Pro Roscio Comoedo
Textus
[1] . . . . malitiam
naturae crederetur. Is scilicet vir optimus et singulari fide praeditus in suo
iudicio suis tabulis testibus uti conatur. Solent fere dicere qui per tabulas
hominis honesti pecuniam expensam tulerunt: 'egone talem virum corrumpere
potui, ut mea causa falsum in codicem referret?' Exspecto quam mox Chaerea hac
oratione utatur: 'egone hanc manum plenam perfidiae et hos digitos meos
impellere potui ut falsum perscriberent nomen?' Quod si ille suas proferet
tabulas, proferet suas quoque Roscius. Erit in illius tabulis hoc nomen, at
<in> huius non erit. [2] Cur potius illius
quam huius credetur?—Scripsisset ille, si non iussu huius expensum
tulisset?—Non scripsisset hic quod sibi expensum ferre iussisset? Nam quem ad
modum turpe est scribere quod non debeatur, sic improbum est non referre quod
debeas. Aeque enim tabulae condemnantur eius qui verum non rettulit et eius qui
falsum perscripsit. Sed ego copia et facultate causae confisus vide quo
progrediar. Si tabulas C. Fannius accepti et expensi profert suas in suam rem
suo arbitratu scriptas, quo minus secundum illum iudicetis non recuso. [3] Quis hoc frater fratri, quis parens filio
tribuit ut, quodcumque rettulisset, id ratum haberet? Ratum habebit Roscius;
profer; quod tibi fuerit persuasum, huic erit persuasum, quod tibi fuerit
probatum, huic erit probatum. Paulo ante M. Perpennae, P. Saturi tabulas
poscebamus, nunc tuas, C. Fanni Chaerea, solius flagitamus et quo minus
secundum eas lis detur non recusamus; quid ita non profers? Non conficit
tabulas? [4] Immo diligentissime. Non refert
parva nomina in codices? Immo omnis summas. Leve et tenue hoc nomen est? HS
ccciccc sunt. Quo modo tibi tanta pecunia extraordinaria iacet? quo modo HS
ccciccc in codice accepti et expensi non sunt? Pro di immortales! essene
quemquam tanta audacia praeditum qui, quod nomen referre in tabulas timeat, id
petere audeat, quod in codicem iniuratus referre noluerit, id iurare in litem
non dubitet, quod sibi probare non possit, id persuadere alteri conetur!
[5] Nimium cito ait me
indignari de tabulis; non habere se hoc nomen in codicem accepti et expensi
relatum confitetur, sed in adversariis patere contendit. Vsque eone te diligis
et magnifice circumspicis ut pecuniam non ex tuis tabulis sed <ex>
adversariis petas? Suum codicem testis loco recitare adrogantiae est; suarum
perscriptionum et liturarum adversaria proferre non amentia est? [6]
Quod si eandem vim, diligentiam auctoritatemque habent adversaria quam tabulae,
quid attinet codicem instituere, conscribere, ordinem conservare, memoriae
tradere litterarum vetustatem? Sed si, quod adversariis nihil credimus, idcirco
codicem scribere instituimus, quod etiam apud omnis leve et infirmum est, id
apud iudicem grave et sanctum esse ducetur? [7]
Quid est quod neglegenter scribamus adversaria? quid est quod diligenter
conficiamus tabulas? qua de causa? Quia haec sunt menstrua, illae sunt
aeternae; haec delentur statim, illae servantur sancte; haec parvi temporis
memoriam, illae perpetuae existimationis fidem et religionem amplectuntur; haec
sunt disiecta, illae sunt in ordinem confectae. Itaque adversaria in iudicium
protulit nemo; codicem protulit, tabulas recitavit. Tu, C. Piso, tali fide,
virtute, gravitate, auctoritate ornatus ex adversariis pecuniam petere non auderes.
[8] Ego quae clara sunt consuetudine diutius
dicere non debeo; illud vero quod ad rem vehementer pertinet, quaero: quam
pridem hoc nomen, Fanni, in adversaria rettulisti? Erubescit, quid respondeat
nescit, quid fingat extemplo non habet. Sunt duo menses iam, dices. Tamen in
codicem accepti et expensi <referri> debuit. Amplius sunt sex menses. Cur
tam diu iacet hoc nomen in adversariis? Quid si tandem amplius triennium est?
quo modo, cum omnes qui tabulas conficiant menstruas paene rationes in tabulas
transferant, tu hoc nomen triennium amplius in adversariis iacere pateris? [9] Vtrum cetera nomina in codicem accepti et
expensi digesta habes an non? Si non, quo modo tabulas conficis? si etiam, quam
ob rem, cum cetera nomina in ordinem referebas, hoc nomen triennio amplius,
quod erat in primis magnum, in adversariis relinquebas? Nolebas sciri debere
tibi Roscium; cur scribebas? Rogatus eras ne referres; cur in adversariis
scriptum habebas?
