XX 45. Unum autem mihi restabat
illud quod forsitan non nemo vir fortis et acris animi magnique dixerit:
'restitisses, repugnasses, mortem pugnans oppetisses.' de quo te, te, inquam,
patria, testor et vos, penates patriique dei, me vestrarum sedum templorumque
causa, me propter salutem meorum civium, quae mihi semper fuit mea carior vita,
dimicationem caedemque fugisse. etenim si mihi in aliqua nave cum meis amicis
naviganti hoc, iudices, accidisset, ut multi ex multis locis praedones
classibus eam navem se oppressuros minitarentur nisi me unum sibi dedidissent,
si id vectores negarent ac mecum simul interire quam me tradere hostibus
mallent, iecissem ipse me potius in profundum, ut ceteros conservarem, quam
illos mei tam cupidos non modo ad certam mortem, sed in magnum vitae discrimen
adducerem. Cum vero in hanc rei publicae navem,
46. ereptis
senatui gubernaculis fluitantem in alto tempestatibus seditionum ac
discordiarum, armatae tot classes, nisi ego essem unus deditus, incursurae
viderentur, cum proscriptio, caedes, direptio denuntiaretur, cum alii me
suspicione periculi sui non defenderent, alii vetere odio bonorum incitarentur,
alii inviderent, alii obstare sibi me arbitrarentur, alii ulcisci dolorem
aliquem suum vellent, alii rem ipsam publicam atque hunc bonorum statum
otiumque odissent et ob hasce causas tot tamque varias me unum deposcerent,
depugnarem potius cum summo non dicam exitio, sed periculo certe vestro
liberorumque vestrorum, quam id quod omnibus impendebat unus pro omnibus
susciperem ac subirem?
|