XXIX 62. consecutus est ipsius
tribunatus. quid ego de singulari magnitudine animi eius ac de incredibili
virtute dicam? meministis illum diem cum, templo a conlega occupato, nobis
omnibus de vita eius viri et civis timentibus, ipse animo firmissimo venit in
templum, et clamorem hominum auctoritate impetum improborum virtute sedavit.
adiit tum periculum, sed adiit ob eam causam quae quanta fuerit iam mihi dicere
non est necesse. at si isti Cypriae rogationi sceleratissimae non paruisset,
haereret illa nihilo minus rei publicae turpitudo; regno enim iam publicato de
ipso Catone erat nominatim rogatum; quod ille si repudiasset, dubitatis quin ei
vis esset adlata, cum omnia acta illius anni per unum illum labefactari
viderentur?
63. atque
etiam hoc videbat, quoniam illa in re publica macula regni publicati maneret,
quam nemo iam posset eluere, quod ex malis boni posset in rem publicam
pervenire, id utilius esse per se conservari quam per alios (dissipari). atque
ille etiam si alia quapiam vi expelleretur illis temporibus ex hac urbe, facile
pateretur. etenim qui superiore anno senatu caruisset, quo si tum veniret me
tamen socium suorum in re publica consiliorum videre posset, is aequo animo
tum, me expulso et meo nomine cum universo senatu tum sententia sua condemnata,
in hac urbe esse posset? ille vero eidem tempori cui nos, eiusdem furori,
eisdem consulibus, eisdem minis insidiis periculis cessit. luctum nos hausimus
maiorem, dolorem ille animi non minorem.
|