Sed haec quamquam firma esse video,
tamen ipse mihi satis facere non possum, nisi a C. Fannio ipso testimonium sumo
hanc pecuniam ei non deberi. Magnum est quod conor, difficile est quod
polliceor; nisi eundem et adversarium et testem habuerit Roscius, nolo vincat. [10] Pecunia tibi debebatur certa, quae nunc
petitur per iudicem, in qua legitimae partis sponsio facta est. Hic tu si
amplius HS nummo petisti, quam tibi debitum est, causam perdidisti, propterea
quod aliud est iudicium, aliud est arbitrium. Iudicium est pecuniae certae,
arbitrium incertae; ad iudicium hoc modo venimus ut totam litem aut obtineamus
aut amittamus; ad arbitrium hoc animo adimus ut neque nihil neque tantum
quantum postulavimus consequamur. Ei rei ipsa verba formulae testimonio sunt. [11] Quid est in iudicio? Derectum, asperum,
simplex: si paret HS iccc dari—. Hic nisi planum facit HS iccc ad libellam sibi
deberi, causam perdit. Quid est in arbitrio? Mite, moderatum: qvantvm aeqvivs
et melivs sit dari. Ille tamen confitetur plus se petere quam debeatur, sed
satis superque habere dicit quod sibi ab arbitro tribuatur. Itaque alter causae
confidit, alter diffidit. [12] Quae cum ita
sint, quaero abs te quid ita de hac pecunia, de his ipsis HS iccc, de tuarum
tabularum fide compromissum feceris, arbitrum sumpseris qvantvm aeqvivs et
melivs sit dari repromittiqve si pareat. Quis in hanc rem fuit arbiter? Vtinam
is quidem Romae esset! Romae est. Vtinam adesset in iudicio! Adest. Vtinam
sederet in consilio C. Pisonis! Ipse C. Piso est. Eundemne tu arbitrum et
iudicem sumebas? eidem et infinitam largitionem remittebas et eundem in
angustissimam formulam sponsionis concludebas? Quis umquam ad arbitrum, quantum
petiit, tantum abstulit? Nemo; quantum enim aequius esset sibi dari, petiit. De
quo nomine ad arbitrum adisti, de eo ad iudicem venisti! [13]
Ceteri cum ad iudicem causam labefactari animadvertunt, ad arbitrum confugiunt,
hic ab arbitro ad iudicem venire est ausus! qui cum de hac pecunia tabularum
fide arbitrum sumpsit, iudicavit sibi pecuniam non deberi.
Iam duae partes causae sunt confectae;
adnumerasse sese negat, expensum tulisse non dicit, cum tabulas non recitat.
Reliquum est ut stipulatum se esse dicat; praeterea enim quem ad modum certam
pecuniam petere possit non reperio. Stipulatus es—ubi, quo die, quo tempore,
quo praesente? quis spopondisse me dicit? Nemo. [14]
Hic ego si finem faciam dicendi, satis fidei et diligentiae meae, satis causae
et controversiae, satis formulae et sponsioni, satis etiam iudici fecisse
videar cur secundum Roscium iudicari debeat. Pecunia petita est certa; cum
tertia parte sponsio facta est. Haec pecunia necesse est aut data aut expensa
lata aut stipulata sit. Datam non esse Fannius confitetur, expensam latam non
esse codices Fanni confirmant, stipulatam non esse taciturnitas testium
concedit. [15] Quid ergo est? Quod et reus is
est cui et pecunia levissima et existimatio sanctissima fuit semper, et iudex
est is quem nos non minus bene de nobis existimare quam secundum nos iudicare
velimus, et advocatio ea est quam propter eximium splendorem ut iudicem unum
vereri debeamus, perinde ac si in hanc formulam omnia iudicia legitima, omnia
arbitria honoraria, omnia officia domestica conclusa et comprehensa sint,
perinde dicemus. Illa superior fuit oratio necessaria, haec erit voluntaria,
illa ad iudicem, haec ad C. Pisonem, illa pro reo, haec pro Roscio, illa
victoriae, haec bonae existimationis causa comparata.
[16] Pecuniam petis,
Fanni, a Roscio. Quam? dic audacter et aperte. Vtrum <quae> tibi ex
societate debeatur, an quae ex liberalitate huius promissa sit et ostentata?
