VI 13b. ad
tribunatum, qui ipse ad sese iam dudum vocat et quodam modo absorbet orationem
meam, contento studio cursuque veniamus.
14. de
quo quidem tribunatu ita dictum (est) a Q. Hortensio ut eius oratio non
defensionem modo videretur criminum continere, sed etiam memoria dignam
iuventuti rei publicae capessendae auctoritatem disciplinamque praescribere.
sed tamen, quoniam tribunatus totus P. Sesti nihil aliud nisi meum nomen
causamque sustinuit, necessario mihi de isdem rebus esse arbitror si non
subtilius disputandum, at certe dolentius deplorandum. qua in oratione si
asperius in quosdam homines invehi vellem, quis non concederet ut eos, quorum
sceleris furore violatus essem, vocis libertate perstringerem? sed agam
moderate et huius potius tempori serviam quam dolori meo: si qui occulte a
salute nostra dissentiunt, lateant; si qui fecerunt aliquid aliquando atque
eidem nunc tacent et quiescunt, nos quoque simus obliti; si qui se offerunt,
insectantur, quoad ferri poterunt, perferemus, neque quemquam offendet oratio mea
nisi qui se ita obtulerit ut in eum non invasisse sed incucurrisse videamur.
15a. sed
necesse est, ante quam de tribunatu P. Sesti dicere incipiam, me totum
superioris anni rei publicae naufragium exponere, in quo conligendo ac reficienda
salute communi omnia reperientur P. Sesti facta, dicta, consilia versata.
|