Pro Roscio Amerino
Textus
[1] Credo ego vos,
iudices, mirari, quid sit, quod, cum tot summi oratores hominesque nobilissimi
sedeant, ego potissimum surrexerim, is, qui neque aetate neque ingenio neque
auctoritate sim cum his, qui sedeant, comparandus. 0mnes hi, quos videtis
adesse in hac causa, iniuriam novo scelere conflatam putant oportere defendi,
defendere ipsi propter iniquitatem temporum non audent. Ita fit, ut adsint
propterea, quod officium sequuntur, taceant autem idcirco, quia periculum
vitant. [2] Quid ergo? Audacissimus ego ex omnibus? Minime. An
tanto officiosior quam ceteri? Ne istius quidem laudis ita sum cupidus, ut
aliis eam praereptam velim. Quae me igitur res praeter ceteros impulit, ut
causam Sex. Rosci reciperem? Quia, si qui istorum dixisset, quos videtis
adesse, in quibus summa auctoritas est atque amplitudo, si verbum de re publica
fecisset, id, quod in hac causa fieri necesse est, multo plura dixisse, quam
dixisset, putaretur. [3] Ego autem si omnia, quae dicenda
sunt, libere dixero, nequaquam tamen similiter oratio mea exire atque in volgus
emanare poterit. Deinde quod ceterorum neque dictum obscurum potest esse
propter nobilitatem et amplitudinem neque temere dicto concedi propter aetatem
et prudentiam. Ego si quid liberius dixero, vel occultum esse propterea, quod
nondum ad rem publicam accessi, vel ignosci adulescentiae meae poterit; tametsi
non modo ignoscendi ratio verum etiam cognoscendi consuetudo iam de civitate
sublata est. [4] Accedit iIla quoque causa, quod a ceteris
forsitan ita petitum sit, ut dicerent, ut utrumvis salvo officio se facere
posse arbitrarentur; a me autem ei contenderunt, qui apud me et amicitia et
beneficiis et dignitate plurimum possunt, quorum ego nec benivolentiam erga me
ignorare nec auctoritatem aspernari nec voluntatem neglegere debebam. [5]
His de causis ego huic causae patronus exstiti, non electus unus, qui maximo
ingenio, sed relictus ex omnibus, qui minimo periculo possem dicere, neque uti
satis firmo praesidio defensus Sex. Roscius, verum uti ne omnino desertus
esset. Forsitan quaeratis, qui iste terror sit et quae tanta formido, quae tot
ac talis viros impediat, quo minus pro capite et fortunis alterius, quem ad
modum consuerunt, causam velint dicere. Quod adhuc vos ignorare non mirum est
propterea, quod consulto ab accusatoribus eius rei, quae conflavit hoc
iudicium, mentio facta non est. [6] Quae res ea est? Bona
patris huiusce Sex. Rosci, quae sunt sexagiens, quae de viro fortissimo et
clarissimo L. Sulla, quem honoris causa nomino, duobus milibus nummum sese
dicit emisse adulescens vel potentissimus hoc tempore nostrae civitatis, L.
Cornelius Chrysogonus. Is a vobis, iudices, hoc postulat, ut, quoniam in
alienam pecuniam tam plenam atque praeclaram nullo iure invaserit, quoniamque
ei pecuniae vita Sex. Rosci obstare atque officere videatur, deleatis ex animo
suo suspicionem omnem metumque tollatis; sese hoc incolumi non arbitratur huius
innocentis patrimonium tam amplum et copiosum posse obtinere, damnato et eiecto
sperat se posse, quod adeptus est per scelus, id per luxuriam effundere atque
consumere. Hunc sibi ex animo scrupulum, qui se dies noctesque stimulat ac
pungit, ut evellatis, postulat, ut ad hanc suam praedam tam nefariam adiutores
vos profiteamini.
[7] Si vobis aequa et
honesta postulatio videtur, iudices, ego contra brevem postulationem adfero et,
quo modo mihi persuadeo, aliquanto aequiorem. Primum a Chrysogono peto, ut
pecunia fortunisque nostris contentus sit, sanguinem et vitam ne petat; deinde
a vobis, iudices, ut audacium sceleri resistatis, innocentium calamitatem
levetis et in causa Sex. Rosci periculum, quod in omnis intenditur, propulsetis.
[8] Quod si aut causa criminis aut facti suspicio aut
quaelibet denique vel minima res reperietur, quam ob rem videantur illi non
nihil tamen in deferendo nomine secuti, postremo si praeter eam praedam, quam
dixi, quicquam aliud causae inveneritis, non recusamus, quin illorum libidini
Sex. Rosci vita dedatur. Sin aliud agitur nihil nisi, ut eis ne quid desit,
quibus satis nihil est, si hoc solum hoc tempore pugnatur, ut ad illam opimam
praeclaramque praedam damnatio Sex. Rosci velut cumulus accedat, nonne cum
multa indigna tum vel hoc indignissimum est vos idoneos habitos, per quorum
sententias iusque iurandum id adsequantur, quod antea ipsi scelere et ferro
adsequi consuerunt? Qui ex civitate in senatum propter dignitatem, ex senatu in
hoc consilium delecti estis propter severitatem, ab his hoc postulare homines
sicarios atque gladiatores, non modo ut supplicia vitent, quae a vobis pro
maleficiis suis metuere atque horrere debent, verum etiam ut spoliis ex hoc
iudicio ornati auctique discedant?
[9] His de rebus tantis
tamque atrocibus neque satis me commode dicere neque satis graviter conqueri
neque satis libere vociferari posse intellego. Nam commoditati ingenium,
gravitati aetas, libertati tempora sunt impedimento. Huc accedit summus timor,
quem mihi natura pudorque meus attribuit, et vestra dignitas et vis
adversariorum et Sex. Rosci pericula. Quapropter vos oro atque obsecro,
iudices, ut attente bonaque cum venia verba mea audiatis.
[10] Fide sapientiaque
vestra fretus plus oneris sustuli quam ferre me posse intellego. Hoc onus si
vos aliqua ex parte adlevabitis, feram ut potero studio et industria, iudices;
sin a vobis, id quod non spero, deserar, tamen animo non deficiam et id quod
suscepi, quoad potero perferam. Quod si perferre non potero, opprimi me onere
offici malo quam id, quod mihi cum fide semel impositum est aut propter
perfidiam abicere aut propter infirmitatem animi deponere.
[11] Te quoque magno
opere, M. Fanni, quaeso, ut, qualem te iam antea populo Romano praebuisti, cum
huic eidem quaestioni iudex praeesses, talem te et nobis et rei publicae hoc
tempore impertias. Quanta multitudo hominum convenerit ad hoc iudicium, vides;
quae sit omnium mortalium exspectatio, quae cupiditas, ut acria ac severa
iudicia fiant, intellegis. Longo intervallo iudicium inter sicarios hoc primum
committitur, cum interea caedes indignissimae maximaeque factae sunt; omnes
hanc quaestionem te praetore manifestis maleficiis cotidianoque sanguine
dignissimam sperant futuram.
[12] Qua vociferatione
in ceteris iudiciis accusatores uti consuerunt, ea nos hoc tempore utimur qui
causam dicimus. Petimus abs te, M. Fanni, a vobisque, iudices, ut quam acerrime
maleficia vindicetis, ut quam fortissime hominibus audacissimis resistatis, ut
hoc cogitetis, nisi in hac causa, qui vester animus sit, ostendetis, eo
prorumpere hominum cupiditatem et scelus et audaciam, ut non modo clam, verum
etiam hic in foro ante tribunal tuum, M. Fanni, ante pedes vestros, iudices,
inter ipsa subsellia caedes futurae sint. [13] Etenim quid aliud
hoc iudicio temptatur nisi, ut id fieri liceat? Accusant ei qui in fortunas
huius invaserunt, causam dicit is, cui praeter calamitatem nihil reliquerunt;
accusant ei, quibus occidi patrem Sex. Rosci bono fuit, causam dicit is, cui
non modo luctum mors patris attulit, verum etiam egestatem; accusant ei, qui
hunc ipsum iugulare summe cupierunt, causam dicit is, qui etiam adhoc ipsum
iudicium cum praesidio venit, ne hic ibidem ante oculos vestros trucidetur;
denique accusant ei, quos populus poscit, causam dicit is, qui unus relictus ex
illorum nefaria caede restat.
[14] Atque ut facilius
intellegere possitis, iudices, ea, quae facta sunt indigniora esse, quam haec
sunt, quae dicimus, ab initio res, quem ad modum gesta sit, vobis exponemus,
quo facilius et huius hominis innocentissimi miserias et illorum audacias
cognoscere possitis et rei publicae calamitatem.
[15] Sex. Roscius,
pater huiusce, municeps Amerinus fuit, cum genere et nobilitate et pecunia non
modo sui municipi, verum etiam eius vicinitatis facile primus, tum gratia atque
hospitiis florens hominum nobilissimorum. Nam cum Metellis, Serviliis,
Scipionibus erat ei non modo hospitium, verum etiam domesticus usus et
consuetudo, quas, ut aequum est, familias honestatis amplitudinisque gratia
nomino. Itaque ex suis omnibus commodis hoc solum filio reliquit; nam
patrimonium domestici praedones vi ereptum possident, fama et vita innocentis
ab hospitibus amicisque paternis defenditur. [16] Hic cum omni
tempore nobilitatis fautor fuisset, tum hoc tumultu proximo, cum omnium
nobilium dignitas et salus in discrimen veniret, praeter ceteros in ea
vicinitate eam partem causamque opera, studio, auctoritate defendit. Etenim
rectum putabat pro eorum honestate se pugnare, propter quos ipse honestissimus
inter suos numerabatur. Postea quam victoria constituta est ab armisque
recessimus, cum proscriberentur homines atque ex omni regione caperentur ei,
qui adversarii fuisse putabantur, erat ille Romae frequens atque in foro et in
ore omnium cotidie versabatur, magis ut exsultare victoria nobilitatis
videretur quam timere, ne quid ex ea calamitatis sibi accideret.
[17] Erant ei veteres
inimicitiae cum duobus Rosciis Amerinis, quorum alterum sedere in accusatorum
subselliis video, alterum tria huiusce praedia possidere audio; quas
inimicitias si tam cavere potuisset, quam metuere solebat, viveret. Neque enim,
iudices, iniuria metuebat. Nam duo isti sunt T. Roscii, quorum alteri Capitoni
cognomen est, iste, qui adest, Magnus vocatur, homines eius modi: Alter
plurimarum palmarum vetus ac nobilis gladiator habetur, hic autem nuper se ad
eum lanistam contulit, quique ante hanc pugnam tiro esset quod sciam, facile
ipsum magistrum scelere audaciaque superavit. [18] Nam cum hic
Sex. Roscius esset Ameriae, T. autem iste Roscius Romae, cum hic filius
adsiduus in praediis esset cumque se voluntate patris rei familiari vitaeque
rusticae dedisset, iste autem frequens Romae esset, occiditur ad balneas
Pallacinas rediens a cena Sex. Roscius. Spero ex hoc ipso non esse obscurum, ad
quem suspicio malefici pertineat; verum id, quod adhuc est suspiciosum, nisi
perspicuum res ipsa fecerit, hunc adfinem culpae iudicatote.
