XIV 32. erat igitur in
luctu senatus, squalebat civitas publico consilio veste mutata, nullum erat
Italiae municipium, nulla colonia, nulla praefectura, nulla Romae societas
vectigalium, nullum conlegium aut concilium aut omnino aliquod commune consilium
quod tum non honorificentissime de mea salute decrevisset: cum subito edicunt
duo consules ut ad suum vestitum senatores redirent. quis umquam consul senatum
ipsius decretis parere prohibuit? quis tyrannus miseros lugere vetuit? Parumne
est, Piso, ut omittam Gabinium, quod tantum homines fefellisti ut neglegeres
auctoritatem senatus, optimi cuiusque consilia contemneres, rem publicam
proderes, consulare nomen adfligeres? etiamne edicere audebas ne maererent
homines meam, suam, rei publicae calamitatem, ne hunc suum dolorem veste
significarent? Sive illa vestis mutatio ad luctum ipsorum sive ad deprecandum
valebat, quis umquam tam crudelis fuit qui prohiberet quemquam aut sibi maerere
aut ceteris supplicare?
33a.
quid? sua sponte homines in amicorum periculis vestitum mutare non solent? pro
te ipso, Piso, nemone mutabit? ne isti quidem quos legatos non modo nullo
senatus consulto, sed etiam repugnante senatu tibi tute legasti? ergo hominis
desperati et proditoris rei publicae casum lugebunt fortasse qui volent: civis
florentissimi benivolentia bonorum et optime de salute patriae meriti
periculum, coniunctum cum periculo civitatis, lugere senatui non licebit?
idemque consules, si appellandi sunt consules quos nemo est quin non modo ex
memoria sed etiam ex fastis evellendos putet, pacto iam foedere provinciarum,
producti in circo Flaminio in contionem ab illa furia ac peste patriae, maximo
cum gemitu vestro, illa omnia quae tum contra me contraque rem publicam
(agebantur) voce ac sententia sua comprobaverunt.
|