IX 20b. atque eorum
alter fefellit neminem. quis enim clavum tanti imperi tenere et gubernacula rei
publicae tractare in maximo cursu ac fluctibus posse arbitraretur hominem
emersum subito ex diuturnis tenebris lustrorum ac stuprorum, vino, ganeis,
lenociniis adulteriisque confectum? cum is praeter spem in altissimo gradu
alienis opibus positus esset, qui non modo tempestatem impendentem intueri
temulentus, sed ne lucem quidem insolitam aspicere posset. alter multos plane
in omnis partis fefellit;
21. erat
enim hominum opinioni nobilitate ipsa, blanda conciliatricula, commendatus.
omnes boni semper nobilitati favemus, et quia utile est rei publicae nobilis
homines esse dignos maioribus suis, et quia valet apud nos clarorum hominum et
bene de re publica meritorum memoria, etiam mortuorum. quia tristem semper,
quia taciturnum, quia subhorridum atque incultum videbant, et quod erat eo
nomine ut ingenerata familiae frugalitas videretur, favebant, gaudebant, et ad
integritatem maiorum spe sua hominem vocabant materni generis obliti.
22a. ego
autem, -- vere dicam, iudices, -- tantum esse in homine sceleris, audaciae,
crudelitatis, quantum ipse cum re publica sensi, numquam putavi. nequam esse
hominem et levem et falsa opinione [errore] hominum ab adulescentia commendatum
sciebam; etenim animus eius vultu, flagitia parietibus tegebantur. sed haec
obstructio nec diuturna est neque obducta ita ut curiosis oculis perspici non
possit.
|