Quorum alterum est gravius et odiosius, alterum levius et facilius. Quae ex
societate debeatur? Quid ais? Hoc iam neque leviter ferendum est neque
neglegenter defendendum. Si qua enim sunt privata iudicia summae existimationis
et paene dicam capitis, tria haec sunt, fiduciae, tutelae, societatis. Aeque
enim perfidiosum et nefarium est fidem frangere quae continet vitam, et
pupillum fraudare qui in tutelam pervenit, et socium fallere qui se in negotio
coniunxit. [17] Quae cum ita sint, quis sit qui
socium fraudarit et fefellerit consideremus; dabit enim nobis iam tacite vita
acta in alterutram partem firmum et grave testimonium. Q. Roscius? Quid ais?
nonne, ut ignis in aquam coniectus continuo restinguitur et refrigeratur, sic
refervens falsum crimen in purissimam et castissimam vitam conlatum statim
concidit et exstinguitur? Roscius socium fraudavit! Potest hoc homini huic
haerere peccatum? qui me dius fidius—audacter dico—plus fidei quam artis, plus
veritatis quam disciplinae possidet in se, quem populus Romanus meliorem virum
quam histrionem esse arbitratur, qui ita dignissimus est scaena propter
artificium ut dignissimus sit curia propter abstinentiam. [18]
Sed quid ego ineptus de Roscio apud Pisonem dico? Ignotum hominem scilicet
pluribus verbis commendo. Estne quisquam omnium mortalium de quo melius
existimes tu? estne quisquam qui tibi purior, pudentior, humanior, officiosior
liberaliorque videatur? Quid? tu, Saturi, qui contra hunc venis, existimas
aliter? nonne, quotienscumque in causa in nomen huius incidisti, totiens hunc
et virum bonum esse dixisti et honoris causa appellasti? quod nemo nisi aut
honestissimo aut amicissimo facere consuevit. [19]
Qua in re mihi ridicule es visus esse inconstans qui eundem et laederes et
laudares, et virum optimum et hominem improbissimum esse diceres. Eundem tu et
honoris causa appellabas et virum primarium esse dicebas et socium fraudasse
arguebas? Sed, ut opinor, laudem veritati tribuebas, crimen gratiae concedebas;
de hoc, ut existimabas, praedicabas, Chaereae arbitratu causam agebas.
Fraudavit Roscius! Est hoc quidem
auribus animisque omnium absurdum. Quid si tandem aliquem timidum, dementem,
divitem, inertem nactus esset qui experiri non posset? [20]
Tamen incredibile esset. Verum tamen quem fraudarit videamus. C. Fannium
Chaeream Roscius fraudavit! Oro atque obsecro vos qui nostis, vitam inter se
utriusque conferte, qui non nostis, faciem utriusque considerate. Nonne ipsum
caput et supercilia illa penitus abrasa olere malitiam et clamitare
calliditatem videntur? non ab imis unguibus usque ad verticem summum, si quam
coniecturam adfert hominibus tacita corporis figura, ex fraude, fallaciis,
mendaciis constare totus videtur? qui idcirco capite et superciliis semper est
rasis ne ullum pilum viri boni habere dicatur; cuius personam praeclare Roscius
in scaena tractare consuevit, neque tamen pro beneficio ei par gratia refertur.
Nam Ballionem illum improbissimum et periurissimum lenonem cum agit, agit
Chaeream; persona illa lutulenta, impura, invisa in huius moribus, natura
vitaque est expressa. Qui quam ob rem Roscium similem sui in fraude et malitia
existimarit, mihi <vix> videtur, nisi forte quod praeclare hunc imitari
se in persona lenonis animadvertit. [21] Quam
ob rem etiam atque etiam considera, C. Piso, quis quem fraudasse dicatur.
Roscius Fannium! Quid est hoc? probus improbum, pudens impudentem, periurum
castus, callidum imperitus, liberalis avidum? Incredibile est. Quem ad modum,
si Fannius Roscium fraudasse diceretur, utrumque ex utriusque persona veri
simile videretur, et Fannium per malitiam fecisse et Roscium per imprudentiam
deceptum esse, sic, cum Roscius Fannium fraudasse arguatur, utrumque
incredibile est, et Roscium quicquam per avaritiam appetisse et Fannium
quicquam per bonitatem amisisse.
[22] Principia sunt
huius modi; spectemus reliqua. HS iccc Q. Roscius fraudavit Fannium. Qua de
causa? Subridet Saturius, veterator, ut sibi videtur; ait propter ipsa HS iccc.
