XXIII 51. nam externa
bella regum, gentium, nationum iam pridem ita exstincta sunt ut praeclare cum
iis agamus quos pacatos esse patiamur; denique ex bellica victoria non fere
quemquam est invidia civium consecuta. domesticis malis et audacium civium
consiliis saepe est resistendum, eorumque periculorum est in re publica
retinenda medicina; quam omnem, iudices, perdidissetis, si meo interitu senatui
populoque Romano doloris sui de me declarandi potestas esset erepta. qua re
moneo vos, adulescentes, atque hoc meo iure praecipio, qui dignitatem, qui rem
publicam, qui gloriam spectatis, ne, si quae vos aliquando necessitas ad rem
publicam contra improbos civis defendendam vocabit, segniores sitis et
recordatione mei casus a consiliis fortibus refugiatis.
52. primum
non est periculum ne quis umquam incidat in eius modi consules, praesertim si
erit iis id quod debetur persolutum. deinde numquam iam, ut spero, quisquam
improbus consilio et auxilio bonorum se oppugnare rem publicam dicet illis
tacentibus, nec armati exercitus terrorem opponet togatis; neque erit iusta
causa ad portas sedenti imperatori qua re suum terrorem falso iactari opponique
patiatur. numquam (autem) erit tam oppressus senatus ut ei ne supplicandi
quidem ac lugendi sit potestas, tam captus equester ordo ut equites Romani a
consule relegentur. quae cum omnia atque etiam multo alia maiora, quae consulto
praetereo, accidissent, videtis me tamen in meam pristinam dignitatem brevi
tempore doloris interiecto rei publicae voce esse revocatum.
|