[19] Occiso Sex. Roscio
primus Ameriam nuntiat Mallius Glaucia quidam, homo tenuis, libertinus, cliens
et familiaris istius T. Rosci, et nuntiat domum non fili, sed T. Capitonis
inimici; et cum Post horam primam noctis occisus esset, primo diluculo nuntius
hic Ameriam venit; decem horis nocturnis sex et quinquaginta milia passuum
cisiis pervolavit, non modo ut exoptatum inimico nuntium primus adferret, sed
etiam cruorem inimici quam recentissimum telumque paulo ante e corpore
extractum ostenderet. [20] Quadriduo quo haec gesta sunt res
ad Chrysogonum in castra L. Sullae Volaterras defertur; magnitudo pecuniae
demonstratur; bonitas praediorum nam fundos decem et tris reliquit, qui
Tiberim fere omnes tangunt huius inopia et solitudo commemoratur;
demonstrant, cum pater huiusce Sex. Roscius, homo tam splendidus et gratiosus,
nullo negotio sit occisus, perfacile hunc hominem incautum et rusticum et Romae
ignotum de medio tolli posse; ad eam rem operam suam pollicentur. [21]
Ne diutius teneam, iudices, societas coitur. Cum nulla iam proscriptionis
mentio fieret, cum etiam, qui antea metuerant, redirent ac iam defunctos sese
periculis arbitrarentur, nomen refertur in tabulas Sex. Rosci, hominis
studiosissimi nobilitatis; manceps fit Chrysogonus; tria praedia vel
nobilissima Capitoni propria traduntur, quae hodie possidet; in reliquas omnis
fortunas iste T. Roscius nomine Chrysogoni, quem ad modum ipse dicit, impetum
facit. Haec omnia, iudices, imprudente L. Sulla facta esse certo scio. [22]
Neque enim mirum, cum eodem tempore et ea, quae praeterita sunt, reparet et ea,
quae videntur instare, praeparet, cum et pacis constituendae rationem et belli
gerendi potestatem solus habeat, cum omnes in unum spectent, unus omnia
gubernet, cum tot tantisque negotiis distentus sit, ut respirare libere non
possit, si aliquid non animadvertat, cum praesertim tam multi occupationem eius
observent tempusque aucupentur ut, simul atque ille despexerit, aliquid huiusce
modi moliantur. Huc accedit, quod, quamvis ille felix sit, sicut est, tamen in
tanta felicitate nemo potest esse in magna familia, qui neminem neque servum
neque libertum improbum habeat. [23] Interea iste T. Roscius,
vir optimus, procurator Chrysogoni, Ameriam venit, in praedia huius invadit,
hunc miserum, luctu perditum, qui nondum etiam omnia paterno funeri iusta
solvisset, nudum eicit domo atque focis patriis disque penatibus praecipitem,
iudices, exturbat, ipse amplissimae pecuniae fit dominus. Qui in sua re fuisset
egentissimus, erat, ut fit, insolens in aliena; multa palam domum suam
auferebat; plura clam de medio removebat, non pauca suis adiutoribus large
effuseque donabat, reliqua constituta auctione vendebat.
[24] Quod Amerinis
usque eo visum est indignum, ut urbe tota fletus gemitusque fieret. Etenim
multa simul ante oculos versabantur, mors hominis florentissimi, Sex. Rosci,
crudelissima, fili autem eius egestas indignissima, cui de tanto patrimonio
praedo iste nefarius ne iter quidem ad sepulcrum patrium reliquisset, bonorum
emptio flagitiosa, possessio, furta, rapinae, donationes. Nemo erat, qui non
audere omnia mallet quam videre in Sex. Rosci, viri optimi atque honestissimi, bonis
iactantem se ac dominantem T. Roscium. [25] Itaque decurionum
decretum statim fit, ut decem primi proficiscantur ad L. Sullam doceantque eum,
qui vir Sex. Roscius fuerit, conquerantur de istorum scelere et iniuriis,
orent, ut et illius mortui famam et fili innocentis fortunas conservatas velit.
Atque ipsum decretum, quaeso, cognoscite. [Decretum decurionum.] Legati in
castra veniunt. Intellegitur, iudices, id quod iam ante dixi, imprudente L.
Sulla scelera haec et flagitia fieri. Nam statim Chrysogonus et ipse ad eos
accedit et homines nobilis adlegat, qui peterent, ne ad Sullam adirent, et
omnia Chrysogonum, quae vellent, esse facturum pollicerentur. [26]
Usque adeo autem ille pertimuerat, ut mori mallet, quam de his rebus Sullam
doceri. Homines antiqui, qui ex sua natura ceteros fingerent, cum ille
confirmaret sese nomen Sex. Rosci de tabulis exempturum, praedia vacua filio
traditurum, cumque id ita futurum T. Roscius Capito, qui in decem legatis erat,
appromitteret, crediderunt; Ameriam re inorata reverterunt. Ac primo rem
differre cotidie ac procrastinare isti coeperunt, deinde aliquanto lentius
nihil agere atque deludere, postremo, id quod facile intellectum est, insidias
vitae huiusce Sex. Rosci parare neque sese arbitrari posse diutius alienam pecuniam
domino incolumi obtinere. [27] Quod hic simul atque sensit, de
amicorum cognatorumque sententia Romam confugit et sese ad Caeciliam, Nepotis
sororem, Baliarici filiam, quam honoris causa nomino, contulit, qua pater usus
erat plurimum; in qua muliere, iudices, etiam nunc, id quod omnes semper
existimaverunt, quasi exempli causa vestigia antiqui offici remanent. Ea Sex.
Roscium inopem, eiectum domo atque expulsum ex suis bonis, fugientem latronum
tela et minas recepit domum hospitique oppresso iam desperatoque ab omnibus
opitulata est. Eius virtute, fide, diligentia factum est, ut hic potius vivus
in reos quam occisus in proscriptos referretur.
[28] Nam postquam isti
intellexerunt summa diligentia vitam Sex. Rosci custodiri neque sibi ullam
caedis faciendae potestatem dari, consilium ceperunt plenum sceleris et
audaciae, ut nomen huius de parricidio deferrent, ut ad eam rem aliquem
accusatorem veterem compararent, qui de ea re posset dicere aliquid, in qua re
nulla subesset suspicio, denique ut, quoniam crimine non poterant, tempore ipso
pugnarent. Ita loqui homines: 'Quod iudicia tam diu facta non essent,
condemnari eum oportere, qui primus in iudicium adductus esset; huic autem
patronos propter Chrysogoni gratiam defuturos; de bonorum venditione et de ista
societate verbum esse facturum neminem; ipso nomine parricidi et atrocitate
criminis fore, ut hic nullo negotio tolleretur, cum ab nullo defensus esset.' [29]
Hoc consilio atque adeo hac amentia impulsi, quem ipsi, cum cuperent, non
potuerunt occidere, eum iugulandum vobis tradiderunt.
Quid primum querar aut unde potissimum,
iudices, ordiar aut quod aut a quibus auxilium petam? Deorumne immortalium,
populine Romani, vestramne, qui summam potestatem habetis, hoc tempore fidem
implorem? [30] Pater occisus nefarie, domus obsessa ab
inimicis, bona adempta, possessa, direpta, fili vita infesta, saepe ferro atque
insidiis appetita. Quid ab his tot maleficiis sceleris abesse videtur? Tamen
haec aliis nefariis cumulant atque adaugent, crimen incredibile confingunt,
testis in hunc et accusatores huiusce pecunia comparant; hanc condicionem
misero ferunt, ut optet, utrum malit cervices T. Roscio dare an insutus in
culleum per summum dedecus vitam amittere. Patronos huic defuturos putaverunt;
desunt; qui libere dicat, qui cum fide defendat, id quod in hac causa satis
est, non deest profecto, iudices. [31] Et forsitan in
suscipienda causa temere impulsus adulescentia fecerim; quoniam quidem semel
suscepi, Iicet, hercules, undique omnes minae, terrores periculaque impendeant
omnia, succurram ac subibo. Certum est deliberatumque, quae ad causam pertinere
arbitror, omnia non modo dicere, verum etiam libenter, audacter libereque
dicere; nulla res tanta exsistet, iudices, ut possit vim mihi maiorem adhibere
metus quam fides. [32] Etenim quis tam dissoluto animo est,
qui, haec cum videat, tacere ac neglegere possit? Patrem meum, cum proscriptus
non esset, iugulastis, occisum in proscriptorum numerum rettulistis, me domo
mea per vim expulistis, patrimonium meum possidetis. Quid voltis amplius?
Etiamne ad subsellia cum ferro atque telis venistis, ut hic aut iuguletis aut
condemnetis?
[33] Hominem longe
audacissimum nuper habuimus in civitate C. Fimbriam et, quod inter omnis
constat, nisi inter eos, qui ipsi quoque insaniunt, insanissimum. Is cum
curasset, in funere C. Mari ut Q. Scaevola volneraretur, vir sanctissimus atque
ornatissimus nostrae civitatis, de cuius laude neque hic locus est, ut multa
dicantur, neque plura tamen dici possunt, quam populus Romanus memoria retinet,
diem Scaevolae dixit, postea quam comperit eum posse vivere. Cum ab eo
quaereretur, quid tandem accusaturus esset eum, quem pro dignitate ne laudare
quidem quisquam satis commode posset, aiunt hominem, ut erat furiosus,
respondisse: "Quod non totum telum corpore recepisset." Quo populus
Romanus nihil vidit indignius nisi eiusdem viri mortem, quae tantum potuit, ut
omnis occisus perdiderit et adflixerit; quos quia servare per compositionem
volebat, ipse ab eis interemptus est. [34] Estne hoc illi
dicto atque facto Fimbriano simillimum? Accusatis Sex. Roscium. Quid ita? Quia
de manibus vestris, quia se occidi passus non est. Illud, quia in Scaevola
factum est, magis indignum videtur, hoc, quia fit a Chrysogono, non est
ferendum. Nam per deos immortalis! Quid est in hac causa, quod defensionis
indigeat? Qui locus ingenium patroni requirit aut oratoris eloquentiam magno
opere desiderat? Totam causam, iudices, explicemus atque ante oculos eitam
consideremus; ita facillime, quae res totum iudicium contineat et quibus de
rebus nos dicere oporteat et quid vos sequi conveniat, intellegetis.
[35] Tres sunt res,
quantum ego existimare possum, quae obstent hoc tempore Sex. Roscio, crimen
adversariorum et audacia et potentia. Criminis confictionem accusator Erucius
suscepit, audaciae partis Roscii sibi poposcerunt, Chrysogonus autem, is qui
plurimum potest, potentia pugnat. De hisce omnibus rebus me dicere oportere
intellego. Quid igitur est? [36] Non eodem modo de omnibus,
ideo quod prima illa res ad meum officium pertinet, duas autem reliquas vobis
populus Romanus imposuit; ego crimen oportet diluam, vos et audaciae resistere
et hominum eius modi perniciosam atque intolerandam potentiam primo quoque
tempore exstinguere atque opprimere debetis.
[37] Occidisse patrem
Sex. Roscius arguitur. Scelestum, di immortales, ac nefarium facinus atque eius
modi, quo uno maleficio scelera omnia complexa esse videantur! Etenim si, id
quod praeclare a sapientibus dicitur, voltu saepe laeditur pietas, quod
supplicium satis acre reperietur in eum, qui mortem obtulerit parenti? Pro quo
mori ipsum, si res postularet, iura divina atque humana cogebant. [38]
In hoc tanto, tam atroci, tam singulari maleficio, quod ita raro exstitit, ut,
si quando auditum sit, portenti ac prodigi simile numeretur, quibus tandem tu,
C. Eruci, argumentis accusatorem censes uti oportere? Nonne et audaciam eius,
qui in crimen vocetur, singularem ostendere et mores feros immanemque naturam
et vitam vitiis flagitiisque omnibus deditam, et denique omnia ad perniciem
profligata atque perdita? Quorum tu nihil in Sex. Roscium ne obiciendi quidem
causa contulisti.
[39] Patrem occidit
Sex. Roscius. Qui homo? Adulescentulus corruptus et ab hominibus nequam
inductus? Annos natus maior quadraginta. Vetus videlicet sicarius, homo audax
et saepe in caede versatus. At hoc ab accusatore ne dici quidem audistis.
Luxuries igitur hominem nimirum et aeris alieni magnitudo et indomitae animi
cupiditates ad hoc scelus impulerunt. De luxuria purgavit Erucius, cum dixit
hunc ne in convivio quidem ullo fere interfuisse. Nihil autem umquam debuit.
Cupiditates porro quae possunt esse in eo, qui, ut ipse accusator obiecit, ruri
semper habitarit et in agro colendo vixerit? Quae vita maxime disiuncta a
cupiditate et cum officio coniuncta est. [40] Quae res igitur
tantum istum furorem Sex. Roscio obiecit? 'Patri' inquit 'non placebat.' Patri
non placebat? quam ob causam? necesse est enim eam quoque iustam et magnam et
perspicuam fuisse. Nam ut illud incredibile est, mortem oblatam esse patri a
filio sine plurimis et maximis causis, sic hoc veri simile non est, odio fuisse
parenti filium sine causis multis et magnis et necessariis. [41]
Rursus igitur eodem revertamur et quaeramus, quae tanta vitia fuerint in unico
filio, qua re is patri displiceret. At perspicuum est nullum fuisse. Pater
igitur amens, qui odisset eum sine causa quem procrearat? At is quidem fuit
omnium constantissimus. Ergo illud iam perspicuum profecto est, si neque amens
pater neque perditus filius fuerit, neque odi causam patri neque sceleris filio
fuisse.
