X. Deliciarum causa et
voluptatis non modo <notos> civis Romanos, sed et nobilis adulescentis et
quosdam etiam senatores summo loco natos non in hortis aut suburbanis suis, sed
Neapoli, [27] in celeberrimo oppido, in tunica
pulla saepe <vidi, ibidem multi> viderunt chlamydatum illum L. Sullam
imperatorem. L. vero Scipionis, qui bellum in Asia gessit Antiochumque devicit,
non solum cum chlamyde sed etiam cum crepidis in Capitolio statuam videtis;
quorum impunitas fuit non modo a iudicio sed etiam a sermone. facilius certe P.
Rutilium Rufum necessitatis excusatio defendet; qui cum a Mithridate Mytilenis
oppressus esset, crudelitatem regis in togatos vestitus mutatione vitavit. ergo
ille P. Rutilius qui documentum fuit hominibus nostris virtutis, antiquitatis,
prudentiae, consularis homo soccos habuit et pallium; nec vero id homini
quisquam sed tempori adsignandum putavit; Postumo crimen vestitus adferet is in
quo spes fuit posse sese aliquando ad fortunas suas pervenire? nam ut ventum
est Alexandream, [28] iudices, haec una ratio a
rege proposita Postumo est servandae pecuniae, si curationem et quasi
dispensationem regiam suscepisset. id autem facere non poterat, nisi
dioecetes—hoc enim nomine utitur qui ea regit—esset constitutus. odiosum
negotium Postumo videbatur, sed erat nulla omnino recusatio; molestum etiam
nomen ipsum, sed res habebat nomen hoc apud illos, non hic imposuerat. oderat
vestitum etiam illum, sed sine eo nec nomen illud poterat nec munus tueri. ergo
'aderat vis' ut ait poeta ille noster,
'quae
summas frangit infirmatque opes.'
[29] 'Moreretur+,'
inquies+; nam id sequitur. fecisset certe, si sine maximo dedecore tam
impeditis suis rebus potuisset emori.
|