Pro Scauro
Textus
[1] [a] maxime fuit
optandum M. Scauro, iudices, ut nullo suscepto cuiusquam odio sine offensione
ac molestia retineret, id quod praecipue semper studuit, generis, familiae,
nominis dignitatem.
[c] subiit etiam populi iudicium
inquirente Cn. Domitio tribuno plebis.
[d] reus est factus a Q. Servilio
Caepione lege Servilia, cum iudicia penes equestrem ordinem essent et P.
Rutilio damnato nemo tam innocens videretur ut non timeret illa.
[e] ab eodem etiam lege Varia custos
ille rei publicae proditionis est in crimen vocatus; vexatus a Q. Vario tribuno
plebis est.
[f] non enim tantum admiratus sum ego
illum virum, sicut omnes, sed etiam praecipue dilexi. primus enim me flagrantem
studio laudis in spem impulit posse virtute me sine praesidio fortunae, quo
contendissem, labore et constantia pervenire.
[g] et quoniam congesta fuit accusatio
magis acervo quodam criminum, non distinctione aliqua generum et varietate.
[h] Bostarem igitur quendam dixit
Norensem fugientem e Sardinia Scauri adventum . . . prius illum sepultum quam
huic cenam esse sublatam.
[i] si denique in illa bona invadere
nullo modo potuisset nisi mortuo Bostare.
[k] si me hercule, iudices, pro L.
Tubulo dicerem, quem unum ex omni memoria sceleratissimum et audacissimum
fuisse accepimus, tamen non timerem, venenum hospiti aut convivae si diceretur cenanti
ab illo datum cui neque heres neque iratus fuisset.
[m] bona quam quod habebat
<ve>niret. agedum ego defendi
Scau<ru>m, Triari; defende tu
matrem.
[n] te
<m>etue<r>e <n>e
non solvendo fuisse, bona denique reus n<e
r>e<tinere
vol>uis<se
q>u<ae> proscripta
esse<nt>,
nis<i>.
[o] Cum dare nollet Aris, clam ex
Sardinia est fugere conatus.
[p] redimunt se ea parte corporis,
propter quam maxime expetuntur.
[1q] sic, inquam, se, iudices, res
habet; neque hoc a me novum disputatur, sed quaesitum ab aliis est. [1r]
<illa> audivimus, hoc vero meminimus ac paene vidimus, eiusdem stirpis et
nominis P. Crassum ne in manus incideret inimicorum, se ipsum interemisse.
[1s] ac neque illius Crassi factum
superioris isdem honoribus usus, qui fortissimus in bellis fuisset, M'.
Aquilius potuit imitari . . .
[2] . . . tis suae
rerumque gestarum senectutis dedecore foedavit. quid vero? alterum Crassum
temporibus isdem num aut clarissimi viri Iulii aut summo imperio praeditus M.
Antonius potuit imitari? [3] quid? in omnibus
monumentis Graeciae, quae sunt verbis ornatiora quam rebus, quis invenitur, cum
ab Aiace fabulisque discesseris, qui tamen ipse
ignominiae dolore, ut ait poeta, victor
insolens se
victum non potuit pati, praeter
Atheniensem Themistoclem, qui se ipse morte multavit? [4]
at Graeculi quidem multa fingunt, apud quos etiam Cleombrotum Ambraciotam
ferunt se ex altissimo praecipitasse muro, non quo acerbitatis accepisset
aliquid, sed, ut video scriptum apud Graecos, cum summi philosophi Platonis
graviter et ornate scriptum librum de morte legisset, in quo, ut opinor,
Socrates illo ipso die quo erat ei moriendum permulta disputat, hanc esse
mortem quam nos vitam putaremus, cum corpore animus tamquam carcere saeptus
teneretur, vitam autem esse eam cum idem animus vinclis corporis liberatus in
eum se locum unde esset ortus rettulisset. [5]
num igitur ista tua Sarda Pythagoram aut Platonem norat aut legerat? qui tamen
ipsi mortem ita laudant ut fugere vitam vetent atque id contra foedus fieri
dicant legemque naturae. Aliam quidem causam mortis voluntariae nullam profecto
iustam reperietis. atque hoc ille vidit; nam iecit quodam loco vita illam
mulierem spoliari quam pudicitia maluisse. [6]
sed refugit statim nec de pudicitia plura dixit veritus, credo, ne quem
inridendi nobis daret et iocandi locum. constat enim illam cum deformitate
summa fuisse, tum etiam senectute. qua re quae potest, quamvis salsa ista Sarda
fuerit, ulla libidinis aut amoris esse suspicio?
