XXXIV 73. tum princeps
rogatus sententiam L. Cotta dixit id quod dignissimum re publica fuit, nihil de
me actum esse iure, nihil more maiorum, nihil legibus; non posse quemquam de
civitate tolli sine iudicio; de capite non modo ferri, sed ne iudicari quidem
posse nisi comitiis centuriatis; vim fuisse illam, flammam quassatae rei
publicae perturbatorumque temporum; iure iudiciisque sublatis, magna rerum
permutatione impendente, declinasse me paulum et spe reliquae tranquillitatis
praesentis fluctus tempestatemque fugisse; qua re, cum absens rem publicam non
minus magnis periculis quam quodam tempore praesens liberassem, non restitui me
solum sed etiam ornari a senatu decere. disputavit etiam multa prudenter, ita
de me illum amentissimum et profligatissimum hostem pudoris et pudicitiae
scripsisse quae scripsisset, iis verbis rebus sententiis ut, etiam si iure
esset rogatum, tamen vim habere non posset; qua re me, qui nulla lege abessem,
non restitui lege, sed revocari senatus auctoritate oportere.
74. hunc
nemo erat quin verissime sentire diceret. sed post eum rogatus Cn. Pompeius,
adprobata laudataque Cottae sententia, dixit sese oti mei causa, ut omni
populari concitatione defungerer, censere ut ad senatus auctoritatem populi
quoque Romani beneficium erga me adiungeretur. Cum omnes certatim aliusque alio
gravius atque ornatius de mea salute dixisset fieretque sine ulla varietate
discessio, surrexit, ut scitis, Atilius hic Gavianus; nec ausus est, cum esset
emptus, intercedere; noctem sibi ad deliberandum postulavit. clamor senatus,
querelae, preces, socer ad pedes abiectus. ille se adfirmare postero die moram
nullam esse facturum. creditum est; discessum est. illi interea deliberatori
merces longa interposita nocte duplicata est. consecuti dies pauci omnino
Ianuario mense per quos senatum haberi liceret; sed tamen actum nihil nisi de
me.
|