Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Tullius Cicero
Pro Sestio

IntraText CT - Text

  • XXX
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXX 64. his de tot tantisque iniuriis in socios, in reges, in civitates liberas consulum querela esse debuit: in eius magistratus tutela reges atque exterae nationes semper fuerunt. ecquae vox umquam est audita consulum? quamquam quis audiret, si maxime queri vellent? de Cyprio rege quererentur qui me civem, nullo meo crimine, patriae nomine laborantem, non modo stantem non defenderunt sed ne iacentem quidem protexerunt? cesseram, si alienam a me plebem fuisse vultis, quae non fuit, invidiae; si commoveri omnia videbantur, tempori; si vis suberat, armis; si societas magistratuum, pactioni; si periculum civium, rei publicae.

65. cur, cum de capite civis -- non disputo cuius modi civis -- et de bonis proscriptio ferretur, cum et sacratis legibus et duodecim tabulis sanctum esset ut ne cui privilegium inrogari liceret neve de capite nisi comitiis centuriatis rogari, nulla vox est audita consulum, constitutumque est illo anno, quantum in illis duabus huius imperi pestibus fuit, iure posse per operas concitatas quemvis civem nominatim tribuni plebis concilio ex civitate exturbari?

66. quae vero promulgata illo anno fuerint, quae promissa multis, quae conscripta, quae sperata, quae cogitata, quid dicam? qui locus orbi terrae iam non erat alicui destinatus? cuius negoti publici cogitari, optari, fingi curatio potuit quae non esset attributa atque discripta? quod genus imperi aut quae provincia, quae ratio aut flandae aut conflandae pecuniae non reperiebatur? quae regio orave terrarum erat latior in qua non regnum aliquod statueretur? quis autem rex erat qui illo anno non aut emendum sibi quod non habebat, aut redimendum quod habebat arbitraretur? quis provinciam, quis pecuniam, quis legationem a senatu petebat? damnatis de vi restitutio, consulatus petitio ipsi illi populari sacerdoti comparabatur. haec gemebant boni, sperabant improbi, agebat tribunus plebis, consules adiuvabant.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License