[7] ac ne existimes,
Triari, quod adferam, in dicendo me fingere ipsum et non a reo causam
cognoscere, explicabo tibi quae fuerint opiniones in Sardinia de istius
mulieris morte—nam fuerunt duae—quo etiam facilius . . .
[8] . . . te dixi,
libidinosam atque improbam matrem infami ac noto adulterio iam diu diligebat.
is cum hanc suam uxorem anum et locupletem et molestam timeret, neque eam
habere in matrimonio propter foeditatem neque dimittere propter dotem volebat.
itaque compecto cum matre Bostaris consilium cepit ut uterque Romam veniret;
ibi se aliquam rationem inventurum quem ad modum illam uxorem duceret
co<nfir>mavit.
[9] hic opinio fuit, ut
dixi, duplex, una non abhorrens a statu naturaque rerum, Arinis uxorem
paelicatus dolore concitatam, cum audisset Arinem cum illa sua metus et fugae
simulatione Romam se contulisse, ut, cum antea consuetudo inter eos fuisset,
tum etiam nuptiis iungerentur, arsisse dolore muliebri et mori quam id perpeti
maluisse. [10] altera non minus veri similis
et, ut opinor, in Sardinia magis etiam credita, Arinem istum testem atque
hospitem, Triari, tuum proficiscentem Romam negotium dedisse liberto ut illi
aniculae non ille quidem vim adferret—neque enim erat rectum patronae—sed
collum digitulis duobus oblideret, resticula cingeret, ut illa perisse
suspendio putaretur. [11] quae quidem suspicio
valuit etiam plus ob hanc causam quod, cum agerent parentalia Norenses omnesque
suo more ex oppido exissent, tum illa est a liberto suspendisse se dicta.
discessus autem solitudo ei qui patronam suffocabat fuit quaerenda, illi quae
volebat mori non fuit. [12] confirmata vero
suspicio est, quod anu mortua libertus statim tamquam opere confecto Romam est
profectus, Aris autem, simul ac libertus de morte uxoris nuntiavit, continuo
Romae matrem illam Bostaris duxit uxorem.
[13] en quibus familiis
quam foedis, quam contaminatis, quam turpibus datis hanc familiam, iudices. en
quibus testibus commoti, de quo homine, de quo genere, de quo nomine sententias
feratis, obliviscendum vobis putatis? matrum in liberos, virorum in uxores
scelera cernitis, crudelitate mixtas libidines videtis immanis; duorum
maximorum criminum auctores, quibus criminibus haec tota apud ignaros aut
invidos infamata causa est, omni facinore et flagitio deformatos habetis.