Video; sed tamen cur ipsa HS iccc tam vehementer concupierit quaero; nam tibi,
M. Perpenna, <tibi> C. Piso, certe tanti non fuissent ut socium
fraudaretis. Roscio cur tanti fuerint causam requiro. Egebat? Immo locuples
erat. Debebat? Immo in suis nummis versabatur. Avarus erat? Immo etiam ante
quam locuples <esset>, semper liberalissimus munificentissimusque fuit. [23] Pro deum hominumque fidem! qui HS iccc
ccciccc quaestus facere noluit—nam certe HS iccc ccciccc merere et potuit et
debuit, si potest Dionysia HS ccciccc ccciccc merere—is per summam fraudem et
malitiam et perfidiam HS iccc appetiit? Et illa fuit pecunia immanis, haec
parvola, illa honesta, haec sordida, illa iucunda, haec acerba, illa propria,
haec in causa et in iudicio conlocata. Decem his annis proximis HS sexagiens
honestissime consequi potuit; noluit. Laborem quaestus recepit, quaestum
laboris reiecit; populo Romano adhuc servire non destitit, sibi servire iam
pridem destitit. [24] Hoc tu umquam, Fanni,
faceres? et si hos quaestus recipere posses, non eodem tempore et gestum et
animam ageres? Dic nunc te ab Roscio HS iccc circumscriptum esse, qui tantas et
tam infinitas pecunias non propter inertiam laboris sed propter magnificentiam
liberalitatis repudiarit! Quid ego nunc illa dicam quae vobis in mentem venire
certo scio? Fraudabat te in societate Roscius! Sunt iura, sunt formulae de
omnibus rebus constitutae, ne quis aut in genere iniuriae aut <in>
ratione actionis errare possit. Expressae sunt enim ex unius cuiusque damno,
dolore, incommodo, calamitate, iniuria publicae a praetore formulae, ad quas
privata lis accommodatur. [25] Quae cum ita
sint, cur non arbitrum pro socio adegeris Q. Roscium quaero. Formulam non
noras? Notissima erat. Iudicio gravi experiri nolebas? Quid ita? propter
familiaritatem veterem? Cur ergo laedis? Propter integritatem hominis? Cur
igitur insimulas? Propter magnitudinem criminis? Itane vero? quem per arbitrum
circumvenire non posses, cuius de ea re proprium non erat iudicium, hunc per
iudicem condemnabis, cuius de <ea> re nullum est arbitrium? Quin tu hoc
crimen aut obice ubi licet agere, aut iacere noli ubi non oportet. Tametsi iam
hoc tuo testimonio crimen sublatum est. Nam quo tu tempore illa formula uti
noluisti, nihil hunc in societatem fraudis fecisse indicasti. Dic enim, tabulas
habes an non? Si non habes, quem ad modum pactio est? si habes, cur non
nominas? [26] Dic nunc Roscium abs te petisse
ut familiarem suum sumeres arbitrum! Non petiit. Dic pactionem fecisse ut
absolveretur! Non pepigit. Quaere qua re sit absolutus! Quod erat summa
innocentia et integritate. Quid enim factum est? Venisti domum ultro Rosci,
satis fecisti; quod temere commisisti, in iudicium ut denuntiares, rogasti ut
ignosceret; te adfuturum negasti, debere tibi ex societate nihil clamitasti.
Iudici hic denuntiavit; absolutus est. Tamen fraudis ac furti mentionem facere
audes? Perstat in impudentia. 'Pactionem enim,' inquit, 'mecum fecerat.'
Idcirco videlicet ne condemnaretur. Quid erat causae cur metueret ne
condemnaretur?—Res erat manifesta, furtum erat apertum.
[27] Cuius rei furtum
factum erat? Exorditur magna cum exspectatione veteris histrionis exponere
societatem. 'Panurgus,' inquit, 'fuit Fanni; is fit ei cum Roscio communis.'
Hic primum questus est non leviter Saturius communem factum esse gratis cum
Roscio, qui pretio proprius fuisset Fanni. Largitus est scilicet homo liberalis
et dissolutus et bonitate adfluens Fannius Roscio. Sic puto. [28]
Quoniam ille hic constitit paulisper, mihi quoque necesse est paulum commorari.
