XIV. At habet et
celat. sunt enim qui ita loquantur. quod genus tandem est istud ostentationis
et gloriae? si nihil habuisset umquam, tamen, si quaesisset, cur se
dissimularet habere causa non esset. qui vero duo lauta et copiosa patrimonia
accepisset remque praeterea bonis et honestis rationibus auxisset, quid esset
tandem causae cur existimari vellet nihil habere? [39]
An, cum credebat inductus usuris, id agebat ut haberet quam plurimum; postea
quam exegit quod crediderat, ut existimaretur egere? novum genus hoc gloriae
concupiscit. 'dominatus est enim,' inquit, 'Alexandreae.' immo vero in
superbissimo dominatu fuit; pertulit ipse custodiam, vidit in vinclis
familiaris suos, mors ob oculos saepe versata est, nudus atque egens ad
extremum fugit e regno. [40] At permutata
aliquando pecunia est,delatae naves Postumi Puteolos sunt, auditae visaeque
merces. fallaces quidem et fucosae <e> chartis et linteis et vitro;
quibus cum multae naves refertae fuissent, naulum non potuit parari. cataplus
ille Puteolanus, sermo illius temporis, vectorumque cursus atque ostentatio,
tum subinvisum apud malivolos Postumi nomen propter opinionem pecuniae nescio
quam aestatem unam, non pluris, auris refersit istis sermonibus.
|