XIII 29b. quid hoc
homine facias, aut quo civem importunum aut quo potius hostem tam sceleratum
reserves? qui, ut omittam cetera quae sunt ei cum conlega immani impuroque
coniuncta atque communia, hoc unum habet proprium, ut ex urbe expulerit,
relegarit non dico equitem Romanum, non ornatissimum atque optimum virum, non
amicissimum rei publicae civem, non illo ipso tempore una cum senatu et cum
bonis omnibus casum amici reique publicae lugentem, sed civem Romanum sine ullo
iudicio ut edicto ex patria consul eiecerit.
30. nihil
acerbius socii et Latini ferre soliti sunt quam se, id quod perraro accidit, ex
urbe exire a consulibus iuberi: atque illis erat tum reditus in suas civitates,
ad suos Lares familiaris, et in illo communi incommodo nulla in quemquam
propria ignominia nominatim cadebat. hoc vero quid est? exterminabit civis
Romanos edicto consul a suis dis penatibus? expellet ex patria? deliget quem
volet, damnabit atque eiciet nominatim? hic si umquam vos eos qui nunc estis in
re publica fore putasset, si denique imaginem iudiciorum aut simulacrum aliquod
futurum in civitate reliquum credidisset, umquam ausus esset senatum de re
publica tollere, equitum Romanorum preces aspernari, civium denique omnium
novis et inauditis edictis ius libertatemque pervertere?
31. etsi me
attentissimis animis summa cum benignitate auditis, iudices, tamen vereor ne quis
forte vestrum miretur quid haec mea oratio tam longa aut tam alte repetita
velit, aut quid ad P. Sesti causam eorum qui ante huius tribunatum rem publicam
vexarunt delicta pertineant. mihi autem hoc propositum est ostendere, omnia
consilia P. Sesti mentemque totius tribunatus hanc fuisse, ut adflictae et
perditae rei publicae quantum posset mederetur. ac si in exponendis vulneribus
illis de me ipso plura dicere videbor, ignoscitote; nam et illam meam cladem
vos et omnes boni maximum esse rei publicae vulnus iudicastis, et P. Sestius
est reus non suo, sed meo nomine: qui cum omnem vim sui tribunatus in mea
salute consumpserit, necesse est meam causam praeteriti temporis cum huius
praesenti defensione esse coniunctam.
|