Panurgum tu, Saturi, proprium Fanni dicis fuisse. At ego totum Rosci fuisse
contendo. Quid erat enim Fanni? Corpus. Quid Rosci? Disciplina. Facies non
erat, ars erat pretiosa. Ex qua parte erat Fanni, non erat HS #, ex qua parte
erat Rosci, amplius erat HS ccciccc iccc; nemo enim illum ex trunco corporis
spectabat sed ex artificio comico aestimabat; nam illa membra merere per se non
amplius poterant duodecim aeris, disciplina quae erat ab hoc tradita locabat se
non minus HS ccciccc iccc. [29] O societatem
captiosam et indignam, ubi alter HS #, alter ccciccc iccc quod sit in
societatem adfert! nisi idcirco moleste pateris quod HS # tu ex arca
proferebas, HS ccciccc iccc ex disciplina et artificio promebat
<Roscius>. Quam enim spem et exspectationem, quod studium et quem favorem
secum in scaenam attulit Panurgus, quod Rosci fuit discipulus! Qui diligebant
hunc, illi favebant, qui admirabantur hunc, illum probabant, qui denique huius
nomen audierant, illum eruditum et perfectum existimabant. Sic est volgus; ex
veritate pauca, ex opinione multa aestimat. [30]
Quid sciret ille perpauci animadvertebant, ubi didicisset omnes quaerebant;
nihil ab hoc pravum et perversum produci posse arbitrabantur. Si veniret ab
Statilio, tametsi artificio Roscium superaret, aspicere nemo posset; nemo enim,
sicut ex improbo patre probum filium nasci, sic a pessimo histrione bonum
comoedum fieri posse existimaret. Quia veniebat a Roscio, plus etiam scire quam
sciebat videbatur. Quod item nuper in Erote comoedo usu venit; qui postea quam
e scaena non modo sibilis sed etiam convicio explodebatur, sicut in aram
confugit in huius domum, disciplinam, patrocinium, nomen: itaque perbrevi
tempore qui ne in novissimis quidem erat histrionibus ad primos pervenit
comoedos. [31] Quae res extulit eum? Vna
commendatio huius; qui tamen Panurgum illum, non solum ut Rosci discipulus
fuisse diceretur domum recepit, sed etiam summo cum labore, stomacho miseriaque
erudivit. Nam quo quisque est sollertior et ingeniosior, hoc docet iracundius
et laboriosius; quod enim ipse celeriter arripuit, id cum tarde percipi videt,
discruciatur. Paulo longius oratio mea provecta est hac de causa ut condicionem
societatis diligenter cognosceretis.
[32] Quae deinde sunt
consecuta? 'Panurgum,' inquit, 'hunc servum communem, Q. Flavius Tarquiniensis
quidam interfecit. In hanc rem,' inquit, 'me cognitorem dedisti. Lite
contestata, iudicio damni iniuria constituto tu sine me cum Flavio decidisti.'
Vtrum pro dimidia parte an pro <re> tota? planius dicam: utrum pro me an
et pro me et pro te? Pro me; potui exemplo multorum; licitum est; iure fecerunt
multi; nihil in ea re tibi iniuriae feci. Pete tu tuum, exige et aufer quod
debetur; suam quisque partem iuris possideat et persequatur.—'At enim tu tuum
negotium gessisti bene.'—Gere et tu tuum bene.—'Magno <tu> tuam dimidiam
partem decidisti.'—Magno et tu tuam partem decide.—'HS Q. tu abstulisti.'—Sit
ita hoc, vero HS Q. tu aufer. [33] Sed hanc
decisionem Rosci oratione et opinione augere licet, re et veritate mediocrem et
tenuem esse invenietis. Accepit enim agrum temporibus eis cum iacerent pretia praediorum;
qui ager neque villam habuit neque ex ulla parte fuit cultus; qui nunc multo
pluris est quam tunc fuit. Neque id est mirum. Tum enim propter rei publicae
calamitates omnium possessiones erant incertae, nunc deum immortalium
benignitate omnium fortunae sunt certae; tum erat ager incultus sine tecto,
nunc est cultissimus cum optima villa. [34]
Verum tamen, quoniam natura tam malivolus es, numquam ista te molestia et cura
liberabo. Praeclare suum negotium gessit Roscius, fundum fructuosissimum abstulit;
quid ad te? Tuam partem dimidiam, quem ad modum vis, decide. Vertit hic
rationem et id quod probare non potest fingere conatur. 'De tota re,' inquit,
'decidisti.'
Ergo huc universa causa deducitur, utrum
Roscius cum Flavio de sua parte an de tota societate fecerit pactionem. [35] Nam ego Roscium, si quid communi nomine
tetigit, confiteor praestare debere societati.—Societatis, non suas litis
redemit, cum fundum a Flavio accepit.—Quid ita satis non dedit amplius assem
neminem petiturum? Qui de sua parte decidit, reliquis integram relinquit
actionem, qui pro sociis transigit, satis dat neminem eorum postea petiturum.
