XXXIX 84. 'homines,' inquit, 'emisti,
coegisti, parasti.' quid uti faceret? senatum obsideret? civis indemnatos
expelleret? bona diriperet? aedis incenderet? tecta disturbaret? templa deorum
immortalium inflammaret? tribunos plebis ferro e rostris expelleret? provincias
quas vellet quibus vellet venderet? reges appellaret? rerum capitalium
condemnatos in liberas civitates per legatos nostros reduceret? principem
civitatis ferro obsessum teneret? haec ut efficere posset, quae fieri nisi
armis oppressa re publica nullo modo poterant, idcirco, credo, manum sibi P.
Sestius et copias comparavit. 'at nondum erat maturum; nondum res ipsa ad eius
modi praesidia viros bonos compellebat.' pulsi nos eramus, non omnino ista manu
sola, sed tamen non sine ista: vos taciti maerebatis.
85. captum
erat forum anno superiore, aede Castoris tamquam arce aliqua (a) fugitivis occupata:
silebatur. omnia hominum cum egestate tum audacia perditorum clamore, concursu,
vi, manu gerebantur: perferebatis. magistratus templis pellebantur, alii omnino
aditu ac foro prohibebantur: nemo resistebat. gladiatores ex praetoris comitatu
comprensi, in senatum introducti, confessi, in vincla coniecti a Milone, emissi
a Serrano: mentio nulla. forum corporibus civium Romanorum constratum caede
nocturna: non modo nulla nova quaestio, sed etiam vetera iudicia sublata.
tribunum plebis plus viginti vulneribus acceptis iacentem moribundumque
vidistis: alterius tribuni plebis divini hominis -- dicam enim quod sentio et
quod mecum sentiunt omnes -- divini, insigni quadam, inaudita, nova magnitudine
animi, gravitate, fide praediti, domus est oppugnata ferro, facibus, exercitu
Clodiano
|