XV 33b. isdemque
consulibus sedentibus atque inspectantibus lata lex est, ne auspicia valerent,
ne quis obnuntiaret, ne quis legi intercederet, ut omnibus fastis diebus legem
ferri liceret, ut lex Aelia, lex Fufia ne valeret: qua una rogatione quis est
qui non intellegat universam rem publicam esse deletam?
34.
isdemque consulibus inspectantibus servorum dilectus habebatur pro tribunali
Aurelio nomine conlegiorum, cum vicatim homines conscriberentur, decuriarentur,
ad vim, ad manus, ad caedem, ad direptionem incitarentur. isdemque consulibus
arma in templum Castoris palam comportabantur, gradus eiusdem templi
tollebantur, armati homines forum et contiones tenebant, caedes lapidationesque
fiebant; nullus erat senatus, nihil reliqui magistratus: unus omnem omnium
potestatem armis et latrociniis possidebat, non aliqua vi sua, sed, cum duo
consules a re publica provinciarum foedere retraxisset, insultabat,
dominabatur, aliis pollicebatur, terrore ac metu multos, pluris etiam spe et
promissis tenebat.
35. quae cum
essent eius modi, iudices, cum senatus duces nullos ac pro ducibus proditores
aut potius apertos hostis haberet, equester ordo reus a consulibus citaretur,
Italiae totius auctoritas repudiaretur, alii nominatim relegarentur, alii metu
et periculo terrerentur, arma essent in templis, armati in foro, eaque non
silentio consulum dissimularentur sed et voce et sententia comprobarentur, cum
omnes urbem nondum excisam et eversam sed iam captam atque oppressam videremus:
tamen his tantis malis tanto bonorum studio, iudices, restitissemus, sed me
alii metus atque aliae curae suspicionesque moverunt.
|