XII. Audivi hoc dicere quendam de quibusdam
oratoribus, ad quos causam suam detulisset, gratiorem sibi orationem eius
fuisse qui negasset quam illius qui recepisset; sic homines fronte et oratione
magis quam ipso beneficio rei capiuntur. Verum hoc probabile est, illud alterum
subdurum tibi homini Platonico suadere, sed tamen tempori tuo consulam. Quibus
enim te propter aliquod officium necessitudinis adfuturum negaris, tamen ii
possunt abs te placati aequique discedere; quibus autem idcirco negaris, quod
te impeditum esse dixeris aut amicorum hominum negotiis aut gravioribus causis
aut ante susceptis, inimici discedunt omnesque hoc animo sunt ut sibi te
mentiri malint quam negare. C. Cotta, in ambitione artifex, dicere solebat se
operam suam, quod non contra officium rogaretur, polliceri solere omnibus,
impertire iis apud quos optime poni arbitraretur; ideo se nemini negare, quod
saepe accideret causa cur is cui pollicitus esset non uteretur, saepe ut ipse
magis esset vacuus quam putasset; neque posse eius domum compleri qui tantum
modo reciperet quantum videret se obire posse; casu fieri ut agantur ea quae
non putaris, illa quae credideris in manibus esse ut aliqua de causa non
agantur; deinde esse extremum ut irascatur is cui mendacium dixeris. Id, si
promittas, et incertum est et in diem et in paucioribus; sin autem [id] neges,
et certe abalienes et statim et pluris; plures enim multo sunt qui rogant ut
uti liceat opera alterius quam qui utuntur. Qua re satius est ex his aliquos
aliquando in foro tibi irasci quam omnis continuo domi, praesertim cum multo
magis irascantur iis qui negent quam ei quem videant ea ex causa impeditum ut
facere quod promisit cupiat si ullo modo possit. Ac ne videar aberrasse a
distributione mea, qui haec in hac populari parte petitionis disputem, hoc
sequor, haec omnia non tam ad amicorum studia quam ad popularem famam
pertinere: etsi inest aliquid ex illo genere, benigne respondere, studiose
inservire negotiis ac periculis amicorum, tamen hoc loco ea dico quibus
multitudinem capere possis, ut de nocte domus compleatur, ut multi spe tui
praesidi teneantur, ut amiciores abs te discedant quam accesserint, ut quam
plurimorum aures optimo sermone compleantur.
|