XI. Quoniam de amicitiis constituendis
satis dictum est, dicendum est de illa altera parte petitionis quae in populari
ratione versatur. Ea desiderat nomenclationem, blanditiam, adsiduitatem,
benignitatem, rumorem, speciem in re publica. Primum id quod facis, ut homines
noris, significa ut appareat, et auge ut cottidie melius fiat; nihil mihi tam
populare neque tam gratum videtur. Deinde id quod natura non habes induc in
animum ita simulandum esse ut natura facere videare; nam comitas tibi non deest
ea quae bono ac suavi homine digna est, sed opus est magno opere blanditia,
quae, etiam si vitiosa est et turpis in cetera vita, tamen in petitione
necessaria est; etenim cum deteriorem aliquem adsentando facit, tum improba
est, cum amiciorem, non tam vituperanda, petitori vero necessaria est, cuius et
frons et vultus et sermo ad eorum quoscumque convenerit sensum et voluntatem
commutandus et accommodandus est. Iam adsiduitatis nullum est praeceptum,
verbum ipsum docet quae res sit; prodest quidem vehementer nusquam discedere,
sed tamen hic fructus est adsiduitatis, non solum esse Romae atque in foro sed
adsidue petere, saepe eosdem appellare, non committere ut quisquam possit
dicere, quod eius consequi possis, se abs te non [sit] rogatum et valde ac
diligenter rogatum. Benignitas autem late patet: [et] est in re familiari, quae
quamquam ad multitudinem pervenire non potest, tamen ab amicis si laudatur,
multitudini grata est; est in conviviis, quae fac ut et abs te et ab amicis
tuis concelebrentur et passim et tributim; est etiam in opera, quam pervulga et
communica, curaque ut aditus ad te diurni nocturnique pateant, neque solum
foribus aedium tuarum sed etiam vultu ac fronte, quae est animi ianua; quae si
significat voluntatem abditam esse ac retrusam, parvi refert patere ostium.
Homines enim non modo promitti sibi, praesertim quod a candidato petant, sed
etiam large atque honorifice promitti volunt. Qua re hoc quidem facile
praeceptum est, ut quod facturus sis id significes te studiose ac libenter esse
facturum; illud difficilius et magis ad tempus quam ad naturam accommodatum
tuam, quod facere non possis, ut id aut iucunde neges aut etiam non neges;
quorum alterum est tamen boni viri, alterum boni petitoris. Nam cum id petitur
quod honeste aut sine detrimento nostro promittere non possumus, quo modo si
qui roget ut contra amicum aliquem causam recipiamus, belle negandum est, ut
ostendas necessitudinem, demonstres quam moleste feras, aliis te id rebus
exsarturum esse persuadeas.
|