moneo ne
faciatis. rapientur homines in haec iudicia ex omni non modo invidia sed
sermone malivolorum, nisi cavetis. si iam vobis nuntiaretur in senatu
sententias dici ut his legibus teneremini, concurrendum ad curiam putaretis; si
lex ferretur, convolaretis ad rostra. vos senatus liberos hac lege esse voluit,
populus numquam adligavit, soluti huc convenistis; ne constricti discedatis
cavete. nam, [19] si Postumo fraudi fuerit, qui
nec tribunus nec praefectus nec ex Italia comes nec familiaris Gabini fuit,
quonam se modo defendent posthac qui vestri ordinis cum magistratibus nostris
fuerint his causis implicati?
|