XV.
[41] Verum autem, iudices, si scire voltis, nisi C. Caesaris
summa in omnis, incredibilis in hunc eadem liberalitas exstitisset, nos hunc
Postumum iam pridem in foro non haberemus. ille onera multorum huius amicorum
excepit unus, quaeque multi homines necessarii secundis Postumi rebus discripta
sustinuerunt, nunc eius adflictis fortunis universa sustinet. Vmbram equitis
Romani et imaginem videtis, iudices, unius amici conservatam auxilio et fide.
nihil huic eripi potest praeter hoc simulacrum pristinae dignitatis quod Caesar
solus tuetur et sustinet; quae quidem in miserrimis rebus huic tamen tribuenda
maxima est; nisi vero hoc mediocri virtute effici potest ut tantus ille vir
tanti ducat hunc, et adflictum praesertim et absentem, et in tanta fortuna sua
ut alienam respicere magnum sit, <et in> tanta occupatione maximarum
rerum quas gerit atque gessit <ut> vel oblivisci aliorum non sit mirum
vel, si meminerit, oblitum esse <se> facile possit probare. [42]
Multas equidem C. Caesaris virtutes magnas incredibilisque cognovi, sed sunt
ceterae maioribus quasi theatris propositae et paene populares. castris locum
capere, exercitum instruere, expugnare urbis, aciem hostium profligare, hanc
vim frigorum hiemumque quam nos vix huius urbis tectis sustinemus excipere, eis
ipsis diebus hostem persequi cum etiam ferae latibulis se tegant atque omnia
bella iure gentium conquiescant— sunt ea quidem magna; quis negat? sed magnis
excitata sunt praemiis ac memoria hominum sempiterna. quo minus admirandum est
eum facere illa qui immortalitatem concupiverit.
|