VIII 18. alter unguentis
adfluens, calamistrata coma, despiciens conscios stuprorum ac veteres vexatores
aetatulae suae, puteali et faeneratorum gregibus inflatus, a quibus compulsus
olim, ne in Scyllaeo illo aeris alieni tamquam [in] fretu ad columnam
adhaeresceret, in tribunatus portum perfugerat, contemnebat equites Romanos,
minitabatur senatui, venditabat se operis atque ab iis se ereptum ne de ambitu
causam diceret praedicabat, ab isdemque se etiam invito senatu provinciam
sperare dicebat; eamque nisi adeptus esset, se incolumem nullo modo fore
arbitrabatur.
19. alter, o
di boni, quam taeter incedebat, quam truculentus, quam terribilis aspectu! unum
aliquem te ex barbatis illis, exemplum imperi veteris, imaginem antiquitatis, columen
rei publicae diceres intueri. vestitus aspere nostra hac purpura plebeia ac
paene fusca, capillo ita horrido ut Capua, in qua ipsa tum imaginis ornandae
causa duumviratum gerebat, Seplasiam sublaturus videretur. nam quid ego de
supercilio dicam, quod tum hominibus non supercilium, sed pignus rei publicae
videbatur? tanta erat gravitas in oculo, tanta contractio frontis, ut illo
supercilio annus ille niti tamquam (vade) videretur.
20a.
erat hic omnium sermo: 'est tamen rei publicae magnum firmumque subsidium;
habeo quem opponam labi illi atque caeno; vultu me dius fidius conlegae sui
libidinem levitatemque franget; habebit senatus in hunc annum quem sequatur;
non deerit auctor et dux bonis.' mihi denique homines praecipue gratulabantur,
quod habiturus essem contra tribunum plebis furiosum et audacem cum amicum et
adfinem tum etiam fortem et gravem consulem.
|