XII. Et ait etiam meus
familiaris et necessarius eandem causam Alexandrinis fuisse cur laudarent
Gabinium quae mihi fuerit cur eundem defenderem. mihi, C. Memmi, causa
defendendi Gabini fuit reconciliatio gratiae. neque me vero paenitet mortalis
inimicitias, sempiternas amicitias habere. [33]
nam si me invitum putas, ne Cn. Pompei animum offenderem, defendisse causam, et
illum et me vehementer ignoras. neque enim Pompeius me sua causa quicquam
facere voluisset invitum, neque ego cui omnium civium libertas carissima
fuisset meam proiecissem. <nec,> quam diu inimicissimus Gabinio fui, non
amicissimus mihi Cn. Pompeius fuit, nec, postea quam illius auctoritate eam
dedi veniam quam debui, quicquam simulate <feci>, ne cum mea perfidia
illi etiam ipsi facerem cui beneficium dedissem iniuriam. nam non redeundo in
gratiam cum inimico non violabam Pompeium; si per eum reductus insidiose redissem,
me scilicet maxime, sed proxime illum quoque fefellissem. [34]
Ac de me omittamus; ad Alexandrinos istos revertamur. quod habent os, quam
audaciam! modo vobis inspectantibus in iudicio Gabini tertio quoque verbo
excitabantur; negabant pecuniam Gabinio datam. recitabatur identidem Pompei
testimonium regem ad se scripsisse nullam pecuniam Gabinio nisi in rem
militarem datam. 'non est,' inquit, 'tum Alexandrinis testibus creditum.' quid
postea? 'creditur nunc.' quam ob rem? 'quia nunc aiunt quod tum negabant.' quid
ergo? [35] Ista condicio est testium ut, quibus
creditum non sit negantibus, isdem credatur dicentibus? at, si verum tum
severissima fronte dixerunt, nunc mentiuntur; si tum mentiti sunt, doceant nos
verum quo voltu soleant dicere. audiebamus Alexandream, nunc cognoscimus.
illinc omnes praestigiae, illinc, inquam, omnes fallaciae, omnia denique ab eis
mimorum argumenta nata sunt. nec mihi longius quicquam est, iudices, quam
videre hominum voltus.
|