XVI 36. exponam enim
hodierno die, iudices, omnem rationem facti et consili mei, neque huic vestro
tanto studio audiendi nec vero huic tantae multitudini, quanta mea memoria
numquam ullo in iudicio fuit, deero. nam si ego in causa tam bona, tanto studio
senatus, consensu tam incredibili bonorum omnium, tam parato (populo), tota
denique Italia ad omnem contentionem expedita, cessi tribuni plebis,
despicatissimi hominis, furori, contemptissimorum consulum levitatem
audaciamque pertimui, nimium me timidum, nullius animi, nullius consili fuisse
confiteor.
37. quid
enim simile fuit in Q. Metello? cuius causam etsi omnes boni probabant, tamen
neque senatus publice neque ullus ordo proprie neque suis decretis Italia
cuncta susceperat. ad suam enim quandam magis ille gloriam quam ad perspicuam
salutem rei publicae (respiciens rem gesserat), cum unus in legem per vim latam
iurare noluerat: denique videbatur ea condicione tam fortis fuisse ut cum
patriae caritate constantiae gloriam commutaret. erat autem res ei cum exercitu
C. Mari invicto, habebat inimicum C. Marium, conservatorem patriae, sextum iam
illum consulatum gerentem; res erat cum L. Saturnino, iterum tribuno plebis,
vigilante homine, et in causa populari si non moderate at certe populariter
abstinenterque versato. cessit, ne aut victus a fortibus viris cum dedecore
caderet, aut victor multis et fortibus civibus rem publicam orbaret. meam
causam senatus palam,
38a.
equester ordo acerrime, cuncta Italia publice, omnes boni proprie enixeque
susceperant. eas res gesseram quarum non unus auctor sed dux omnium voluntatis
fuissem, quaeque non modo ad singularem meam gloriam sed ad communem salutem
omnium civium et prope gentium pertinerent; ea condicione gesseram ut meum
factum semper omnes praestare tuerique deberent.
|