XXXVI 77b. nihil neque
ante hoc tempus neque hoc ipso turbulentissimo die criminamini Sestium. 'atqui
vis in foro versata est.' certe; quando enim maior? lapidationes persaepe
vidimus, non ita saepe, sed nimium tamen saepe gladios: caedem vero tantam,
tantos acervos corporum exstructos, nisi forte illo Cinnano atque Octaviano
die, quis umquam in foro vidit? qua ex concitatione animorum? nam ex pertinacia
aut constantia intercessoris oritur saepe seditio, culpa atque improbitate
latoris commodo aliquo (proposito) imperitis aut largitione, oritur ex
concertatione magistratuum, oritur sensim ex clamore primum, deinde aliqua
discessione contionis, vix sero et raro ad manus pervenitur: nullo vero verbo
facto, nulla contione advocata, nulla (lata) lege concitatam nocturnam
seditionem quis audivit?
78. an
veri simile est ut civis Romanus aut homo liber quisquam cum gladio in forum
descenderit ante lucem, ne de me ferri pateretur, praeter eos qui ab illo
pestifero ac perdito civi iam pridem rei publicae sanguine saginantur? hic iam
de ipso accusatore quaero, qui P. Sestium queritur cum multitudine in tribunatu
et cum praesidio magno fuisse, num illo die fuerit? certe non fuit. Victa
igitur est causa rei publicae, et victa non auspiciis, non intercessione, non
suffragiis, sed vi, manu, ferro. nam si obnuntiasset Fabricio is praetor qui se
servasse de caelo dixerat, accepisset res publica plagam, sed eam quam acceptam
gemere posset; si intercessisset conlega Fabricio, laesisset rem publicam, sed
(tribunicio) iure laesisset. gladiatores tu novicios, pro exspectata aedilitate
suppositos, cum sicariis e carcere emissis ante lucem inmittas? magistratus
templo deicias, caedem maximam facias, forum purges? et cum omnia vi et armis
egeris, accuses eum qui se praesidio munierit, non ut te oppugnaret, sed ut
vitam suam posset defendere?
|