[42] 'Nescio' inquit
'quae causa odi fuerit; fuisse odium intellego qui antea, cum duos filios
haberet, illum alterum qui mortuus est secum omni tempore volebat esse, hunc in
praedia rustica relegarat.' Quod Erucio accidebat in mala nugatoriaque
accusatione, idem mihi usu venit in causa optima. Ille quo modo crimen
commenticium confirmaret non inveniebat, ego res tam levis qua ratione infirmem
ac diluam reperire non possum. [43] Quid ais, Eruci? tot
praedia tam pulchra, tam fructuosa Sex. Roscius filio suo relegationis ac
supplici gratia colenda ac tuenda tradiderat? Quid? hoc patres familiae qui
liberos habent, praesertim homines illius ordinis ex municipiis rusticanis,
nonne optatissimum sibi putant esse filios suos rei familiari maxime servire et
in praediis colendis operae plurimum studique consumere? [44]
An amandarat hunc sic ut esset in agro ac tantum modo aleretur ad villam, ut
commodis omnibus careret? Quid? si constat hunc non modo colendis praediis
praefuisse sed certis fundis patre vivo frui solitum esse, tamenne haec a te
vita eius rusticana relegatio atque amandatio appellabitur? Vides, Eruci,
quantum distet argumentatio tua ab re ipsa atque a veritate. Quod consuetudine
patres faciunt, id quasi novum reprehendis; quod benivolentia fit, id odio
factum criminaris; quod honoris causa pater filio suo concessit, id eum
supplici causa fecisse dicis. [45] Neque haec tu non
intellegis, sed usque eo quid arguas non habes, ut non modo tibi contra nos
dicendum putes verum etiam contra rerum naturam contraque consuetudinem hominum
contraque opiniones omnium.
At enim, cum duos filios haberet,
alterum a se non dimittebat, alterum ruri esse patiebatur. Quaeso, Eruci, ut
hoc in bonam partem accipias; non enim exprobrandi causa sed commonendi gratia
dicam. [46] Si tibi fortuna non dedit, ut patre certo
nascerere, ex quo intellegere posses, qui animus patrius in liberos esset, at
natura certe dedit, ut humanitatis non parum haberes; eo accessit studium
doctrinae, ut ne a litteris quidem alienus esses. Ecquid tandem tibi videtur,
ut ad fabulas veniamus, senex ille Caecilianus minoris facere Eutychum, filium
rusticum, quam illum alterum, Chaerestratum? nam, ut opinor, hoc nomine est
alterum in urbe secum honoris causa habere, alterum rus supplici causa
relegasse? [47] 'Quid ad istas ineptias abis?' inquies. Quasi
vero mihi difficile sit quamvis multos nominatim proferre, ne longius abeam,
vel tribulis vel vicinos meos qui suos liberos quos plurimi faciunt agricolas
adsiduos esse cupiunt. Verum homines notos sumere odiosum est, cum et illud
incertum sit velintne ei sese nominari, et nemo vobis magis notus futurus sit
quam est hic Eutychus, et certe ad rem nihil intersit utrum hunc ego comicum
adulescentem an aliquem ex agro Veienti nominem. Etenim haec conficta arbitror
esse a poetis ut effictos nostros mores in alienis personis expressamque
imaginem vitae cotidianae videremus. [48] Age nunc, refer
animum sis ad veritatem et considera non modo in Umbria atque in ea vicinitate
sed in his veteribus municipiis quae studia a patribus familias maxime
laudentur; iam profecto te intelleges inopia criminum summam laudem Sex. Roscio
vitio et culpae dedisse. Ac non modo hoc patrum voluntate liberi faciunt sed
permultos et ego novi et, nisi me fallit animus, unus quisque vestrum qui et
ipsi incensi sunt studio quod ad agrum colendum attinet, vitamque hanc
rusticam, quam tu probro et crimini putas esse oportere, et honestissimam et
suavissimam esse arbitrantur. [49] Quid censes hunc ipsum Sex.
Roscium quo studio et qua intellegentia esse in rusticis rebus? Ut ex his
propinquis eius, hominibus honestissimis, audio, non tu in isto artificio
accusatorio callidior es quam hic in suo. Verum, ut opinor, quoniam ita
Chrysogono videtur qui huic nullum praedium reliquit, et artificium
obliviscatur et studium deponat licebit. Quod tametsi miserum et indignum est,
feret tamen aequo animo, iudices, si per vos vitam et famam potest obtinere;
hoc vero est quod ferri non potest, si et in hanc calamitatem venit propter
praediorum bonitatem et multitudinem et quod ea studiose coluit, id erit ei
maxime fraudi, ut parum miseriae sit quod aliis coluit non sibi, nisi etiam
quod omnino coluit crimini fuerit.
[50] Ne tu, Eruci,
accusator esses ridiculus, si illis temporibus natus esses cum ab aratro
arcessebantur qui consules fierent. Etenim qui praeesse agro colendo flagitium
putes, profecto illum Atilium quem sua manu spargentem semen qui missi erant
convenerunt hominem turpissimum atque inhonestissimum iudicares. At hercule
maiores nostri longe aliter et de illo et de ceteris talibus viris existimabant
itaque ex minima tenuissimaque re publica maximam et florentissimam nobis
reliquerunt. Suos enim agros studiose colebant, non alienos cupide appetebant;
quibus rebus et agris et urbibus et nationibus rem publicam atque hoc imperium
et populi Romani nomen auxerunt. [51] Neque ego haec eo
profero quo conferenda sint cum hisce de quibus nunc quaerimus, sed ut illud
intellegatur, cum apud maiores nostros summi viri clarissimique homines qui
omni tempore ad gubernacula rei publicae sedere debebant tamen in agris quoque
colendis aliquantum operae temporisque consumpserint, ignosci oportere ei
homini qui se fateatur esse rusticum, cum ruri adsiduus semper vixerit, cum
praesertim nihil esset quod aut patri gratius aut sibi iucundius aut re vera
honestius facere posset.
[52] Odium igitur
acerrimum patris in filium ex hoc, opinor, ostenditur, Eruci, quod hunc ruri
esse patiebatur. Numquid est aliud? 'Immo vero' inquit 'est; nam istum
exheredare in animo habebat.' Audio; nunc dicis aliquid quod ad rem pertineat;
nam illa, opinor, tu quoque concedis levia esse atque inepta: 'Convivia cum
patre non inibat.' Quippe, qui ne in oppidum quidem nisi perraro veniret.
'Domum suam istum non fere quisquam vocabat.' Nec mirum, qui neque in urbe
viveret neque revocaturus esset. [53] Verum haec tu quoque
intellegis esse nugatoria; illud quod coepimus videamus, quo certius argumentum
odi reperiro nullo modo potest. 'Exheredare pater filium cogitabat.' Mitto
quaerere qua de causa; quaero qui scias; tametsi te dicere atque enumerare
causas omnis oportebat, et id erat certi accusatoris officium qui tanti
sceleris argueret explicare omnia vitia ac peccata fili quibus incensus parens
potuerit animum inducere ut naturam ipsam vinceret, ut amorem illum penitus
insitum eiceret ex animo, ut denique patrem esse sese oblivisceretur; quae sine
magnis huiusce peccatis accidere potuisse non arbitror. [54]
Verum concedo tibi ut ea praetereas quae, cum taces, nulla esse concedis; illud
quidem, voluisse exheredare, certe tu planum facere debes. Quid ergo adfers qua
re id factum putemus? Vere nihil potes dicere; finge aliquid saltem commode ut
ne plane videaris id facere quod aperte facis, huius miseri fortunis et horum
virorum talium dignitati inludere. Exheredare filium voluit. Quam ob causam?
'Nescio.' Exheredavitne? 'Non.' Quis prohibuit? 'Cogitabat.' Cogitabat? cui
dixit? 'Nemini.' Quid est aliud iudicio ac legibus ac maiestate vestra abuti ad
quaestum atque ad libidinem nisi hoc modo accusare atque id obicere quod planum
facere non modo non possis verum ne coneris quidem? [55] Nemo
nostrum est, Eruci, quin sciat tibi inimicitias cum Sex. Roscio nullas esse;
vident omnes qua de causa huic inimicus venias; sciunt huiusce pecunia te
adductum esse. Quid ergo est? Ita tamen quaestus te cupidum esse oportebat ut
horum existimationem et legem Remmiam putares aliquid valere oportere.
[56] Accusatores multos
esse in civitate utile est, ut metu contineatur audacia; verum tamen hoc ita
est utile, ut ne plane inludamur ab accusatoribus. Innocens est quispiam, verum
tamen, quamquam abest a culpa, suspicione tamen non caret; tametsi miserum est,
tamen ei, qui hunc accuset, possim aliquo modo ignoscere. Cum enim aliquid
habeat, quod possit criminose ac suspiciose dicere, aperte ludificari et
calumniari sciens non videatur. Qua re facile omnes patimur esse quam plurimos
accusatores, quod innocens, si accusatus sit, absolvi potest, nocens, nisi
accusatus fuerit, condemnari non potest; utilius est autem absolvi innocentem
quam nocentem causam non dicere. Anseribus cibaria publice locantur et canes
aluntur in Capitolio, ut significent si fures venerint. At fures internoscere
non possunt, significant tamen, si qui noctu in Capitolium venerint et quia id
est suspiciosum, tametsi bestiae sunt, tamen in eam partem potius peccant, quae
est cautior. Quod si luce quoque canes latrent, cum deos salutatum aliqui
venerint, opinor, eis crura suffringantur, quod acres sint etiam tum, cum
suspicio nulla sit. [57] Simillima est accusatorum ratio. Alii
vestrum anseres sunt, qui tantum modo clamant, nocere non possunt, alii canes,
qui et latrare et mordere possunt. Cibaria vobis praeberi videmus; vos autem
maxime debetis in eos impetum facere, qui merentur. Hoc populo gratissimum est.
Deinde, si voletis, etiam tum cum verisimile erit aliquem commisisse, in
suspicione latratote; id quoque concedi potest. Sin autem sic agetis ut
arguatis aliquem patrem occidisse neque dicere possitis aut qua re aut quo modo,
ac tantum modo sine suspicione latrabitis, crura quidem vobis nemo suffringet,
sed, si ego hos bene novi, litteram illam cui vos usque eo inimici estis ut
etiam Kal. omnis oderitis ita vehementer ad caput adfigent ut postea neminem
alium nisi fortunas vestras accusare possitis.
[58] Quid mihi ad
defendendum dedisti, bone accusator? quid hisce autem ad suspicandum? 'Ne
exheredaretur, veritus est.' Audio, sed qua de causa vereri debuerit, nemo
dicit. 'Habebat pater in animo.' Planum fac. Nihil est; non quicum
deliberaverit, quem certiorem fecerit, unde istud vobis suspicari in mentem
venerit. Cum hoc modo accusas, Eruci, nonne hoc palam dicis: 'Ego quid
acceperim scio, quid dicam nescio; unum illud spectavi quod Chrysogonus aiebat
neminem isti patronum futurum; de bonorum emptione deque ea societate neminem
esse qui verbum facere auderet hoc tempore'? Haec te opinio falsa in istam
fraudem impulit; non me hercules verbum fecisses, si tibi quemquam responsurum
putasses.
[59] Operae pretium
erat, si animadvertistis, iudices, neglegentiam eius in accusando considerare.
Credo, cum vidisset qui homines in hisce subselliis sederent, quaesisse num
ille aut ille defensurus esset; de me ne suspicatum quidem esse, quod antea
causam publicam nullam dixerim. Postea quam invenit neminem eorum qui possunt
et solent ita neglegens esse coepit ut, cum in mentem veniret ei, resideret,
deinde spatiaretur, non numquam etiam puerum vocaret, credo, cui cenam
imperaret, prorsus ut vestro consessu et hoc conventu pro summa solitudine
abuteretur. Peroravit aliquando, adsedit; surrexi ego. [60]
Respirare visus est quod non alius potius diceret. Coepi dicere. Usque eo
animadverti, iudices, eum iocari atque alias res agere ante quam Chrysogonum
nominavi; quem simul atque attigi, statim homo se erexit, mirari visus est.
