XXXIII 71. hoc interim tempore P. Sestius, iudices,
designatus iter ad C. Caesarem pro mea salute suscepit; pertinere et ad
concordiam civium putavit et ad perficiundi facultatem animum Caesaris a causa
non abhorrere. quid egerit, quantum profecerit, nihil ad causam. equidem
existimo, si ille, ut arbitror, aequus nobis fuerit, nihil ab hoc profectum,
sin iratior, non multum; sed tamen sedulitatem atque integritatem hominis
videtis. ingredior iam in Sesti tribunatum, nam hoc primum iter designatus rei
publicae causa suscepit; abiit ille annus; respirasse homines videbantur nondum
re, sed spe rei publicae reciperandae. exierunt malis ominibus atque
exsecrationibus duo vulturii paludati. quibus utinam ipsis evenissent ea quae
tum homines precabantur! neque nos provinciam Macedoniam cum exercitu neque
equitatum in Syria et cohortis optimas perdidissemus.
72. ineunt magistratum
tribuni plebis, qui omnes se de me promulgaturos confirmarant. ex iis princeps
emitur ab inimicis meis is quem homines in luctu inridentes Gracchum vocabant,
quoniam id etiam fatum civitatis fuit ut illa ex vepreculis extracta nitedula
rem publicam conaretur adrodere. alter vero, non ille Serranus ab aratro, sed
ex deserta Gavi Oleli area calatis Gaviis in Calatinos Atilios insitus, subito,
nominibus in tabulas relatis, nomen suum de tabula sustulit. veniunt Kalendae
Ianuariae. vos haec melius scire potestis, equidem audita dico: quae tum
frequentia senatus, quae exspectatio populi, qui concursus legatorum ex Italia
cuncta, quae virtus, actio, gravitas P. Lentuli consulis fuerit, quae etiam
conlegae eius moderatio de me. qui cum inimicitias sibi mecum ex rei publicae
dissensione susceptas esse dixisset, eas se patribus conscriptis dixit et
temporibus rei publicae permissurum.
|