XII 27. O diem illum, iudices,
funestum senatui bonisque omnibus, rei publicae luctuosum, mihi ad domesticum
maerorem gravem, ad posteritatis memoriam gloriosum! quid enim quisquam potest
ex omni memoria sumere inlustrius quam pro uno civi et bonos omnis privato
consensu et universum senatum publico consilio mutasse vestem? quae quidem tum
mutatio non deprecationis est causa facta, sed luctus: quem enim deprecarere,
cum omnes essent sordidati, cumque hoc satis esset signi esse improbum, qui
mutata veste non esset? hac mutatione vestis facta tanto in luctu civitatis,
omitto quid ille tribunus omnium rerum divinarum humanarumque praedo fecerit,
qui adesse nobilissimos adulescentis, honestissimos equites Romanos,
deprecatores salutis meae iusserit, eosque operarum suarum gladiis et lapidibus
obiecerit: de consulibus loquor, quorum fide res publica niti debuit.
28.
exanimatus evolat ex senatu, non minus perturbato animo atque vultu quam si
annis ante paucis in creditorum conventum incidisset; advocat contionem, habet
orationem talem consul qualem numquam Catilina victor habuisset: errare homines
si etiam tum senatum aliquid in re publica posse arbitrarentur; equites vero
Romanos daturos illius diei poenas quo me consule cum gladiis in clivo
Capitolino fuissent; venisse tempus iis qui in timore fuissent -- coniuratos
videlicet dicebat -- ulciscendi se. si dixisset haec solum, omni supplicio
esset dignus; nam oratio ipsa consulis perniciosa potest rem publicam
labefactare; quid fecerit videte.
29a. L.
Lamiam, qui cum me ipsum pro summa familiaritate quae mihi cum patre eius erat
unice diligebat, tum pro re publica vel mortem oppetere cupiebat, in contione
relegavit, edixitque ut ab urbe abesset milia passuum ducenta, quod esset ausus
pro civi, pro bene merito civi, pro amico, pro re publica deprecari.
|