Intellexi quid eum pepugisset. Iterum ac tertio nominavi. Postea homines
cursare ultro et citro non destiterunt, credo, qui Chrysogono nuntiarent esse
aliquem in civitate qui contra voluntatem eius dicere auderet; aliter causam
agi atque ille existimaret, aperiri bonorum emptionem, vexari pessime
societatem, gratiam potentiamque eius neglegi, iudices diligenter attendere,
populo rem indignam videri. [61] Quae quoniam te fefellerunt,
Eruci, quoniamque vides versa esse omnia, causam pro Sex. Roscio, si non
commode, at libere dici, quem dedi putabas defendi intellegis, quos tradituros
sperabas vides iudicare, restitue nobis aliquando veterem tuam illam
calliditatem atque prudentiam, confitere huc ea spe venisse quod putares hic latrocinium,
non iudicium futurum. De parricidio causa dicitur; ratio ab accusatore reddita
non est quam ob causam patrem filius occiderit. [62] Quod in
minimis noxiis et in his levioribus peccatis quae magis crebra et iam prope
cotidiana sunt vel maxime et primum quaeritur, quae causa malefici fuerit, id
Erucius in parricidio quaeri non putat oportere. In quo scelere, iudices, etiam
cum multae causae convenisse unum in locum atque inter se congruere videntur,
tamen non temere creditur, neque levi coniectura res penditur, neque testis
incertus auditur, neque accusatoris ingenio res iudicatur. Cum multa antea
commissa maleficia, cum vita hominis perditissima, tum singularis audacia
ostendatur necesse est, neque audacia solum sed summus furor atque amentia. Haec
cum sint omnia, tamen exstent oportet expressa sceleris vestigia, ubi, qua
ratione, per quos, quo tempore maleficium sit admissum. Quae nisi multa et
manifesta sunt, profecto res tam scelesta, tam atrox, tam nefaria credi non
potest.
[63] Magna est enim vis
humanitatis; multum valet communio sanguinis; reclamitat istius modi
suspicionibus ipsa natura; portentum atque monstrum certissimum est esse
aliquem humana specie et figura qui tantum immanitate bestias vicent ut,
propter quos hanc suavissimam lucem aspexerit, eos indignissime luce privarit,
cum etiam feras inter sese partus atque educatio et natura ipsa conciliet.
[64] Non ita multis
ante annis aiunt T. Caelium quendam Terracinensem, hominem non obscurum, cum
cenatus cubitum in idem conclave cum duobus adulescentibus filiis isset,
inventum esse mane iugulatum.Cum neque servus quisquam reperiretur neque liber
ad quem ea suspicio pertineret, id aetatis autem duo filii propter cubantes ne
sensisse quidem se dicerent, nomina filiorum de parricidio delata sunt. Quid
poterat tam esse suspiciosum? neutrumne sensisse? ausum autem esse quemquam se
in id conclave committere eo potissimum tempore cum ibidem essent duo
adulescentes filii qui et sentire et defendere facile possent? Erat porro nemo
in quem ea suspicio conveniret. [65] Tamen, cum planum
iudicibus esset factum aperto ostio dormientis eos repertos esse, iudicio
absoluti adulescentes et suspicione omni liberati sunt. Nemo enim putabat
quemquam esse qui, cum omnia divina atque humana iura scelere nefario
polluisset, somnum statim capere potuisset, propterea quod qui tantum facinus
commiserunt non modo sine cura quiescere sed ne spirare quidem sine metu
possunt.
[66] Videtisne quos
nobis poetae tradiderunt patris ulciscendi causa supplicium de matre sumpsisse,
cum praesertim deorum immortalium iussis atque oraculis id fecisse dicantur,
tamen ut eos agitent Furiae neque consistere umquam patiantur, quod ne pii
quidem sine scelere esse potuerunt? Sic se res habet, iudices: magnam vim,
magnam necessitatem, magnam possidet religionem paternus maternusque sanguis;
ex quo si qua macula concepta est, non modo elui non potest verum usque eo
permanat ad animum ut summus furor atque amentia consequatur. [67]
Nolite enim putare, quem ad modum in fabulis saepenumero videtis, eos qui
aliquid impie scelerateque commiserint agitari et perterreri Furiarum taedis
ardentibus. Sua quemque fraus et suus terror maxime vexat, suum quemque scelus
agitat amentiaque adficit, suae malae cogitationes conscientiaeque animi
terrent; hae sunt impiis adsiduae domesticaeque Furiae quae dies noctesque
parentium poenas a consceleratissimis filiis repetant. [68]
Haec magnitudo malefici facit ut, nisi paene manifestum parricidium proferatur,
credibile non sit, nisi turpis adulescentia, nisi omnibus flagitiis vita
inquinata, nisi sumptus effusi cum probro atque dedecore, nisi prorupta
audacia, nisi tanta temeritas ut non procul abhorreat ab insania. Accedat huc
oportet odium parentis, animadversionis paternae metus, amici improbi, servi
conscii, tempus idoneum, locus opportune captus ad eam rem; paene dicam,
respersas manus sanguine paterno iudices videant oportet, si tantum facinus,
tam immane, tam acerbum credituri sunt. [69] Qua re hoc quo
minus est credibile, nisi ostenditur, eo magis est, si convincitur,
vindicandum.
Itaque cum multis ex rebus intellegi
potest maiores nostros non modo armis plus quam ceteras nationes verum etiam
consilio sapientiaque potuisse, tum ex hac re vel maxime quod in impios
singulare supplicium invenerunt. Qua in re quantum prudentia praestiterint eis
qui apud ceteros sapientissimi fuisse dicuntur considerate. [70]
Prudentissima civitas Atheniensium, dum ea rerum potita est, fuisse traditur;
eius porro civitatis sapientissimum Solonem dicunt fuisse, eum qui leges quibus
hodie quoque utuntur scripserit. Is cum interrogaretur cur nullum supplicium
constituisset in eum qui parentem necasset, respondit se id neminem facturum
putasse. Sapienter fecisse dicitur, cum de eo nihil sanxerit quod antea
commissum non erat, ne non tam prohibere quam admonere videretur. Quanto nostri
maiores sapientius! qui cum intellegerent nihil esse tam sanctum quod non
aliquando violaret audacia, supplicium in parricidas singulare excogitaverunt
ut, quos natura ipsa retinere in officio non potuisset, ei magnitudine poenae a
maleficio summoverentur. Insui voluerunt in culleum vivos atque ita in flumen
deici.
[71] O singularem
sapientiam, iudices! Nonne videntur hunc hominem ex rerum natura sustulisse et
eripuisse cui repente caelum, solem, aquam terramque ademerint ut, qui eum
necasset unde ipse natus esset, careret eis rebus omnibus ex quibus omnia nata
esse dicuntur? Noluerunt feris corpus obicere ne bestiis quoque quae tantum
scelus attigissent immanioribus uteremur; non sic nudos in flumen deicere ne,
cum delati essent in mare, ipsum polluerent quo cetera quae violata sunt
expiari putantur; denique nihil tam vile neque tam volgare est cuius partem
ullam reliquerint. [72] Etenim quid tam est commune quam
spiritus vivis, terra mortuis, mare fluctuantibus, litus eiectis? Ita vivunt,
dum possunt, ut ducere animam de caelo non queant, ita moriuntur ut eorum ossa
terra non tangat, ita iactantur fluctibus ut numquam adluantur, ita postremo
eiciuntur ut ne ad saxa quidem mortui conquiescant. Tanti malefici crimen, cui
maleficio tam insigne supplicium est constitutum, probare te, Eruci, censes
posse talibus viris, si ne causam quidem malefici protuleris? Si hunc apud
bonorum emptores ipsos accusares eique iudicio Chrysogonus praeesset, tamen
diligentius paratiusque venisses. [73] Utrum quid agatur non
vides, an apud quos agatur? Agitur de parricidio quod sine multis causis
suscipi non potest; apud homines autem prudentissimos agitur qui intellegunt
neminem ne minimum quidem maleficium sine causa admittere. Esto, causam
proferre non potes. Tametsi statim vicisse debeo, tamen de meo iure decedam et
tibi quod in alia causa non concederem in hac concedam fretus huius innocentia.
Non quaero abs te qua re patrem Sex. Roscius occiderit, quaero quo modo
occiderit. Ita quaero abs te, C. Eruci: quo modo, et sic tecum agam ut meo loco
vel respondendi vel interpellandi tibi potestatem faciam vel etiam, si quid
voles, interrogandi. [74] Quo modo occidit? ipse percussit an
aliis occidendum dedit? Si ipsum arguis, Romae non fuit; si per alios fecisse
dicis, quaero quos? Servosne an liberos? Si liberos, quos homines? indidemne
Ameria an hosce ex urbe sicarios? Si Ameria, qui sunt ei? cur non nominantur?
si Roma, unde eos noverat Roscius qui Romam multis annis non venit neque umquam
plus triduo fuit? ubi eos convenit? qui conlocutus est? quo modo persuasit?
'Pretium dedit'; cui dedit? per quem dedit? unde aut quantum dedit? Nonne his
vestigiis ad caput malefici perveniri solet? Et simul tibi in mentem veniat
facito quem ad modum vitam huiusce depinxeris; hunc hominem ferum atque
agrestem fuisse, numquam cum homine quoquam conlocutum esse, numquam in oppido
constitisse.
[75] Qua in re
praetereo illud quod mihi maximo argumento ad huius innocentiam poterat esse,
in rusticis moribus, in victu arido, in hac horrida incultaque vita istius modi
maleficia gigni non solere. Ut non omnem frugem neque arborem in omni agro
reperire possis, sic non omne facinus in omni vita nascitur. In urbe luxuries
creatur, ex luxuria exsistat avaritia necesse est, ex avaritia erumpat audacia,
inde omnia scelera ac maleficia gignuntur; vita autem haec rustica quam tu
agrestem vocas parsimoniae, diligentiae, iustitiae magistra est.
[76] Verum haec missa
facio; illud quaero, is homo qui, ut tute dicis, numquam inter homines fuerit,
per quos homines hoc tantum facinus, tam occultum, absens praesertim, conficere
potuerit. Multa sunt falsa, iudices, quae tamen argui suspiciose possunt; in
his rebus si suspicio reperta erit, culpam inesse concedam. Romae Sex. Roscius
occiditur, cum in agro Amerino esset filius. Litteras, credo, misit alicui
sicario qui Romae noverat neminem. Arcessivit aliquem. Quem aut quando? Nuntium
misit. Quem aut adquem? Pretio, gratia, spe, promissis induxit aliquem. Nihil
horum ne confingi quidem potest; et tamen causa de parricidio dicitur.
[77] Reliquum est ut
per servos id admiserit. O, di immortales, rem miseram et calamitosam! Quid? In
tali crimine quod innocenti saluti solet esse ut servos in quaestionem
polliceatur, id Sex. Roscio facere non licet? Vos qui hunc accusatis omnis eius
servos habetis; unus puer victus cotidiani administer ex tanta familia Sex.
Roscio relictus non est. Te nunc appello, P. Scipio, te, M. Metelle; vobis
advocatis, vobis agentibus aliquotiens duos servos paternos in quaestionem ab
adversariis Sex. Roscius postulavit; meministisne T. Roscium recusare? Quid? ei
servi ubi sunt? Chrysogonum, iudices, sectantur; apud eum sunt in honore et in
pretio. Etiam nunc ut ex eis quaeratur ego postulo, hic orat atque obsecrat. [78]
Quid facitis? cur recusatis? Dubitate etiam nunc, iudices, si potestis, a quo
sit Sex. Roscius occisus, ab eone qui propter illius mortem in egestate et in
insidiis versatur, cui ne quaerendi quidem de morte patris potestas
permittitur, an ab eis qui quaestionem fugitant, bona possident, in caede atque
ex caede vivunt. Omnia, iudices, in hac causa sunt misera atque indigna; tamen
hoc nihil neque acerbius neque iniquius proferri potest: mortis paternae de
servis paternis quaestionem habere filio non licet! Ne tam diu quidem dominus
erit in suos dum ex eis de patris morte quaeratur? Veniam, neque ita multo
postea, ad hunc Iocum; nam hoc totum ad Roscios pertinet, de quorum audacia tum
me dicturum pollicitus sum, cum Eruci crimina diluissem.
[79] Nunc, Eruci, ad te
venio. Conveniat mihi tecum necesse est, si ad hunc maleficium istud pertinet,
aut ipsum sua manu fecisse, id quod negas, aut per aliquos liberos aut servos.
