XLI 88. huic gravitati
hominis videbat ille gladiator se, si moribus ageret, parem esse non posse; ad
ferrum, faces, ad cotidianam caedem, incendia, rapinas se cum exercitu suo
contulit; domum oppugnare, itineribus occurrere, vi lacessere et terrere
coepit. non movit hominem summa gravitate summaque constantia; sed quamquam
dolor animi, innata libertas, prompta excellensque virtus fortissimum virum
hortabatur vi vim, oblatam praesertim saepius, ut frangeret et refutaret, tanta
moderatio fuit hominis, tantum consilium, ut contineret dolorem neque eadem se
re ulcisceretur qua esset lacessitus, sed illum tot iam in funeribus rei
publicae exsultantem ac tripudiantem legum, si posset, laqueis constringeret.
89.
descendit ad accusandum. quis umquam tam proprie rei publicae causa, nullis
inimicitiis, nullis praemiis, nulla hominum postulatione aut etiam opinione id
eum umquam esse facturum? fracti erant animi hominis; hoc enim accusante
pristini illius sui iudici turpitudinem desperabat. ecce tibi consul, praetor,
tribunus plebis nova novi generis edicta proponunt; 'ne reus adsit, ne citetur,
ne quaeratur, ne mentionem omnino cuiquam iudicum aut iudiciorum facere
liceat!' quid ageret vir ad virtutem, dignitatem, gloriam natus vi sceleratorum
hominum conroborata, legibus iudiciisque sublatis? cervices tribunus plebis
privato, praestantissimus vir profligatissimo homini daret? an causam susceptam
adfligeret? an se domi contineret? et vinci turpe putavit et deterreri (et clam
eripi: id egit) ut, quoniam sibi in illum legibus uti non liceret, illius vim
neque in suo neque in rei publicae periculo pertimesceret.
|