Pro Sestio
I. 1. Si quis antea, iudices,
mirabatur quid esset quod, pro tantis opibus rei publicae tantaque dignitate
imperi, nequaquam satis multi cives forti et magno animo invenirentur qui
auderent se et salutem suam in discrimen offerre pro statu civitatis et pro
communi libertate, ex hoc tempore miretur potius si quem bonum et fortem civem
viderit, quam si quem aut timidum aut sibi potius quam rei publicae
consulentem. nam ut omittatis de unius cuiusque casu cogitando recordari, uno
aspectu intueri potestis eos qui cum senatu, cum bonis omnibus, rem publicam
adflictam excitarint et latrocinio domestico liberarint, maestos sordidatos
reos, de capite, de fama, de civitate, de fortunis, de liberis dimicantis; eos
autem qui omnia divina et humana violarint vexarint perturbarint everterint,
non solum alacris laetosque volitare, sed etiam fortissimis atque optimis
civibus periculum moliri, de se nihil timere.
2. in quo
cum multa sunt indigna, tum nihil minus est ferendum quam quod iam non per
latrones suos, non per homines egestate et scelere perditos, sed per vos nobis,
per optimos viros optimis civibus periculum inferre conantur, et quos
lapidibus, quos ferro, quos facibus, quos vi manu copiis delere non potuerunt,
hos vestra auctoritate, vestra religione, vestris sententiis se oppressuros
arbitrantur. ego autem, iudices, qua voce mihi in agendis gratiis
commemorandoque eorum qui de me optime meriti sunt beneficio esse utendum
putabam, ea nunc uti cogor in eorum periculis depellendis, (ut) iis potissimum
vox haec serviat quorum opera et mihi et vobis et populo Romano restituta est.
|