IX.
[23] Sed ego in hoc tamen Postumo non ignoscam, homini mediocriter
docto, <in> quo videam sapientissimos homines esse lapsos? virum unum
totius Graeciae facile doctissimum, Platonem, iniquitate Dionysi, Siciliae
tyranni, cui se ille commiserat, in maximis periculis insidiisque esse versatum
accepimus; Callisthenem, doctum hominem, comitem Magni Alexandri, ab Alexandro
necatum; Demetrium, qui Phalereus vocitatus est, et ex re publica Atheniensi,
quam optime gesserat, et ex doctrina nobilem et clarum, in eodem isto Aegyptio
regno aspide ad corpus admota vita esse privatum. [24]
Plane confiteor fieri nihil posse dementius quam scientem in eum locum venire
ubi libertatem sis perditurus. sed huius ipsius facti stultitiam alia iam
superior stultitia defendit, quae facit ut hoc stultissimum facinus, quod in
regnum venerit, quod <se> regi commiserit, sapienter factum esse
videatur, si quidem <non> tam semper stulti quam sero sapientis est, cum
stultitia sua impeditus sit, quoquo modo possit se expedire. [25]
Quam ob rem illud maneat et fixum sit quod neque moveri neque mutari potest; in
quo aequi sperasse Postumum dicunt, peccasse iniqui, ipse etiam insanisse se
confitetur, quod suam, quod amicorum pecuniam regi crediderit cum tanto
fortunarum suarum periculo, hoc quidem semel suscepto atque contracto
perpetienda <illa> fuerunt ut se aliquando ac suos vindicaret. itaque
obicias licet quam voles saepe palliatum fuisse, aliqua habuisse non Romani
hominis insignia, quotiens eorum quippiam dices, totiens unum dices atque
<idem> illud, temere hunc pecuniam regi credidisse, suas fortunas atque
famam libidini regiae commisisse. [26] Fecerat
temere, fateor; mutari factum iam nullo modo poterat; aut pallium sumendum
Alexandreae ut ei Romae togato esse liceret, aut omnes fortunae abiciendae, si
togam retinuisset.
|