XXIV 53. sed ut revertar
ad illud quod mihi in hac omni est oratione propositum, omnibus malis illo anno
scelere consulum rem publicam esse confectam, primum illo ipso die, qui mihi
funestus fuit, omnibus bonis luctuosus, cum ego me (e) complexu patriae
conspectuque vestro eripuissem, et metu vestri periculi, non mei, furori
hominis, sceleri, perfidiae, telis minisque cessissem, patriamque, quae mihi
erat carissima, propter ipsius patriae caritatem reliquissem, cum meum illum
casum tam horribilem, tam gravem, tam repentinum non solum homines sed tecta
urbis ac templa lugerent, nemo vestrum forum, nemo curiam, nemo lucem aspicere
vellet: illo, inquam, ipso die -- die dico? immo hora atque etiam puncto
temporis eodem mihi reique publicae pernicies, Gabinio et Pisoni provincia
rogata est. pro di immortales, custodes et conservatores huius urbis atque
imperi, quaenam illa in re publica monstra, quae scelera vidistis! civis erat
expulsus is qui rem publicam ex senatus auctoritate cum omnibus bonis
defenderat, et expulsus non alio aliquo, sed eo ipso crimine; erat autem
expulsus sine iudicio, vi, lapidibus, ferro, servitio denique concitato; lex
erat lata vastato ac relicto foro et sicariis servisque tradito, et ea lex quae
ut ne ferretur senatus fuerat veste mutata.
54. hac
tanta perturbatione civitatis ne noctem quidem consules inter meum (interitum)
et suam praedam interesse passi sunt: statim me perculso ad meum sanguinem
hauriendum, et spirante etiam re publica ad eius spolia detrahenda
advolaverunt. omitto gratulationes, epulas, partitionem aerari, beneficia,
spem, promissa, praedam, laetitiam paucorum in luctu omnium. vexabatur uxor
mea, liberi ad necem quaerebantur, gener, et Piso gener, a Pisonis consulis
pedibus supplex reiciebatur, bona diripiebantur eaque ad consules deferebantur,
domus ardebat in Palatio: consules epulabantur. quod si meis incommodis
laetabantur, urbis tamen periculo commoverentur.
|