[14] num igitur in his
criminibus, iudices, residet etiam aliqua suspicio? non perpurgata sunt, non
refutata, non fracta? qui igitur id factum est? quia dedisti mihi, Triari, quod
diluerem, in quo argumentarer, de quo disputarem; quia genus eius modi fuit
criminum quod non totum penderet ex teste, sed quod ponderaret iudex ipse per
sese. [15] neque vero, iudices, quicquam aliud
in ignoto teste facere debemus nisi ut argumento, coniectura, suspicione rerum
ipsarum vim naturamque quaeramus. etenim testis non modo afer aut Sardus sane,
si ita se isti malunt nominari, sed quivis etiam elegantior ac religiosior
impelli, deterreri, fingi, flecti potest; dominus est ipse voluntatis suae, in
quo est impunita men<tien>di
licen<t>i<a>. [16]
argumentum vero, quod quidem est proprium rei—neque enim ullum aliud argumentum
vere vocari potest — rerum vox est, naturae vestigium, veritatis nota; id
qualecumque est, maneat immutabile necesse est; non enim fingitur ab oratore,
sed sumitur. qua re, in eo genere accusationis si vincerer, succumberem et
cederem; vincerer enim re, vincerer causa, vincerer veritate. [17]
agmen tu mihi inducas Sardorum et catervas et me non criminibus urgere, sed
Afrorum fremitu terrere conere? non potero equidem disputare, sed ad horum
fidem et mansuetudinem
con<fug>ere,
<a>d ius
iu<randum iudicum, ad> populi
Romani <aeq>uitatem, qui hanc
familiam in hac urbe principem voluit esse, deorum immortalium numen implorare
potero, qui semper exstiterunt huic generi nominique fautores.
[18] 'poposcit,
imperavit, eripuit, coegit.' si doces tabulis, quoniam habet seriem quandam et
ordinem contracti negoti confectio ipsa tabularum, attendam acriter et quid in
defendendo mihi agendum sit videbo. si denique nitere testibus non dico bonis
viris ac probatis, noti sint modo, quem ad modum mihi cum quoque sit
confligendum considerabo. [19] sin unus color,
una vox, una natio est omnium testium, si, quod ei dicunt, non modo nullis
argumentis sed ne litterarum quidem aliquo genere aut publicarum aut
privatarum, quod tamen ipsum fingi potest, confirmare conantur, quo me vertam,
iudices, aut quid agam? Cum singulis disputem? quid? non habuisti quod dares.
habuisse se dicet. quis id sciet, quis iudicabit? non fuisse causam. finget
fuisse. qui refellemus? potuisse non dare, si noluisset. vi ereptum esse dicet.
quae potest eloquentia disputando ignoti hominis impudentiam confutare? [20] non agam igitur cum ista Sardorum
conspiratione et cum expresso, coacto sollicitatoque periurio subtiliter neque
acu quaedam enucleata argumenta conquiram, sed contra impetum istorum impetu
ego nostro concurram atque confligam. non est unus mihi quisque ex illorum acie
protrahendus neque cum singulis decertandum atque pugnandum; tota est acies
illa uno impetu prosternenda.
[21] est enim unum
maximum totius Sardiniae frumentarium crimen, de quo Triarius omnis Sardos
interrogavit, quod genus uno testimoni foedere et consensu omnium est
confirmatum. quod ego crimen ante quam attingo, peto a vobis, iudices, ut me
totius nostrae defensionis quasi quaedam fundamenta iacere patiamini. quae si
erunt, ut mea ratio et cogitatio fert, posita et constituta, nullam
accusationis partem pertimescam. [22] dicam
enim primum de ipso genere accusationis, postea de Sardis, tum etiam pauca de
Scauro; quibus rebus explicatis tum denique ad hoc horribile et formidolosum
frumentarium crimen accedam.
[23] quod est igitur
hoc accusationis, Triari, genus, primum ut inquisitum non ieris? quae fuit ista
tam ferox, tam explorata huius opprimendi fiducia? pueris nobis audisse videor
L. Aelium, libertinum hominem litteratum ac facetum, cum ulcisceretur patroni
iniurias, nomen Q. Muttonis, hominis sordidissimi, detulisse. A quo cum
quaereretur quam provinciam aut quam diem testium postularet, horam sibi
octavam, dum in foro bovario inquireret, postulavit. [24]
hoc tu idem tibi in M. Aemilio Scauro putasti esse faciendum? 'delata enim,'
inquit, 'causa ad me Romam est.' quid? ad me Siculi nonne Romam causam Siciliae
detulerunt? at qui homines! prudentes natura, callidi usu, doctrina eruditi.