Quid ita Flavio sibi cavere non venit in mentem? nesciebat videlicet Panurgum
fuisse in societate. Sciebat. Nesciebat Fannium Roscio esse socium.—Praeclare;
nam iste cum eo litem contestatam habebat. [36]
Cur igitur decidit et non restipulatur neminem amplius petiturum? cur de fundo
decedit et iudicio non absolvitur? cur tam imperite facit ut nec Roscium
stipulatione adliget neque a Fannio iudicio se absolvat? [37]
Est hoc primum et ex condicione iuris et ex consuetudine cautionis firmissimum
et gravissimum argumentum, quod ego pluribus verbis amplecterer, si non alia
certiora et clariora testimonia in causa haberem.
Et ne forte me hoc frustra pollicitum
esse praedices, te, te inquam, Fanni, ab tuis subselliis contra te testem
suscitabo. Criminatio tua quae est? Roscium cum Flavio pro societate decidisse.
Quo tempore? Abhinc annis xv. Defensio mea quae est? Roscium pro sua parte cum
Flavio transegisse. Repromittis tu abhinc triennium Roscio. Quid? recita istam
restipulationem clarius. Attende, quaeso, Piso; Fannium invitum et huc atque
illuc tergiversantem testimonium contra se cogo dicere. Quid enim restipulatio
clamat? qvod a flavio abstvlero, partem dimidiam inde roscio me solvtvrvm
spondeo. Tua vox est, Fanni. [38] Quid tu
auferre potes a Flavio, si Flavius nihil debet? quid hic porro nunc
restipulatur quod iam pridem ipse exegit? quod vero Flavius tibi daturus est,
qui Roscio omne quod debuit dissolvit? Cur in re tam vetere, in negotio iam
confecto, in societate dissoluta nova haec restipulatio interponitur? quis est
huius restipulationis scriptor, testis arbiterque? Tu, Piso; tu enim Q. Roscium
pro opera <ac> labore, quod cognitor fuisset, quod vadimonia obisset,
rogasti ut Fannio daret HS ccciccc hac condicione ut, si quid ille exegisset a
Flavio, partem eius dimidiam Roscio dissolveret. Satisne ipsa restipulatio
dicere tibi videtur aperte Roscium pro se decidisse? [39]
At enim forsitan hoc tibi veniat in mentem, repromisisse Fannium Roscio, si
quid a Flavio exegisset, eius partem dimidiam, sed omnino exegisse nihil. Quid
tum? Non exitum exactionis, sed initium repromissionis spectare debes. Neque,
si ille id exsequendum <non iudicavit>, non, quod in se fuit, iudicavit
Roscium suas, non societatis litis redemisse. Quid si tandem planum facio post
decisionem veterem Rosci, post repromissionem recentem hanc Fanni HS ccciccc
Fannium a. Q. Flavio Panurgi nomine abstulisse? tamen diutius inludere viri
optimi existimationi, Q. Rosci, audebit?
[40] Paulo ante
quaerebam, id quod vehementer ad rem pertinebat, qua de causa Flavius, cum de
tota lite faceret pactionem, neque satis acciperet a Roscio neque iudicio
absolveretur a Fannio; nunc vero, id quod mirum et incredibile est, requiro:
Quam ob rem, cum de tota re decidisset cum Roscio, HS ccciccc separatim Fannio
dissolvit? Hoc loco, Saturi, quid pares respondere scire cupio; utrum omnino
Fannium <a> Flavio HS ccciccc non abstulisse an alio nomine et alia de
causa abstulisse. [41] Si alia de causa, quae
ratio tibi cum eo intercesserat? Nulla. Addictus erat tibi? Non. Frustra tempus
contero. 'Omnino,' inquit, 'HS ccciccc a Flavio non abstulit neque Panurgi
nomine neque cuiusquam.' Si planum facio post hanc recentem stipulationem Rosci
HS ccciccc a Flavio te abstulisse, numquid causae est quin ab iudicio abeas
turpissime victus? Quo teste igitur hoc planum faciam? [42]
Venerat, ut opinor, haec res in iudicium. Certe. Quis erat petitor? Fannius.
Quis reus? Flavius. Quis iudex? Cluvius. Ex his unus mihi testis est
producendus qui pecuniam datam dicat. Quis est ex his gravissimus? Sine
controversia qui omnium iudicio comprobatus est iudex. Quem igitur ex his
tribus a me testem exspectabis? petitorem? Fannius est; contra se numquam
testimonium dicet. Reum? Flavius est. Is iam pridem est mortuus; si viveret,
verba eius audiretis. Iudicem? Cluvius est. Quid is dicit? HS ccciccc Panurgi
nomine Flavium Fannio dissolvisse. Quem tu si ex censu spectas, eques Romanus est,
si ex vita, homo clarissimus est, si ex fide, iudicem sumpsisti, si ex
veritate, id quod scire potuit et debuit dixit. [43]
Nega, nega nunc equiti Romano, homini honesto, iudici tuo credi oportere!
