III 6. parente P.
Sestius natus est, iudices, homine, ut plerique meministis, et sapiente et sancto
et severo; qui cum tribunus plebis primus inter homines nobilissimos temporibus
optimis factus esset, reliquis honoribus non tam uti voluit quam dignus videri.
eo auctore duxit honestissimi et spectatissimi viri, C. Albini, filiam, ex qua
hic est puer et nupta iam filia. duobus gravissimis (ac plenissimis)
antiquitatis viris sic probatus fuit ut utrique eorum et carus maxime et
iucundus esset. ademit Albino soceri nomen mors filiae, sed caritatem illius
necessitudinis et benivolentiam non ademit: hodie sic hunc diligit ut vos
facillime potestis ex hac vel adsiduitate eius vel sollicitudine et molestia
iudicare.
7. duxit
uxorem patre vivo optimi et calamitosissimi viri filiam, L. Scipionis. clara in
hoc P. Sesti pietas exstitit et omnibus grata, quod et Massiliam statim
profectus est, ut socerum videre consolarique posset fluctibus rei publicae
expulsum, in alienis terris iacentem, quem in maiorum suorum vestigiis stare
oportebat, et ad eum filiam eius adduxit, ut ille insperato aspectu complexuque
si non omnem at aliquam partem maeroris sui deponeret, et maximis (pro illa
necessitudine studiis et) officiis et illius aerumnam, quoad vixit, et filiae
solitudinem sustentavit. possum multa dicere de liberalitate, de domesticis
officiis, de tribunatu militari, de provinciali in eo magistratu abstinentia;
sed mihi ante oculos obversatur rei publicae dignitas, quae me ad sese rapit,
haec minora relinquere hortatur.
8. quaestor
hic C. Antoni, conlegae mei, iudices, fuit sorte, sed societate consiliorum
meus. impedior non nullius offici, ut ego interpretor, religione quo minus
exponam quam multa P. Sestius, cum esset cum conlega meo, senserit, ad me
detulerit, quanto ante providerit. atque ego de Antonio nihil dico praeter
unum: numquam illum illo summo timore ac periculo civitatis neque communem
metum omnium nec propriam non nullorum de ipso suspicionem aut infitiando
tollere aut dissimulando sedare voluisse. in quo conlega sustinendo atque
moderando si meam in illum indulgentiam coniunctam cum summa custodia rei
publicae laudare vere solebatis, par prope laus P. Sesti esse debet, qui ita
suum consulem observavit ut et illi quaestor bonus et nobis omnibus optimus
civis videretur.
|