tamen ego mihi provinciae causam in provincia ipsa cognoscendam et discendam
putavi. [25] an ego querelas atque iniurias
aratorum non in segetibus ipsis arvisque cognoscerem? peragravi, inquam,
Triari, durissima quidem hieme vallis Agrigentinorum atque collis. campus ille
nobilissimus ac feracissimus ipse me causam paene docuit Leontinus. adii casas
aratorum, a stiva ipsa homines mecum conloquebantur. [26]
itaque sic fuit illa expressa causa non ut audire ea quae dicebam, iudices, sed
ut cernere et paene tangere viderentur. neque enim mihi probabile neque verum
videbatur me, cum fidelissimae atque antiquissimae provinciae patrocinium
recepissem, causam tamquam unius clientis in cubiculo meo discere.
[27] ego nuper, cum
Reatini, qui essent in fide mea, me suam publicam causam de Velini fluminibus
et cuniculis apud hos consules agere voluissent, non existimavi me neque
dignitati praefecturae gravissimae neque fidei meae satis esse facturum, nisi
me causam illam non solum homines sed etiam locus ipse lacusque docuisset. [28] neque tu aliter fecisses, Triari, si te id
tui isti Sardi facere voluissent, hi qui te in Sardiniam minime venire
voluerunt, ne longe aliter omnia atque erant ad te delata cognosceres, nullam
multitudinis in Sardinia querelam, nullum in Scaurum odium populi . . . .
[29]
<anhe>litu Aetnam ardere dicunt,
sic Verrem obruissem Sicilia teste tota. tu vero comperendinasti uno teste
producto. at quo teste, di immortales! non satis quod uno, non quod ignoto, non
quod levi; etiamne Valerio teste primam actionem confecisti, qui patris tui
beneficio civitate donatus gratiam tibi non inlustribus officiis, sed manifesto
periurio rettulit? [30] quod si te omen nominis
vestri forte duxit, nos tamen id more maiorum, quia faustum putamus, non ad
perniciem, verum ad salutem interpretamur. sed omnis ista celeritas ac
festinatio, quod inquisitionem, quod priorem actionem totam sustulisti, illud
patefecit et inlustravit quod occultum tamen non erat, non esse hoc iudicium
iudici, sed comitiorum consularium causa comparatum.
[31] hic ego Appium
Claudium, consulem fortissimum atque ornatissimum virum mecumque, ut spero, fideli
in gratiam reditu firmoque coniunctum, nullo loco, iudices, vituperabo. fuerint
enim eae partes aut eius quem id facere dolor et suspicio sua coegit, aut eius
qui has sibi partis depoposcit, quod aut non animadvertebat quem violaret, aut
facilem sibi fore in gratiam reditum arbitrabatur; [32]
ego tantum dicam quod et causae satis et in illum minime durum aut asperum
possit esse. quid enim habet turpitudinis Appium Claudium M. Scauro esse
inimicum? quid? avus eius P. Africano non fuit, quid? mihi ipsi idem iste,
quid? ego illi? quae inimicitiae dolorem utrique nostrum fortasse aliquando,
dedecus vero certe numquam attulerunt. [33]
successori decessor invidit, voluit eum quam maxime offensum quo magis ipsius
memoria excelleret; res non modo non abhorrens a consuetudine sed usitata etiam
et valde pervagata. neque vero tam haec ipsa cotidiana res Appium Claudium illa
humanitate et sapientia praeditum per se ipsa movisset, nisi hunc C. Claudi,
fratris sui, competitorem fore putasset. [34]