Circumspicit, aestuat, negat nos Cluvi testimonium recitaturos. Recitabimus.
Erras; inani et tenui spe te consolaris. Recita testimonium T. Manili et C.
Lusci Ocreae, duorum senatorum, hominum ornatissimorum qui ex Cluvio audierunt.
<Testimonivm T. Manili et C. Lvsci Ocreae.> Vtrum dicis Luscio et Manilio,
an etiam Cluvio non esse credendum? Planius atque apertius dicam. Vtrum Luscius
et Manilius nihil de HS ccciccc ex Cluvio audierunt, an Cluvius falsum Luscio
et Manilio dixit? Hoc ego loco soluto et quieto sum animo et quorsom recidat
responsum tuum non magno opere laboro; firmissimis enim et sanctissimis
testimoniis virorum optimorum causa Rosci communita est. [44]
Si iam tibi deliberatum est quibus abroges fidem iuris iurandi, responde.
Manilio et Luscio negas esse credendum? Dic, aude; est tuae contumaciae,
adrogantiae vitaeque universae vox. Quid exspectas quam mox ego Luscium et
Manilium dicam ordine esse senatores, aetate grandis natu, natura sanctos et
religiosos, copiis rei familiaris locupletis et pecuniosos? Non faciam; nihil
mihi detraham, cum illis exactae aetatis severissime fructum quem meruerunt
retribuam. Magis mea adulescentia indiget illorum bona existimatione quam
illorum severissima senectus desiderat meam laudem. [45]
Tibi vero, Piso, diu deliberandum et concoquendum est utrum potius Chaereae
iniurato in sua lite, an Manilio et Luscio iuratis in alieno iudicio credas.
Reliquum est ut Cluvium falsum dixisse Luscio et Manilio contendat. Quod si
facit, qua impudentia est, eumne testem improbabit quem iudicem probarit? ei
negabit credi oportere cui ipse crediderit? eius testis ad iudicem fidem
infirmabit cuius propter fidem et religionem iudicis testis compararit? quem
ego si ferrem iudicem, refugere non deberet, cum testem producam, reprehendere
audebit?
[46] 'Dicit enim,'
inquit, 'iniuratus Luscio et Manilio.' Si diceret iuratus, crederes? At quid
interest inter periurum et mendacem? Qui mentiri solet, peierare consuevit.
Quem ego ut mentiatur inducere possum, ut peieret exorare facile potero. Nam
qui semel a veritate deflexit, hic non maiore religione ad periurium quam ad
mendacium perduci consuevit. Quis enim deprecatione deorum, non conscientiae
fide commovetur? Propterea, quae poena ab dis immortalibus periuro, haec eadem
mendaci constituta est; non enim ex pactione verborum quibus ius iurandum
comprehenditur, sed ex perfidia et malitia per quam insidiae tenduntur alicui,
di immortales hominibus irasci et suscensere consuerunt. [47]
At ego hoc ex contrario contendo: levior esset auctoritas Cluvi, si diceret
iuratus, quam nunc est, cum dicit iniuratus. Tum enim forsitan improbis nimis
cupidus videretur, qui qua de re iudex fuisset testis esset; nunc omnibus non
iniquis necesse est castissimus et constantissimus esse videatur, qui id quod
scit familiaribus suis dicit.
[48] Dic nunc, si
potes, si res, si causa patitur, Cluvium esse mentitum! Mentitus est Cluvius?
Ipsa mihi veritas manum iniecit et paulisper consistere et commorari coegit.
Vnde hoc totum ductum et conflatum mendacium est? Roscius est videlicet homo
callidus et versutus. Hoc initio cogitare coepit: 'quoniam Fannius a me petit
HS iccc, petam a C. Cluvio, equite <Romano>, ornatissimo homine, ut mea
causa mentiatur, dicat decisionem factam esse quae facta non est, HS ccciccc a
Flavio data esse Fannio quae data non sunt.' Est hoc principium improbi animi,
miseri ingeni, nullius consili. [49] Quid
deinde? Postea quam se praeclare confirmavit, venit ad Cluvium. Quem hominem?