Liberosne? quos neque ut convenire potuerit neque qua ratione inducere neque
ubi neque per quos neque qua spe aut quo pretio potes ostendere. Ego contra
ostendo non modo nihil eorum fecisse Sex. Roscium sed ne potuisse quidem
facere, quod neque Romae multis annis fuerit neque de praediis umquam temere
discesserit. Restare tibi videbatur servorum nomen, quo quasi in portum
reiectus a ceteris suspicionibus confugere posses; ubi scopulum offendis eius
modi ut non modo ab hoc crimen resilire videas verum omnem suspicionem in
vosmet ipsos recidere intellegas. [80] Quid ergo est quo tamen
accusator inopia argumentorum confugerit? 'Eius modi tempus erat' inquit 'ut
homines volgo impune occiderentur; qua re hoc tu propter multitudinem
sicariorum nullo negotio facere potuisti.' Interdum mihi videris, Eruci, una
mercede duas res adsequi velle, nos iudicio perfundere, accusare autem eos
ipsos a quibus mercedem accepisti. Quid ais? volgo occidebantur? Per quos et a
quibus? Nonne cogitas te a sectoribus huc adductum esse? Quid postea? Nescimus
per ista tempora eosdem fere sectores fuisse collorum et bonorum? [81]
Ei denique qui tum armati dies noctesque concursabant, qui Romae erant adsidui,
qui omni tempore in praeda et in sanguine versabantur, Sex. Roscio temporis
illius acerbitatem iniquitatemque obicient et illam sicariorum multitudinem in
qua ipsi duces ac principes erant huic crimini putabunt fore? qui non modo
Romae non fuit sed omnino quid Romae ageretur nescivit, propterea quod ruri
adsiduus, quem ad modum tute confiteris, fuit.
[82] Vereor ne aut
molestus sim vobis, iudices, aut ne ingeniis vestris videar diffidere, si de
tam perspicuis rebus diutius disseram. Eruci criminatio tota, ut arbitror,
dissoluta est; nisi forte exspectatis ut illa diluam quae de peculatu ac de
eius modi rebus commenticiis inaudita nobis ante hoc tempus ac nova obiecit;
quae mihi iste visus est ex alia oratione declamare quam in alium reum
commentaretur; ita neque ad crimen parricidi neque ad eum qui causam dicit
pertinebant; de quibus quoniam verbo arguit, verbo satis est negare. Si quid
est quod ad testis reservet, ibi quoque nos, ut in ipsa causa, paratiores
reperiet quam putabat.
[83] Venio nunc eo quo
me non cupiditas ducit sed fides. Nam si mihi liberet accusare, accusarem alios
potius ex quibus possem crescere; quod certum est non facere, dum utrumvis
licebit. Is enim mihi videtur amplissimus qui sua virtute in altiorem locum
pervenit; non qui ascendit per alierius incommodum et calamitatem. Desinamus
aliquando ea scrutari quae sunt inania; quaeramus ibi maleficium ubi et est et
inveniri potest; iam intelleges, Eruci, certum crimen quam multis suspicionibus
coarguatur, tametsi neque omnia dicam et leviter unum quidque tangam. Neque
enim id facerem, nisi necesse esset, et id erit signi me invitum facere, quod
non persequar longius quam salus huius et mea fides postulabit.
[84] Causam tu nullam
reperiebas in Sex. Roscio; at ego in T. Roscio reperio. Tecum enim mihi res
est, T. Rosci, quoniam istic sedes ac te palam adversarium esse profiteris. De
Capitone post viderimus, si, quem ad modum paratum esse audio, testis prodierit;
tum alias quoque suas palmas cognoscet de quibus me ne audisse quidem
suspicatur. L. Cassius ille quem populus Romanus verissimum et sapientissimum
iudicem putabat identidem in causis quaerere solebat 'cui bono' fuisset. Sic
vita hominum est ut ad maleficium nemo conetur sine spe atque emolumento
accedere. [85] Hunc quaesitorem ac iudicem fugiebant atque
horrebant ei quibus periculum creabatur ideo quod, tametsi veritatis erat
amicus, tamen natura non tam propensus ad misericordiam quam applicatus ad
severitatem videbatur. Ego, quamquam praeest huic quaestioni vir et contra
audaciam fortissimus et ab innocentia dementissimus, tamen facile me paterer
vel illo ipso acerrimo iudice quaerente vel apud Cassianos iudices, quorum
etiam nunc ei quibus causa dicenda est nomen ipsum reformidant, pro Sex. Roscio
dicere. [86] In hac enim causa cum viderent illos amplissimam
pecuniam possidere, hunc in summa mendicitate esse, illud quidem non
quaererent, cui bono fuisset, sed eo perspicuo crimen et suspicionem potius ad
praedam adiungerent quam ad egestatem. Quid si accedit eodem ut tenuis antea
fueris? quid si ut avarus? quid si ut audax? quid si ut illius qui occisus est
inimicissimus? num quaerenda causa quae te ad tantum facinus adduxerit? Quid
ergo horum negari potest? Tenuitas hominis eius modi est ut dissimulari non
queat atque eo magis eluceat quo magis occultatur. [87]
Avaritiam praefers qui societatem coleris de municipis cognatique fortunis cum
alienissimo. Quam sis audax, ut alia obliviscar, hinc omnes intellegere
potuerunt quod ex tota societate, hoc est ex tot sicariis, solus tu inventus es
qui cum accusatoribus sederes atque os tuum non modo ostenderes sed etiam
offerres. Inimicitias tibi fuisse cum Sex. Roscio et magnas rei familiaris
controversias concedas necesse est. [88] Restat, iudices, ut
hoc dubitemus, uter potius Sex. Roscium occiderit, is ad quem morte eius
divitiae venerint, an is ad quem mendicitas, is qui antea tenuis fuerit, an is
qui postea factus sit egentissimus, is qui ardens avaritia feratur infestus in
suos, an is qui semper ita vixerit ut quaestum nosset nullum, fructum autem eum
solum quem labore peperisset, is qui omnium sectorum audacissimus sit, an is
qui propter fori iudiciorumque insolentiam non modo subsellia verum etiam urbem
ipsam reformidet, postremo, iudices, id quod ad rem mea sententia maxime
pertinet, utrum mimicus potius an fillus.
[89] Haec tu, Eruci,
tot et tanta si nanctus esses in reo, quam diu diceres? quo te modo iactares!
tempus hercule te citius quam oratio deficeret. Etenim in singulis rebus eius
modi materies est ut dies singulos possis consumere. Neque ego non possum; non
enim tantum mihi derogo, tametsi nihil adrogo, ut te copiosius quam me putem
posse dicere. Verum ego forsitan propter multitudinem patronorum in grege
adnumerer, te pugna Cannensis accusatorem sat bonum fecit. Multos caesos non ad
Trasumennum lacum, sed ad Servilium vidimus.
[90] "Quis ibi non
est volneratus ferro Phrygio?"
Non necesse est omnis commemorare
Curtios, Marios, denique Memmios quos iam aetas a proeliis avocabat, postremo
Priamum ipsum senem, Antistium quem non modo aetas sed etiam leges pugnare
prohibebant. Iam quos nemo propter ignobilitatem nominat, sescenti sunt qui
inter sicarios et de veneficiis accusabant; qui omnes, quod ad me attinet,
vellem viverent. Nihil enim mali est canes ibi quam plurimos esse ubi permulti
observandi multaque servanda sunt. [91] Verum, ut fit, multa
saepe imprudentibus imperatoribus vis belli ac turba molitur. Dum is in aliis
rebus erat occupatus qui summam rerum administrabat, erant interea qui suis
volneribus mederentur; qui, tamquam si offusa rei publicae sempiterna nox
esset, ita ruebant in tenebris omniaque miscebant; a quibus miror ne quod
iudiciorum esset vestigium non subsellia quoque esse combusta; nam et
accusatores et iudices sustulerunt. Hoc commodi est quod ita vixerunt ut testis
omnis, si cuperent, interficere non possent; nam, dum hominum genus erit, qui
accuset eos non deerit; dum civitas erit, iudicia fient. Verum, ut coepi
dicere, et Erucius, haec si haberet in causa quae commemoravi, posset ea
quamvis diu dicere, et ego, iudices, possum; sed in animo est, quem ad modum
ante dixi, leviter transire ac tantum modo perstringere unam quamque rem, ut
omnes intellegant me non studio accusare sed officio defendere.
[92] Video igitur
causas esse permultas quae istum impellerent; videamus nunc ecquae facultas
suscipiendi malefici fuerit. Ubi occisus est Sex. Roscius? Romae. Quid? tu,
T. Rosci, ubi tunc eras? Romae. Verum quid ad rem? et alii multi. Quasi nunc
id agatur quis ex tanta multitudine occiderit, ac non hoc quaeratur, eum qui
Romae sit occisus utrum veri similius sit ab eo esse occisum qui adsiduus eo
tempore Romae fuerit, an ab eo qui multis annis Romam omnino non accesserit. [93]
Age nunc ceteras quoque facultates consideremus. Erat tum multitudo sicariorum,
id quod commemoravit Erucius, et homines impune occidebantur. Quid? ea
multitudo quae erat? Opinor, aut eorum qui in bonis erant occupati, aut eorum
qui ab eis conducebantur ut aliquem occiderent. Si eos putas qui alienum
appetebant, tu es in eo numero qui nostra pecunia dives es; sin eos quos qui
leviore nomine appellant percussores vocant, quaere in cuius fide sint et
clientela; mihi crede, aliquem de societate tua reperies; et, quicquid tu
contra dixeris, id cum defensione nostra contendito; ita facillime causa Sex.
Rosci cum tua conferetur. [94] Dices: 'Quid postea, si Romae
adsiduus fui?' Respondebo: 'At ego omnino non fui.' 'Fateor me sectorem esse,
verum et alii multi.' 'At ego, ut tute arguis, agricola et rusticus.' 'Non
continuo, si me in gregem sicariorum contuli, sum sicarius.' 'At ego profecto
qui ne novi quidem quemquam sicarium longe absum ab eius modi crimine.'
Permulta sunt quae dici possunt qua re intellegatur summam tibi facultatem
fuisse malefici suscipiendi; quae non modo idcirco praetereo quod te ipsum non
libenter accuso verum eo magis etiam quod, si de illis caedibus velim
commemorare quae tum factae sunt ista eadem ratione qua Sex. Roscius occisus
est, vereor ne ad pluris oratio mea pertinere videatur.
[95] Videamus nunc
strictim, sicut cetera, quae post mortem Sex. Rosci abs te, T. Rosci, facta
sunt; quae ita aperta et manifesta sunt ut medius fidius, iudices, invitus ea
dicam. Vereor enim, cuicuimodi es, T. Rosci, ne ita hunc videar voluisse
servare ut tibi omnino non pepercerim. Cum hoc vereor et cupio tibi aliqua ex
parte quod salva fide possim parcere, rursus immuto voluntatem meam; venit enim
mihi in mentem oris tui. Tene, cum ceteri socii tui fugerent ac se occultarent,
ut hoc iudicium non de illorum praeda sed de huius maleficio fieri videretur,
potissimum tibi partis istas depoposcisse ut in iudicio versarere et sederes
cum accusatore? Qua in re nihil aliud adsequeris nisi ut ab omnibus mortalibus
audacia tua cognoscatur et impudentia. [96] Occiso Sex. Roscio
quis primus Ameriam nuntiat? Mallius Glaucia, quem iam antea nominavi, tuus
cliens et familiaris. Quid attinuit eum potissimum nuntiare quod, si nullum iam
ante consilium de morte ac de bonis eius inieras nullamque societatem neque
sceleris neque praemi cum homine ullo coieras, ad te minime omnium pertinebat?
'Sua sponte Mallius nuntiat.' Quid, quaeso, eius intererat? An, cum Ameriam
non huiusce rei causa venisset, casu accidit ut id quod Romae audierat primus
nuntiaret? Cuius rei causa venerat Ameriam? 'Non possum' ,inquit 'divinare.' Eo
rem iam adducam ut nihil divinatione opus sit. Qua ratione T. Roscio Capitoni
primo nuntiavit? Cum Ameriae Sex. Rosci domus uxor liberique essent, cum tot
propinqui cognatique optime convenientes, qua ratione factum est ut iste tuus
cliens, sceleris tui nuntius, T. Roscio Capitoni potissimum nuntiaret?
