XL 86. et tu hoc loco
laudas Milonem et iure laudas. quem enim umquam virum tam immortali virtute
vidimus? qui nullo praemio proposito praeter hoc, quod iam contritum et
contemptum putatur, iudicium bonorum, omnia pericula, summos labores,
gravissimas contentiones inimicitiasque suscepit, qui mihi unus ex omnibus
civibus videtur re docuisse, non verbis, et quid oporteret a praestantibus
viris in re publica fieri et quid necesse esset: oportere hominum audacium,
eversorum rei publicae, sceleri legibus et iudiciis resistere; si leges non
valerent, iudicia non essent, si res publica vi consensuque audacium armis
oppressa teneretur, praesidio et copiis defendi vitam et libertatem necesse
esse. hoc sentire prudentiae est, facere fortitudinis; et sentire vero et
facere perfectae cumulataeque virtutis.
87. adiit ad
rem publicam tribunus plebis Milo -- de cuius laude plura dicam, non quo aut
ipse haec dici quam existimari malit aut ego hunc laudis fructum praesenti
libenter impertiam, praesertim cum verbis consequi non possim, sed quod
existimo, si Milonis causam accusatoris voce conlaudatam probaro, vos in hoc
crimine parem Sesti causam existimaturos: adiit igitur T. Annius ad causam rei publicae
sic ut civem patriae reciperare vellet ereptum. simplex causa, constans ratio,
plena consensionis omnium, plena concordiae. conlegas adiutores habebat;
consulis alterius summum studium, alterius animus paene placatus, de
praetoribus unus alienus, senatus incredibilis voluntas, equitum Romanorum
animi ad causam excitati, erecta Italia. duo soli erant empti ad impediendum;
qui si homines despecti et contempti tantam rem sustinere non potuissent, se
causam quam susceperat nullo labore peracturum videbat. agebat auctoritate,
agebat consilio, agebat per summum ordinem, agebat exemplo bonorum ac fortium
civium: quid re publica, quid se dignum esset, quis ipse esset, quid sperare,
quid maioribus suis reddere deberet, diligentissime cogitabat.
|