VIII. 'Tu,' inquit,
'Gabinium ut regem reduceret impulisti.' non patitur mea me iam fides de
Gabinio gravius agere. quem enim ex tantis inimicitiis receptum in gratiam
summo studio defenderim, hunc adflictum violare non debeo. Quocum me si ante
Cn. Pompei auctoritas in gratiam non reduxisset, nunc iam ipsius fortuna
reduceret. [20] Sed tamen, cum ita dicis,
Postumi impulsu Gabinium profectum Alexandream, si defensioni Gabini fidem non
habes, obliviscerisne etiam accusationis tuae? Gabinius se id fecisse dicebat
rei publicae causa, quod classem Archelai timeret, quod mare refertum fore
praedonum putaret; lege etiam id sibi licuisse dicebat. tu inimicus negas.
ignosco, et eo magis quod est contra illud iudicatum. redeo igitur ad crimen et
accusationem tuam. [21] Quid vociferabare?
decem milia talentum Gabinio esse promissa. auctor videlicet perblandus
reperiendus fuit qui hominem, ut tu vis, avarissimum exoraret, HS bis miliens
et quadringentiens <ne> magno opere contemneret. Gabinius illud, quoquo
consilio fecit, fecit certe suo; quaecumque mens illa fuit, Gabini fuit. Sive
ille, ut ipse dicebat, gloriam, sive, ut tu vis, pecuniam quaesivit, sibi,
<non Rabirio quaesivit; Rabirius enim> non Gabini comes vel sectator nec
ad Gabini, cuius id negotium non erat, sed ad P. Lentuli, clarissimi viri,
auctoritatem a senatu profectam et consilio certo et spe non dubia Roma
contenderat.
[22] At dioecetes fuit
regius. et quidem in custodia etiam fuit regia et <vis> vitae eius adlata
paene est; multa praeterea quae libido regis, quae necessitas coegit perferre,
pertulit. quarum omnium rerum una reprehensio est quod regnum intrarit, quod
potestati <se> regis commiserit. verum si quaerimus, stulte. quid enim
stultius quam equitem Romanum ex hac urbe, huius, inquam, rei publicae civem,
quae est una maxime et fuit semper libera, venire in eum locum ubi parendum
alteri et serviendum sit?
|