[97] Occisus est a cena
rediens; nondum lucebat cum Ameriae scitum est. Quid hic incredibilis cursus,
quid haec tanta celeritas festinatioque significat? Non quaero quis
percusserit; nihil est, Glaucia, quod metuas; non excutio te; si quid forte
ferri habuisti, non scrutor; nihil ad me arbitror pertinere; quoniam cuius
consilio occisus sit invenio, cuius manu sit percussus non laboro. Unum hoc
sumo quod mihi apertum tuum scelus resque manifesta dat: Ubi aut unde audivit
Glaucia? qui tam cito scivit? Fac audisse statim; quae res eum nocte una tantum
itineris contendere coegit? quae necessitas eum tanta premebat ut, si sua
sponte iter Ameriam faceret, id temporis Roma proficisceretur, nullam partem
noctis requiesceret?
[98] Etiamne in tam
perspicuis rebus argumentatio quaerenda aut coniectura capienda est? Nonne
vobis haec quae audistis cernere oculis videmini, iudices? non illum miserum,
ignarum casus sui, redeuntem a cena videtis, non positas insidias, non impetum
repentinum? non versatur ante oculos vobis in caede Glaucia? non adest iste T.
Roscius? non suis manibus in curru conlocat Automedontem illum, sui sceleris
acerbissimi nefariaeque victoriae nuntium? non orat ut eam noctem pervigilet,
ut honoris sui causa laboret, ut Capitoni quam primum nuntiet? [99]
Quid erat quod Capitonem primum scire vellet? Nescio, nisi hoc video, Capitonem
in his bonis esse socium; de tribus et decem fundis tris nobilissimos fundos
eum video possidere. [100] Audio praeterea non hanc
suspicionem nunc primum in Capitonem conferri; multas esse infamis eius palmas,
hanc primam esse tamen lemniscatam quae Roma ei deferatur; nullum modum esse
hominis occidendi quo ille non aliquot occiderit, multos ferro, multos veneno.
Habeo etiam dicere quem contra morem maiorum minorem annis LX de ponte in
Tiberim deiecerit. Quae, si prodierit atque a eo cum prodierit scio enim
proditurum esse audiet. [101] Veniat modo, explicet suum
volumen illud quod ei planum facere possum Erucium conscripsisse; quod aiunt
illum Sex. Roscio intentasse et minitatum esse se*
[102] Alter ex ipsa
caede volucrem nuntium Armeriam ad socium atque adeo magistrum suum misit ut,
si dissimulare omnes cuperent se scire ad quem maleficium pertineret, tamen
ipse apertum suum scelus ante omnium oculos poneret. Alter, si dis immortalibus
placet, testimonium etiam in Sex. Roscium dicturus est; quasi vero id nunc
agatur, utrum is quod dixerit credendum, ac non quod fecerit vindicandum sit.
Itaque more maiorum comparatum est ut in minimis rebus homines amplissimi
testimonium de sua re non dicerent. [103] Africanus qui suo
cognomine declarat tertiam partem orbis terrarum se subegisse tamen, si sua res
ageretur, testimonium non diceret; nam illud in talem virum non audeo dicere:
Si diceret, non crederetur. Videte nunc quam versa et mutata in peiorem partem
sint omnia. Cum de bonis et de caede agatur, testimonium dicturus est is qui et
sector est et sicarius, hoc est qui et illorum ipsorum bonorum de quibus agitur
emptor atque possessor est et eum hominem occidendum curavit de cuius morte
quaeritur. [104] Quid? tu, vir optime, ecquid habes quod
dicas? mihi ausculta: vide ne tibi desis; tua quoque res permagna agitur. Multa
scelerate, multa audaciter, multa improbe fecisti, unum stultissime, profecto
tua sponte non de Eruci sententia: nihil opus fuit te istic sedere. Neque enim
accusatore muto neque teste quisquam utitur eo qui de accusatoris subsellio
surgit. Huc accedit quod paulo tamen occultior atque tectior vestra ista
cupiditas esset. Nunc quid est quod quisquam ex vobis audire desideret, cum
quae facitis eius modi sint ut ea dedita opera a nobis contra vosmet ipsos
facere videamini?
[105] Age nunc illa
videamus, iudices, quae statim consecuta sunt. Ad Volaterras in castra L.
Sullae mors Sex. Rosci quadriduo quo is occisus est Chrysogono nuntiatur.
Quaeritur etiam nunc quis eum nuntium miserit? nonne perspicuum est eundem qui Ameriam?
Curat Chrysogonus ut eius bona veneant statim; qui non norat hominem aut rem.
At qui ei venit in mentem praedia concupiscere hominis ignoti quem omino
numquam viderat? Soletis, cum aliquid huiusce modi audistis, iudices, continuo
dicere: 'Necesse est aliquem dixisse municipem aut vicinum; ei plerumque
indicant, per eos plerique produntur.' Hic nihil est quod suspicione occupetis.
Non enim ego ita disputabo: [106] 'Veri simile est Roscios
istam rem ad Chrysogonum detulisse; erat enim eis cum Chrysogono iam antea
amicitia; nam cum multos veteres a maioribus Roscii patronos hospitesque
haberent, omnis eos colere atque observare destiterunt ac se in Chrysogoni
fidem et clientelam contulerunt.' [107] Haec possum omnia vere
dicere, sed in hac causa coniectura nihil opus est; ipsos certo scio non negare
ad haec bona Chrysogonum accessisse impulsu suo. Si eum qui indici causa partem
acceperit oculis cernetis, poteritisne dubitare, iudices, qui indicarit? Qui
sunt igitur in istis bonis quibus partem Chrysogonus dederit? Duo Roscii. Num
quisnam praeterea? Nemo est, iudices. Num ergo dubium est quin ei obtulerint
hanc praedam Chrysogono qui ab eo partem praedae tulerunt?
[108] Age nunc ex
ipsius Chrysogoni iudicio Rosciorum factum consideremus. Si nihil in ista pugna
Roscii quod operae pretium esset fecerant, quam ob causam a Chrysogono tantis
praemiis donabantur? si nihil aliud fecerunt nisi rem detulerunt, nonne satis
fuit eis gratias agi, denique, ut perliberaliter ageretur, honoris aliquid haberi?
Cur tria praedia tantae pecuniae statim Capitoni dantur? cur quae reliqua sunt
iste T. Roscius omnia cum Chrysogono communiter possidet? Nonne perspicuum est,
iudices, has manubias Rosciis Chrysogonum re cognita concessisse?
[109] Venit in decem
primis legatus in castra Capito. Vos totam vitam naturam moresque hominis ex
ipsa legatione cognoscite. Nisi intellexeritis, iudices, nullum esse officium,
nullum ius tam sanctum atque integrum quod non eius scelus atque perfidia
violarit et imminuerit, virum optimum esse eum iudicatote. [110]
Impedimento est quo minus de his rebus Sulla doceatur, ceterorum legatorum
consilia et voluntatem Chrysogono enuntiat, monet ut provideat ne palam res
agatur, ostendit, si sublata sit venditio bonorum, illum pecuniam grandem
amissurum, sese capitis periculum aditurum; illum acuere, hos qui simul erant
missi fallere, illum identidem monere ut caveret, hisce insidiose spem falsam
ostendere, cum illo contra hos inire consilia, horum consilia illi enuntiare,
cum illo partem suam depecisci, hisce aliqua fretus mora semper omnis aditus ad
Sullam intercludere. Postremo isto hortatore, auctore, intercessore ad Sullam
legati non adierunt; istius fide ac potius perfidia decepti, id quod ex ipsis
cognoscere poteritis, si accusator voluerit testimonium eis denuntiare, pro re
certa spem falsam domum rettulerunt. [111] In privatis rebus
si qui rem mandatam non modo malitiosius gessisset sui quaestus aut commodi
causa verum etiam neglegentius, eum maiores summum admisisse dedecus
existimabant. Itaque mandati constitutum est iudicium non minus turpe quam
furti, credo, propterea quod quibus in rebus ipsi interesse non possumus, in
eis operae nostrae vicaria fides amicorum supponitur; quam qui laedit, oppugnat
omnium commune praesidium et, quantum in ipso est, disturbat vitae societatem.
Non enim possumus omnia per nos agere; alius in alia est re magis utilis.
Idcirco amicitiae comparantur ut commune commodum mutuis officiis gubernetur. [112]
Quid recipis mandatum, si aut neglecturus aut ad tuum commodum conversurus es?
cur mihi te offers ac meis commodis officio simulato officis et obstas? Recede
de medio; per alium transigam. Suscipis onus offici quod te putas sustinere
posse; quod maxime videtur grave eis qui minime ipsi leves sunt. Ergo idcirco
turpis haec culpa est, quod duas res sanctissimas violat, amicitiam et fidem.
Nam neque mandat quisquam fere nisi amico neque credit nisi ei quem fidelem
putat. Perditissimi est igitur hominis simul et amicitiam dissolvere et fallere
eum qui laesus non esset, nisi credidisset. [113] Itane est?
in minimis rebus qui mandatum neglexerit, turpissimo iudicio condemnetur
necesse est, in re tanta cum is cui fama mortui, fortunae vivi commendatae sunt
atque concreditae, ignominia mortuum, inopia vivum adfecerit, is inter honestos
homines atque adeo inter vivos numerabitur? In mmimis privatisque rebus etiam
neglegentia in crimen mandati iudiciumque infamiae vocatur, propterea quod, si
recte fiat, illum neglegere oporteat qui mandarit non illum qui mandatum receperit;
in re tanta quae publice gesta atque commissa sit qui non neglegentia privatum
aliquod commodum laeserit sed perfidia legationis ipsius caerimoniam polluerit
maculaque adfecerit, qua is tandem poena adficietur aut quo iudicio damnabitur?
[114] Si hanc ei rem privatim Sex. Roscius mandavisset ut cum
Chrysogono transigeret atque decideret, inque eam rem fidem suam, si quid opus
esse putaret, interponeret, ille qui sese facturum recepisset, nonne, si ex eo
negotio tantulum in rem suam convertisset, damnatus per arbitrum et rem
restitueret et honestatem omnem amitteret? [115] Nunc non hanc
ei rem Sex. Roscius mandavit sed, id quod multo gravius est, ipse Sex. Roscius
cum fama vita bonisque omnibus a decurionibus publice T. Roscio mandatus est;
et ex eo T. Roscius non paululum nescio quid in rem suam convertit sed hunc
funditus evertit bonis, ipse tria praedia sibi depectus est, voluntatem
decurionum ac municipum omnium tantidem quanti fidem suam fecit.
[116] Videte iam porro
cetera, iudices, ut intellegatis fingi maleficium nullum posse quo iste sese
non contaminarit. In rebus minoribus socium fallere turpissimum est aequeque
turpe atque illud de quo ante dixi; neque iniuria, propterea quod auxilium sibi
se putat adiunxisse qui cum altero rem communicavit. Ad cuius igitur fidem
confugiet, cum per eius fidem laeditur cui se commiserit? Atque ea sunt
animadvertenda peccata maxime quae difficillime praecaventur. Tecti esse ad
alienos possumus, intimi multa apertiora videant necesse est; socium cavere qui
possumus? quem etiam si metuimus, ius offici laedimus. Recte igitur maiores eum
qui socium fefellisset in virorum bonorum numero non putarunt haberi oportere. [117]
At vero T. Roscius non unum rei pecuniariae socium fefellit, quod, tametsi
grave est, tamen aliquo modo posse ferri videtur, verum novem homines
honestissimos, eiusdem muneris, legationis, offici mandatorumque socios,
induxit, decepit, destituit, adversariis tradidit, omni fraude et perfidia
fefellit; qui de scelere suspicari eius nihil potuerunt, socium offici metuere
non debuerunt, eius malitiam non viderunt, orationi vanae crediderunt. Itaque
nunc illi homines honestissimi propter istius insidias parum putantur cauti
providique fuisse; iste qui initio proditor fuit, deinde perfuga, qui primo
sociorum consilia adversariis enuntiavit, deinde societatem cum ipsis
adversariis coiit, terret etiam nos ac minatur tribus praediis, hoc est
praemiis sceleris, ornatus. In eius modi vita, iudices, in his tot tantisque
flagitiis hoc quoque maleficium de quo iudicium est reperietis. [118]
Etenim quaerere ita debetis: ubi multa avare, multa audacter, multa improbe,
multa perfidiose facta videbitis, ibi scelus quoque latere inter illa tot
flagitia putatote. Tametsi hoc quidem minime latet quod ita promptum et
propositum est ut non ex illis maleficiis quae in illo constat esse hoc
intellegatur verum ex hoc etiam, si quo de illorum forte dubitabitur,
convincatur. Quid tandem, quaeso, iudices? num aut ille lanista omnino iam a
gladio recessisse videtur aut hic discipulus magistro tantulum de arte
concedere? Par est avaritia, similis improbitas, eadem impudentia, gemina
audacia.
