XXXII 69. quae cum res iam
manibus teneretur, et cum consules provinciarum pactione libertatem omnem
perdidissent, -- qui, cum in senatu privati ut de me sententias dicerent
flagitabant, legem illi se Clodiam timere dicebant: cum hoc non possent iam
diutius sustinere, initur consilium de interitu Cn. Pompei. quo patefacto
ferroque deprenso, ille inclusus domi tam diu fuit quam diu inimicus meus in
tribunatu. de meo reditu octo tribuni promulgaverunt; ex quo intellectum est
non mihi absenti crevisse amicos, in ea praesertim fortuna in qua non nulli
etiam quos esse putaveram non erant, sed eos voluntatem semper eandem,
libertatem non eandem semper habuisse; nam ex novem tribunis quos tunc habueram
unus me absente defluxit, qui cognomen sibi ex Aeliorum imaginibus arripuit,
quo magis nationis eius esse quam generis videretur.
70. hoc
igitur anno magistratibus novis designatis, cum omnes boni omnem spem melioris
status in eorum fidem convertissent, princeps P. Lentulus auctoritate ac sententia
sua, Pisone et Gabinio repugnantibus, causam suscepit, tribunisque plebis octo
referentibus praestantissimam de me sententiam dixit. qui cum ad gloriam suam
atque ad amplissimi benefici gratiam magis pertinere videret causam illam
integram ad suum consulatum reservari, tamen rem talem per alios citius quam
per se tardius confici malebat.
|