qui sive patricius sive plebeius esset—nondum enim certum constituerat—cum hoc
sibi contentionem fore putabat, Appius autem hoc maiorem etiam quod illum in
pontificatus petitione, in saliatu, in ceteris meminerat fuisse patricium. quam
ob rem se consule neque repelli fratrem volebat neque, iste si patricius esset,
parem Scauro fore videbat, nisi hunc aliquo aut metu aut infamia perculisset. [35] ego id fratri in honore fratris amplissimo
non concedendum putem, praesertim qui quid amor fraternus valeat paene praeter
ceteros sentiam? at enim frater iam non petit. quid tum? si ille retentus a
cuncta Asia supplice, si a negotiatoribus, si a publicanis, si ab omnibus
sociis, civibus exoratus anteposuit honori suo commoda salutemque provinciae,
propterea putas semel exulceratum animum tam facile potuisse sanari? [36] quamquam in istis omnibus rebus, praesertim
apud homines barbaros, opinio plus valet saepe quam res ipsa. persuasum est
Sardis se nihil Appio gratius esse facturos quam si de Scauri fama detraxerint;
multorum etiam spe commodorum praemiorumque ducuntur; omnia consulem putant
posse, praesertim ultro pollicentem. de quo plura iam non dicam. [37]
quamquam ea quae dixi non secus dixi quam si eius frater essem, non is qui et
est et qui multa dixit, sed is qui ego esse in meum consuevi. generi igitur
toti accusationis resistere, iudices, debetis, in quo nihil more, nihil modo,
nihil considerate, nihil integre, contra improbe, turbide, festinanter, rapide
omnia conspiratione, imperio, auctoritate, spe, minis videtis esse suscepta.
[38] venio nunc ad
testis, in quibus docebo non modo nullam fidem et auctoritatem sed ne speciem quidem
esse aut imaginem testium. etenim fidem primum ipsa tollit consensio, quae
patefacta est compromisso Sardorum et coniuratione recitata; deinde illa
cupiditas quae suscepta est spe et
pr<omissione> praemiorum;
postremo ipsa natio, cuius tanta vanitas est ut libertatem a servitute nulla re
alia nisi mentiendi licentia distinguendam putent. [39]
neque ego Sardorum querelis moveri nos numquam <dico> oportere. non sum
aut tam inhumanus aut tam alienus a Sardis, praesertim cum frater meus nuper ab
eis decesserit, cum rei
<fr>u<mentariae> Cn.
Pompei missu praefuisset, qui et ipse illis pro sua fide et humanitate
consuluit et eis vicissim percarus et iucundus fuit. [40]
pateat vero hoc perfugium dolori, pateat iustis querelis, coniurationi via
intercludatur, obsaepiatur insidiis, neque hoc in Sardis magis quam in Gallis,
in Afris, in Hispanis. damnatus est T. Albucius, C. Megaboccus ex Sardinia non
nullis etiam laudantibus Sardis. ita fidem maiorem varietas ipsa faciebat.
testibus enim aequis, tabulis incorruptis tenebantur. [41]
nunc est una vox, una mens non expressa dolore, sed simulata, neque huius
iniuriis, sed promissis aliorum et praemiis excitata. at creditum est aliquando
Sardis. et fortasse credetur aliquando, si integri venerint, si incorrupti, si
sua sponte, si non alicuius impulsu, si soluti, si liberi. quae si erunt, tamen
sibi credi gaudeant et mirentur. Cum vero omnia absint, tamen se non respicient,
non gentis suae famam perhorrescent?