[119] Etenim, quoniam
fidem magistri cognostis, cognoscite nunc discipuli aequitatem. Dixi iam antea
saepe numero postulatos esse ab istis duos servos in quaestionem. Tu semper, T.
Rosci, recusasti. Quaero abs te: 'Eine qui postulabant indigni erant qui
impetrarent, an is te non commovebat pro quo postulabant, an res ipsa tibi
iniqua videbatur?' Postulabant homines nobilissimi atque integerrimi nostrae
civitatis quos iam antea nominavi; qui ita vixerunt talesque a populo Romano
putantur ut quicquid dicerent nemo esset qui non aequum putaret. Postulabant
autem pro homine miserrimo atque infelicissimo qui vel ipse sese in cruciatum
dari cuperet, dum de patris morte quaereretur. [120] Res porro
abs te eius modi postulabatur ut nihil interesset, utrum eam rem recusares an
de maleficio confiterere. Quae cum ita sint, quaero abs te quam ob causam
recusaris. Cum occiditur Sex. Roscius ibidem fuerunt. Servos ipsos, quod ad me
attinet, neque arguo neque purgo; quod a vobis oppugnari video ne in
quaestionem dentur, suspiciosum est; quod vero apud vos ipsos in honore tanto
sunt, profecto necesse est sciant aliquid, quod si dixerint perniciosum vobis
futurum sit. 'In dominos quaeri de servis iniquum est.' At non quaeritur;
Sex. enim Roscius reus est; neque enim, cum de hoc quaeritur, in dominos
quaeritur; vos enim dominos esse dicitis. 'Cum Chrysogono sunt.' Ita credo;
litteris eorum et urbanitate Chrysogonus ducitur ut inter suos omnium
deliciarum atque omnium artium puerulos ex tot elegantissimis familiis lectos
velit hos versari, homines paene operarios, ex Amerina disciplina patris
familiae rusticani. [121] Non ita est profecto, iudices; non
est veri simile ut Chrysogonus horum litteras adamarit aut humanitatem, non ut
rei familiaris negotio diligentiam cognorit eorum et fidem. Est quiddam quod
occultatur; quod quo studiosius ab istis opprimitur et absconditur, eo magis
eminet et apparet. [122] Quid igitur? Chrysogonus suine
malefici occultandi causa quaestionem de eis haberi non volt? Minime, iudices;
non in omnis arbitror omnia convenire. Ego in Chrysogono, quod ad me attinet,
nihil eius modi suspicor; neque hoc mihi nunc primum in mentem venit dicere. Meministis
me ita distribuisse initio causam: in crimen cuius tota argumentatio permissa
Erucio est, et in audaciam cuius partes Rosciis impositae sunt. Quicquid
malefici, sceleris, caedis erit, proprium id Rosciorum esse debebit. Nimiam
gratiam potentiamque Chrysogoni dicimus et nobis obstare et perferri nullo modo
posse et a vobis, quoniam potestas data est, non modo infirmari verum etiam
vindicari oportere. [123] Ego sic existimo, qui quaeri velit
ex eis quos constat, cum caedes facta sit, adfuisse, eum cupere verum inveniri;
qui id recuset, eum profecto, tametsi verbo non audeat, tamen re ipsa de
maleficio suo confiteri. Dixi initio, iudices, nolle me plura de istorum
scelere dicere quam causa postularet ac necessitas ipsa cogeret. Nam et multae
res adferri possunt, et una quaeque earum multis cum argumentis dici potest.
Verum ego quod invitus ac necessario facio neque diu neque diligenter facere
possum. Quae praeteriri nullo modo poterant, ea leviter, iudices, attigi, quae
posita sunt in suspicionibus de quibus, si coepero dicere, pluribus verbis sit
disserendum, ea vestris ingeniis coniecturaeque committo.
[124] Venio nunc ad
illud nomen aureum Chrysogoni sub quo nomine tota societas latuit; de quo,
iudices, neque quo modo dicam neque quo modo taceam reperire possum. Si enim
taceo, vel maximam partem relinquo; sin autem dico, vereor ne non ille solus,
id quod ad me nihil attinet, sed alii quoque plures laesos se putent. Tametsi
ita se res habet ut mihi in communem causam sectorum dicendum nihil magno opere
videatur; haec enim causa nova profecto et singularis est. [125]
Bonorum Sex. Rosci emptor est Chrysogonus. Primum hoc videamus: eius hominis
bona qua ratione venierunt aut quo modo venire potuerunt? Atque hoc non ita
quaeram, iudices, ut id dicam esse indignum, hominis innocentis bona venisse
si enim haec audientur ac libere dicentur, non fuit tantus homo Sex. Roscius in
civitate ut de eo potissimum conqueramur verum ego hoc quaero: Qui potuerunt
ista ipsa lege quae de proscriptione est, sive Valeria est sive Cornelia non
enim novi nec scio verum ista ipsa lege bona Sex. Rosci venire qui potuerunt?
[126] Scriptum enim ita dicunt esse: UT AUT EORUM BONA VENEANT
QUI PROSCRIPTI SUNT; quo in numero Sex. Roscius non est: AUT EORUM QUI IN
ADVERSARIORUM PRAESIDIIS OCCISI SUNT. Dum praesidia ulla fuerunt, in Sullae
praesidiis fuit; postea quam ab armis omnes recesserunt, in summo otio rediens
a cena Romae occisus est. Si lege, bona quoque lege venisse fateor. Sin autem
constat contra omnis non modo veteres leges verum etiam novas occisum esse,
bona quo iure aut quo modo aut qua lege venierint quaero.
[127] In quem hoc dicam
quaeris, Eruci? Non in eum quem vis et putas; nam Sullam et oratio mea ab
initio et ipsius eximia virtus omni tempore purgavit. Ego haec omnia
Chrysogonum fecisse dico, ut ementiretur, ut malum civem Sex. Roscium fuisse
fingeret, ut eum apud adversarios occisum esse diceret, ut his de rebus a
legatis Amerinorum doceri L. Sullam passus non sit. Denique etiam illud
suspicor, omnino haec bona non venisse; id quod postea, si per vos, iudices,
licitum erit, aperietur. [128] Opinor enim esse in lege quam
ad diem proscriptiones venditionesque fiant, nimirum Kalendas Iunias. Aliquot
post mensis et homo occisus est et bona venisse dicuntur. Profecto aut haec
bona in tabulas publicas nulla redierunt nosque ab isto nebulone facetius
eludimur quam putamus, aut, si redierunt, tabulae publicae corruptae aliqua
ratione sunt; nam lege quidem bona venire non potuisse constat. Intellego me
ante tempus, iudices, haec scrutari et prope modum errare qui, cum capiti Sex.
Rosci mederi deheam, reduviam curem. Non enim laborat de pecunia, non ullius
rationem sui commodi ducit; facile egestatem suam se laturum putat, si hac
indigna suspicione et ficto crimine liberatus sit. [129] Verum
quaeso a vobis, iudices, ut haec pauca quae restant ita audiatis ut partim me
dicere pro me ipso putetis, partim pro Sex. Roscio. Quae enim mihi indigna et
intolerabilia videntur quaeque ad omnis, nisi providemus, arbitror pertinere,
ea pro me ipso ex animi mei sensu ac dolore pronuntio; quae ad huius vitae
casum causamque pertinent et quid hic pro se dici velit et qua condicione
contentus sit iam in extrema oratione nostra, iudices, audietis.
[130] Ego haec a
Chrysogono mea sponte remoto Sex. Roscio quaero, primum qua re civis optimi
bona venierint, deinde qua re hominis eius qui neque proscriptus neque apud
adversarios occisus est bona venierint, cum in eos solos lex scripta sit,
deinde qua re aliquanto post eam diem venierint quae dies in lege praefinita
est, deinde cur tantulo venierint: Quae omnia si, quem ad modum solent liberti
nequam et improbi facere, in patronum suum voluerit conferre, nihil egerit;
nemo est enim qui nesciat propter magnitudinem rerum multa multos partim improbante,
partim imprudente L. Sulla commisisse. [131] Placet igitur in
his rebus aliquid imprudentia praeteriri? Non placet, iudices, sed necesse est.
Etenim si Iuppiter Optimus Maximus cuius nutu et arbitrio caelum terra mariaque
reguntur saepe ventis vehementioribus aut immoderatis tempestatibus aut nimio
calore aut intolerabili frigore hominibus nocuit, urbis delevit, fruges
perdidit, quorum nihil pernicii causa divino consilio sed vi ipsa et
magnitudine rerum factum putamus, at contra commoda quibus utimur qua fruimur
spiritumque quem ducimus ab eo nobis dari atque impertiri videmus, quid
miramur, iudices, L. Sullam, cum solus rem publicam regeret orbemque terrarum
gubernaret imperique maiestatem quam armis receperat iam legibus confirmaret,
aliqua animadvertere non potuisse? nisi hoc mirum est quod vis divina adsequi
non possit, si id mens humana adepta non sit. [132] Verum ut
haec missa faciam quae iam facta sunt, ex eis quae nunc cum maxime fiunt nonne
quivis potest intellegere omnium architectum et machinatorem unum esse
Chrysogonum? qui Sex. Rosci nomen deferendum curavit, cuius honoris causa
accusare se dixit Erucius . . .
In vico Pallacinae] Locus ubi cenaverat
Roscius. Maxime metuit] Sullam scilicet. Derivat tamen et ait se] id est
suspicionem suam in alium deducit. Hoc enim dicebat Cbrysogonus: 'Non quia
timui ne mihi tollerentur bona Rosci ideo eius praedia dissipavi, sed, quia
aedificabam, in Veientanam ideo de his transtuli.' Manu praedia praediis]
Praediis, occasione, quem ad modum dicimus: 'fac ad manum illum codicem'. Hic
ego audire istos cupio] In hoc capite de potentia Chrysogoni invidiam facit, ut
enumeret singula deliciarum genera, quod habeat pluris possessiones, mancipia,
quae omnia dicit de rapinis ipsum habere. [Schol. Gron. p. 436. 14.]
. . . aptam et ratione dispositam se
habere existimant, qui in Sallentinis aut in Bruttiis habent unde vix ter in
anno audire nuntium possunt.
[133] Alter tibi
descendit de Palatio et aedibus suis; habet animi causa rus amoenum et
suburbanum, plura praeterea praedia neque tamen ullum nisi praeclarum et
propinquum. Domus referta vasis Corinthiis et Deliacis, in quibus est authepsa
illa quam tanto pretio nuper mercatus est ut qui praetereuntes quid praeco
enumeraret audiebant fundum venire arbitrarentur. Quid praeterea caelati
argenti, quid stragulae vestis, quid pictarum tabularum, quid signorum, quid
marmoris apud illum putatis esse? Tantum scilicet quantum e multis
splendidisque familiis in turba et rapinis coacervari una in domo potuit.
Familiam vero quantam et quam variis cum artificiis habeat quid ego dicam? [134]
Mitto hasce artis volgaris, coquos, pistores, lecticarios; animi et aurium
causa tot homines habet ut cotidiano cantu vocum et nervorum et tibiarum
nocturnisque conviviis tota vicinitas personet. In hac vita, iudices, quos
sumptus cotidianos, quas effusiones fieri putatis, quae vero convivia? honesta,
credo, in eius modi domo, si domus haec habenda est potius quam officina
nequitiae ac deversorium flagitiorum omnium. [135] Ipse vero
quem ad modum composito et dilibuto capillo passim per forum volitet cum magna
caterva togatorum videtis, iudices; videtis ut omnis despiciat, ut hominem prae
se neminem putet, ut se solum beatum, solum potentem putet. Quae vero efficiat
et quae conetur si velim commemorare, vereor, iudices, ne quis imperitior
existimet me causam nobilitatis victoriamque voluisse laedere. Tametsi meo iure
possum, si quid in hac parte mihi non placeat, vituperare; non enim vereor ne
quis alienum me animum habuisse a causa nobilitatis existimet
[136] Sciunt ei qui me
norunt me pro mea tenui infirmaque parte, postea quam id quod maxime volui
fieri non potuit, ut componeretur, id maxime defendisse ut ei vincerent qui
vicerunt. Quis enim erat qui non videret humilitatem cum dignitate de
amplitudine contendere? quo in certamine perditi civis erat non se ad eos
iungere quibus incolumibus et domi dignitas et foris auctoritas retineretur.
