XXVI 56. Mitto eam legem
quae omnia iura religionum, auspiciorum, potestatum, omnis leges quae sunt de
iure et de tempore legum rogandarum, una rogatione delevit; mitto omnem
domesticam labem: etiam exteras nationes illius anni furore conquassatas
videbamus. lege tribunicia Matris magnae Pessinuntius ille sacerdos expulsus et
spoliatus sacerdotio est, fanumque sanctissimarum atque antiquissimarum
religionum venditum pecunia grandi Brogitaro, impuro homini atque indigno illa
religione, praesertim cum eam sibi ille non colendi, sed violandi causa
adpetisset; appellati reges a populo qui id numquam ne a senatu quidem
postulassent; reducti exsules Byzantium condemnati tum cum indemnati cives e civitate
eiciebantur.
57. Rex
Ptolomaeus, qui, si nondum erat ipse a senatu socius appellatus, erat tamen
frater eius regis qui, cum esset in eadem causa, iam erat a senatu honorem
istum consecutus, erat eodem genere eisdemque maioribus, eadem vetustate
societatis, denique erat rex, si nondum socius, at non hostis; pacatus,
quietus, fretus imperio populi Romani regno paterno atque avito regali otio
perfruebatur -- : de hoc nihil cogitante, nihil suspicante, eisdem operis
suffragium ferentibus, est rogatum ut sedens cum purpura et sceptro et illis
insignibus regiis praeconi publico subiceretur, et imperante populo Romano, qui
etiam bello victis regibus regna reddere consuevit, rex amicus nulla iniuria
commemorata, nullis rebus repetitis, cum bonis omnibus publicaretur.
|