[42] fallacissimum
genus esse Phoenicum omnia monumenta vetustatis atque omnes historiae nobis
prodiderunt. ab his orti Poeni multis Carthaginiensium rebellionibus, multis
violatis fractisque foederibus nihil se degenerasse docuerunt. A Poenis admixto
Afrorum genere Sardi non deducti in Sardiniam atque ibi constituti, sed
amandati et repudiati coloni. [43] qua re cum
integri nihil fuerit in hac gente <pestilentiae> plena, quam valde eam
putamus tot transfusionibus coacuisse? hic mihi ignoscet Cn. Domitius Sincaius,
vir ornatissimus, hospes et familiaris meus, ignoscent denique omnes ab eodem
Cn. Pompeio civitate donati, quorum tamen omnium laudatione utimur, ignoscent
alii viri boni ex Sardinia; credo enim esse quosdam. [44]
neque ego, cum de vitiis gentis loquor, neminem excipio; sed a me est de
universo genere dicendum, in quo fortasse aliqui suis moribus et humanitate
stirpis ipsius et gentis vitia vicerunt. magnam quidem esse partem sine fide,
sine societate et coniunctione nominis nostri res ipsa declarat. quae est enim
praeter Sardiniam provincia quae nullam habeat amicam populo Romano ac liberam
civitatem? [45a] Africa ipsa parens illa
Sardiniae, quae plurima et acerbissima cum maioribus nostris bella gessit, non
solum fidelissimis regnis sed etiam in ipsa provincia se a societate Punicorum
bellorum Vtica teste defendit. Hispania ulterior Scipionum
int<eritu>.
[45b] copiis inops,
gente fallax.
[45c] inventi sunt
qui etiam fratres populi Romani vocarentur.
[45d] hoc nomine
audito quod per omnis gentis pervagatum est.
[45f] nam cum ex
multis unus ei restaret Dolabella paternus inimicus, qui cum Q. Caepione
propinquo suo contra Scaurum patrem suum subsignaverat, eas sibi inimicitias
non susceptas sed relictas.
[45g] quae, malum,
est ista ratio?
[45h] quem purpura
regalis non commovit, eum Sardorum mastruca mutavit?
[45k] praesertim
cum propinquitas et celebritas loci suspicionem desidiae tollat aut
cupiditatis.
[45l] ego porro,
qui Albanas habeo columnas, clitellis eas adportavi.
[45m] domus tibi
deerat? at habebas. pecunia superabat? at egebas. incurristi amens in columnas,
in alienos insanus insanisti, depressam, caecam, iacentem domum pluris quam te
et fortunas tuas aestimasti.
[45n] haec cum tu
effugere non potuisses, contendes tamen et postulabis ut M. Aemilius cum sua
dignitate omni, cum patris memoria, cum avi gloria, sordidissimae, vanissimae,
levissimae genti ac prope dicam pellitis testibus condonetur?
[46] Vndique mihi
suppeditat quod pro M. Scauro dicam, quocumque non modo mens verum etiam oculi
inciderunt. Curia illa vos de gravissimo principatu patris fortissimoque
testatur, L. ipse Metellus, avus huius, sanctissimos deos illo constituisse
templo videtur in vestro conspectu, iudices, ut salutem a vobis nepotis sui
deprecarentur, quod ipsi saepe multis laborantibus atque implorantibus ope sua
subvenissent. Capitolium illud templis tribus inlustratum, [47]
paternis atque etiam huius amplissimis donis ornati aditus Iovis optimi maximi,
Iunonis Reginae, Minervae M. Scaurum apud . . . illius L. [48]
Metelli, pontificis maximi, qui, cum templum illud arderet, in medios se
iniecit ignis et eripuit flamma Palladium illud quod quasi pignus nostrae
salutis atque imperi custodiis Vestae continetur. qui utinam posset parumper
exsistere! eriperet ex hac flamma stirpem profecto suam, qui eripuisset ex illo
incendio di . . . [49] . . . tum. te vero, M.
Scaure, equidem video, video, inquam, non cogito solum, nec vero sine magno
animi maerore ac dolore, cum tui fili squalorem aspexi, de te recordor+. atque
utinam, sicut mihi tota in hac causa versatus ante oculos <es>, sic nunc
horum te offeras mentibus et in horum animis adhaerescas! species me dius . . .
etiam si forte non nosset, tamen principem civitatis esse diceret.
[50] quo te nunc modo
appellem? ut hominem? at non es inter nos. Vt mortuum? at vivis et viges, at in
omnium animis atque ore versaris, atque divinus animus mortale nihil habuit,
neque tuorum quicquam potuit emori praeter corpus. quocumque igitur te
mo<do> . . .
[51]
Vniverse
|