Quae perfecta esse et suum cuique honorem et gradum redditum gaudeo, iudices,
vehementerque laetor eaque omnia deorum voluntate, studio populi Romani,
consilio et imperio et felicitate L. Sullae gesta esse intellego. [137]
Quod animadversum est in eos qui contra omni ratione pugnarunt, non debeo
reprehendere; quod viris fortibus quorum opera eximia in rebus gerendis
exstitit honos habitus est, laudo. Quae ut fierent idcirco pugnatum esse
arbitror meque in eo studio partium fuisse confiteor. Sin autem id actum est et
idcirco arma sumpta sunt ut homines postremi pecuniis alienis locupletarentur
et in fortunas unius cuiusque impetum facerent, et id non modo re prohibere non
licet sed ne verbis quidem vituperare, tum vero in isto beIlo non recreatus
neque restitutus sed subactus oppressusque populus Romanus est. [138]
Verum longe aliter est; nil horum est, iudices. Non modo non Iaedetur causa
nobilitatis, si istis hominibus resistetis, verum etiam ornabitur. Etenim qui
haec vituperare volunt Chrysogonum tantum posse queruntur; qui laudare volunt
concessum ei non esse commemorant. Ac iam nihil est quod quisquam aut tam
stultus aut tam improbus sit qui dicat: 'Vellem quidem liceret; hoc dixissem.'
Dicas licet. 'Hoc fecissem.' Facias licet; nemo prohibet. 'Hoc decrevissem.'
Decerne, modo recte; omnes approbabunt. 'Hoc iudicassem.' Laudabunt omnes, si
recte et ordine iudicaris. [139] Dum necesse erat resque ipsa
cogebat, unus omnia poterat; qui postea quam magistratus creavit legesque
constituit, sua cuique procuratio auctoritasque est restituta. Quam si retinere
volunt ei qui reciperarunt in perpetuum poterunt obtinere; sin has caedis et
rapinas et hos tantos tamque profusos sumptus aut facient aut approbabunt
nolo in eos gravius quicquam ne ominis quidem causa dicere, unum hoc dico:
nostri isti nobiles nisi vigilantes et boni et fortes et misericordes erunt,
eis hominibus in quibus haec erunt ornamenta sua concedant necesse est. [140]
Quapropter desinant aliquando dicere male aliquem locutum esse, si qui vere ac
libere locutus sit, desinant suam causam cum Chrysogono communicare, desinant,
si ille laesus sit, de se aliquid detractum arbitrari, videant ne turpe
miserumque sit eos qui equestrem splendorem pati non potuerunt servi nequissimi
dominationem ferre posse. Quae quidem dominatio, iudices, in aliis rebus antea
versabatur, nunc vero quam viam munitet et quod iter adfectet videtis, ad
fidem, ad ius iurandum, ad iudicia vestra, ad id quod solum prope in civitate
sincerum sanctumque restat. [141] Hicne etiam sese putat
aliquid posse Chrysogonus? hicne etiam potens esse volt? O rem miseram atque
acerbam! Neque me hercules hoc indigne fero, quod verear ne quid possit, verum
quod ausus est, quod speravit sese apud talis viros aliquid ad perniciem posse
innocentis, id ipsum queror. Idcircone exspectata nobilitas armis atque ferro
rem publicam reciperavit ut ad libidinem suam liberti servolique nobilium bona
fortunas vitasque nostras vexare possent? [142] Si id actum
est, fateor me errasse qui hoc maluerim, fateor insanisse qui cum illis
senserim; tametsi inermis, iudices, sensi. Sin autem victoria nobilium
ornamento atque emolumento rei publicae populoque Romano debet esse, tum vero
optimo et nobilissimo cuique meam orationem gratissimam esse oportet. Quod si
quis est qui et se et causam laedi putet, cum Chrysogonus vituperetur, is
causam ignorat, se ipsum probe novit; causa enim splendidior fiet, si
nequissimo cuique resistetur, ille improbissimus Chrysogoni fautor qui sibi cum
illo rationem communicatam putat laeditur, cum ab hoc splendore causae
separatur.
[143] Verum haec omnis
oratio, ut iam ante dixi, mea est, qua me uti res publica et dolor meus et
istorum iniuria coegit. Sex. Roscius horum nihil indignum putat, neminem
accusat, nihil de suo patrimonio queritur. Putat homo imperitus morum, agricola
et rusticus, ista omnia quae vos per Sullam gesta esse dicitis more, lege, iure
gentium facta; culpa liberatus et crimine nefario solutus cupit a vobis
discedere; [144] si hac indigna suspicione careat, animo aequo
se carere suis omnibus commodis dicit. Rogat oratque te, Chrysogone, si nihil
de patris fortunis amplissimis in suam rem convertit, si nulla in re te
fraudavit, si tibi optima fide sua omnia concessit, adnumeravit, appendit, si
vestitum quo ipse tectus erat anulumque e digito suum tibi tradidit, si ex
omnibus rebus se ipsum nudum neque praeterea quicquam excepit, ut sibi per te
liceat innocenti amicorum opibus vitam in egestate degere. [145]
Praedia mea tu possides, ego aliena misericordia vivo; concedo, et quod animus
aequus est et quia necesse est. Mea domus tibi patet, mihi clausa est; fero.
Familia mea maxima tu uteris, ego servum habeo nullum; patior et ferendum puto.
Quid vis amplius? quid insequeris, quid oppugnas? qua in re tuam voluntatem
laedi a me putas? ubi tuis commodis officio? quid tibi obsto? Si spoliorum
causa vis hominem occidere, spoliasti; quid quaeris amplius? si inimicitiarum,
quae sunt tibi inimicitiae cum eo cuius ante praedia possedisti quam ipsum
cognosti? si metus, ab eone aliquid metuis quem vides ipsum ab se tam atrocem
iniuriam propulsare non posse? sin, quod bona quae Rosci fuerunt tua facta
sunt, idcirco hunc illius filium studes perdere, nonne ostendis id te vereri
quod praeter ceteros tu metuere non debeas ne quando liberis proscriptorum bona
patria reddantur?
[146] Facis iniuriam,
Chrysogone, si maiorem spem emptionis tuae in huius exitio ponis quam in eis
rebus quas L. Sulla gessit. Quod si tibi causa nulla est cur hunc miserum tanta
calamitate adfici velis, si tibi omnia sua praeter animam tradidit nec sibi
quicquam paternum ne monumenti quidem causa reservavit, per deos immortalis!
quae ista tanta crudelitas est, quae tam fera immanisque natura? Quis umquam
praedo fuit tam nefarius, quis pirata tam barbarus ut, cum integram praedam
sine sanguine habere posset, cruenta spolia detrahere mallet? [147]
Scis hunc nihil habere, nihil audere, nihil posse, nihil umquam contra rem tuam
cogitasse, et tamen oppugnas eum quem neque metuere potes neque odisse debes
nec quicquam iam habere reliqui vides quod ei detrahere possis. Nisi hoc
indignum putas, quod vestitum sedere in iudicio vides quem tu e patrimonio
tamquam e naufragio nudum expulisti. Quasi vero nescias hunc et ali et vestiri
a Caecilia Baliarici filia, Nepotis sorore, spectatissima femina, quae cum
patrem clarissimum, amplissimos patruos, ornatissimum fratrem haberet, tamen,
cum esset mulier, virtute perfecit ut, quanto honore ipsa ex illorum dignitate
adficeretur, non minora illis ornamenta ex sua laude redderet.
[148] An, quod
diligenter defenditur, id tibi indignum facinus videtur? Mihi crede, si pro
patris huius hospitiis et gratia vellent omnes huic hospites adesse et auderent
libere defendere, satis copiose defenderetur; sin autem pro magnitudine
iniuriae proque eo quod summa res publica in huius periculo temptatur haec
omnes vindicarent, consistere me hercule vobis isto in loco non liceret. Nunc
ita defenditur, non sane ut moleste ferre adversarii debeant neque ut se
potentia superari putent. [149] Quae domi gerenda sunt, ea per
Caeciliam transiguntur, fori iudicique rationem M. Messala, ut videtis,
iudices, suscepit; qui, si iam satis aetatis ac roboris haberet, ipse pro Sex.
Roscio diceret. Quoniam ad dicendum impedimento est aetas et pudor qui ornat
aetatem causam mihi tradidit quem sua causa cupere ac debere intellegebat, ipse
adsiduitate, consilio, auctoritate, diligentia perfecit ut Sex. Rosci vita
erepta de manibus sectorum sententiis iudicum permitteretur. Nimirum, iudices,
pro hac nobilitate pars maxima civitatis in armis fuit; haec acta res est ut ei
nobiles restituerentur in civitatem qui hoc facerent quod facere Messalam
videtis, qui caput innocentis defenderent, qui iniuriae resisterent, qui
quantum possent in salute alterius quam in exitio mallent ostendere; quod si
omnes qui eodem loco nati sunt facerent, et res publica ex illis et ipsi ex
invidia minus laborarent.
[150] Verum si a
Chrysogono, iudices, non impetramus ut pecunia nostra contentus sit, vitam ne
petat, si ille adduci non potest ut, cum ademerit nobis omnia quae nostra erant
propria, ne lucem quoque hanc quae communis est eripere cupiat, si non satis
habet avaritiam suam pecunia explere, nisi etiam crudelitati sanguis praebitus
sit, unum perfugium, iudices, una spes reliqua est Sex. Roscio eadem quae rei
publicae, vestra pristina bonitas et misericordia. Quae si manet, salvi etiam
nunc esse possumus; sin ea crudelitas quae hoc tempore in re publica versata
est vestros quoque animos id quod fieri profecto non potest duriores
acerbioresque reddit, actum est, iudices; inter feras satius est aetatem degere
quam in hac tanta immanitate versari. [151] Ad eamne rem vos
reservati estis, ad eamne rem delecti ut eos condemnaretis quos sectores ac
sicarii iugulare non potuissent? Solent hoc boni imperatores facere cum
proelium committunt, ut in eo loco quo fugam hostium fore arbitrentur milites
conlocent, in quos si qui ex acie fugerint de improviso incidant. Nimirum
similiter arbitrantur isti bonorum emptores vos hic, talis viros, sedere qui
excipiatis eos qui de suis manibus effugerint. Di prohibeant, iudices, ne hoc
quod maiores consilium publicum vocari voluerunt praesidium sectorum
existimetur! [152] An vero, iudices, vos non intellegitis
nihil aliud agi nisi ut proscriptorum liberi quavis ratione tollantur, et eius
rei initium in vestro iure iurando atque in Sex. Rosci periculo quaeri? Dubium
est ad quem maleficium pertineat, cum videatis ex altera parte sectorem,
inimicum, sicarium eundemque accusatorem hoc tempore, ex altera parte egentem,
probatum suis filium, in quo non modo culpa nulla sed ne suspicio quidem potuit
consistere? Numquid hic aliud videtis obstare Roscio nisi quod patris bona
venierunt?
[153] Quod si id vos
suscipitis et eam ad rem operam vestram profitemini, si idcirco sedetis ut ad
vos adducantur eorum liberi quorum bona venierunt, cavete, per deos immortalis!
iudices, ne nova et multo crudelior per vos proscriptio instaurata esse
videatur. Illam priorem quae facta est in eos qui arma capere potuerunt tamen
senatus suscipere noluit, ne quid acrius quam more maiorum comparatum est
publico consilio factum videretur, hanc vero quae ad eorum liberos atque ad
infantium puerorum incunabula pertinet nisi hoc iudicio a vobis reicitis et
aspernamini, videte, per deos immortalis! quem in locum rem publicam
perventuram putetis!
[154]
Homines sapientes et ista auctoritate et potestate praeditos qua vos estis ex
quibus rebus maxime res publica laborat, eis maxime mederi convenit. Vestrum
nemo est quin intellegat populum Romanum qui quondam in hostis lenissimus
existimabatur hoc tempore domestica crudelitate laborare. Hanc tollite ex
civitate, iudices, hanc pati nolite diutius in hac re publica versari; quae non
modo id habet in se mali quod tot civis atrocissime sustulit verum etiam
hominibus lenissimis ademit misericordiam consuetudine incommodorum. Nam cum
omnibus horis aliquid atrociter fieri videmus aut audimus, etiam qui natura
mitissimi sumus adsiduitate molestiarum sensum omnem humanitatis ex animis
amittimus.
|