levem? Immo gravissimum. Mobilem? Immo constantissimum. Familiarem? Immo
alienissimum. Hunc postea quam salutavit, rogare coepit blande et concinne
scilicet: 'mentire mea causa, viris optimis, tuis familiaribus, praesentibus
dic Flavium cum Fannio de Panurgo decidisse qui nihil transegit; dic HS ccciccc
dedisse qui assem nullum dedit.' Quid ille respondit? 'Ego vero cupide et
libenter mentiar tua causa, et, si quando me peierare <vis>, ut paululum
tu compendi facias, paratum fore scito; non fuit causa cur tantum laborem
caperes et ad me venires; per nuntium hoc quod erat tam leve transigere
potuisti.' [50] Pro deum hominumque fidem! hoc
aut Roscius umquam a Cluvio petisset, si HS miliens in iudicium haberet, aut
Cluvius Roscio petenti concessisset, si universae praedae particeps esset? vix
me dius fidius tu, Fanni, a Ballione aut aliquo eius simili hoc et postulare
auderes et impetrare posses. Quod cum est veritate falsum, tum ratione quoque
est incredibile; obliviscor enim Roscium et Cluvium viros esse primarios;
improbos temporis causa esse fingo. [51] Falsum
subornavit testem Roscius Cluvium! Cur tam sero? cur cum altera pensio solvenda
esset, non tum cum prima? nam iam antea HS iccc dissolverat. Deinde, si iam
persuasum erat Cluvio ut mentiretur, cur potius HS ccciccc quam ccciccc ccciccc
ccciccc data dixit Fannio <a> Flavio, cum ex restipulatione pars eius dimidia
Rosci esset? Iam intellegis, C. Piso, sibi soli, societati nihil Roscium
petisse. Hoc quoniam sentit Saturius esse apertum, resistere et repugnare
contra veritatem non audet, aliud fraudis et insidiarum in eodem vestigio
deverticulum reperit.
[52]
'Petisse,' inquit, 'suam partem Roscium a Flavio confiteor, vacuam et integram
reliquisse Fanni concedo; sed, quod sibi exegit, id commune societatis factum
esse contendo.' Quo nihil captiosius neque indignius potest dici. Quaero enim
potueritne Roscius ex societate suam partem petere necne. Si non potuit, quem
ad modum abstulit? si potuit, quem ad modum non sibi exegit? nam quod sibi
petitur, certe alteri non exigitur. [53] An ita
est: si quod universae societatis fuisset petisset, quod tum redactum esset
aequaliter omnes partirentur; nunc cum petierit quod suae partis esset, non
quod tum abstulit soli sibi exegit? Quid interest inter eum qui per se litigat
et eum qui cognitor est datus? Qui per se litem contestatur, sibi soli petit,
alteri nemo potest, nisi qui cognitor est factus. Itane vero? cognitor si
fuisset tuus, quod vicisset iudicio, ferres tuum; <cum> suo nomine
petiit, quod abstulit, tibi non sibi exegit? [54]
Quod si quisquam petere potest alteri qui cognitor non est factus, quaero, quid
ita, cum Panurgus esset interfectus et lis contestata cum Flavio damni iniuria
esset, tu in eam litem cognitor Rosci sis factus, cum praesertim ex tua
oratione quodcumque tibi peteres huic peteres, quodcumque tibi exigeres, id in
societatem recideret. Quod si ad Roscium nihil perveniret quod tu a Flavio
abstulisses, nisi te in suam litem dedisset cognitorem, ad te pervenire nihil
debet quod Roscius pro sua parte exegit, quoniam tuus cognitor non est factus. [55] Quid enim huic rei respondere poteris, Fanni?
Cum de sua parte Roscius transegit cum Flavio, actionem tibi tuam reliquit an
non? Si non reliquit, quem ad modum HS ccciccc ab eo postea exegisti? si
reliquit, quid ab hoc petis quod per te persequi et petere debes? Simillima
enim et maxime gemina societas hereditatis est; quem ad modum socius in
societate habet partem, sic heres in hereditate habet partem. Vt heres sibi
soli non coheredibus petit, sic socius sibi soli non sociis petit; et quem ad
modum uterque pro sua parte petit, sic pro sua parte dissolvit, heres ex ea parte
qua hereditatem adiit, socius ex ea qua societatem coiit. [56]
Quem ad modum suam partem Roscius suo nomine condonare potuit Flavio, ut eam tu
non peteres, sic, cum exegit suam partem et tibi integram petitionem reliquit,
tecum partiri non debet, nisi forte tu perverso more quod huius est ab alio
extorquere non potes, huic eripere potes. Perstat in sententia Saturius,
quodcumque sibi petat socius, id societatis fieri. Quod si ita est, qua, malum,
stultitia fuit Roscius, qui ex iuris peritorum consilio et auctoritate
restipularetur a Fannio diligenter ut eius quod exegisset a Flavio dimidiam
partem sibi dissolveret, si quidem sine cautione et repromissione nihilo minus
id Fannius societati, hoc est Roscio, debebat? * * * * * * * * *
|