XVIII 40b. quid ergo?
inimici oratio, vana praesertim, tam improbe in clarissimos viros coniecta me
movit? me vero non illius oratio, sed eorum taciturnitas in quos illa oratio
tam improba conferebatur; qui tum, quamquam ob alias causas tacebant, tamen
hominibus omnia timentibus tacendo loqui, non infitiando confiteri videbantur.
illi autem aliquo tum timore perterriti, quod acta illa atque omnis res anni
superioris labefactari a praetoribus, infirmari a senatu atque a principibus
civitatis putabant, tribunum popularem a se alienare nolebant, suaque sibi
propiora esse pericula quam mea loquebantur.
41. sed
tamen et Crassus a consulibus meam causam suscipiendam esse dicebat, et eorum
fidem Pompeius implorabat neque se privatum publice susceptae causae defuturum esse
dicebat; quem virum studiosum mei, cupidissimum rei publicae conservandae, domi
meae certi homines ad eam rem positi monuerunt ut esset cautior, eiusque vitae
a me insidias apud me domi positas esse dixerunt; atque hanc eius suspicionem
alii litteris mittendis, alii nuntiis, alii coram ipsi excitaverunt, ut ille,
cum a me certe nihil timeret, ab illis, ne quid meo nomine molirentur, sibi
cavendum putaret. ipse autem Caesar, quem maxime homines ignari veritatis mihi
esse iratum putabant, erat ad portas, erat cum imperio; erat in Italia eius
exercitus, inque eo exercitu ipsius tribuni plebis, inimici mei, fratrem
praefecerat.
|