XLIII 93. O di immortales! quemnam ostenditis
exitum nobis? quam spem rei publicae datis? quotus quisque invenietur tanta virtute vir qui
optimam quamque causam rei publicae amplectatur, qui bonis viris deserviat, qui
solidam laudem veramque quaerat? cum sciat duo illa rei publicae paene fata,
Gabinium et Pisonem, alterum haurire cotidie ex pacatissimis atque
opulentissimis Syriae gazis innumerabile pondus auri, bellum inferre
quiescentibus, ut eorum veteres inlibatasque divitias in profundissimum
libidinum suarum gurgitem profundat, villam aedificare in oculis omnium tantam
tugurium ut iam videatur esse illa villa quam ipse tribunus plebis pictam olim
in contionibus explicabat, quo fortissimum ac summum civem in invidiam homo
castus ac non cupidus vocaret;
94. alterum Thracibus ac Dardanis
primum pacem maxima pecunia vendidisse, deinde, ut illi pecuniam conficere
possent, vexandam iis Macedoniam et spoliandam tradidisse, eundemque bona
creditorum, civium Romanorum, cum debitoribus Graecis divisisse, cogere
pecunias maximas a Dyrrachinis, spoliare Thessalos, certam Achaeis in annos
singulos pecuniam imperavisse neque tamen ullo in publico aut religioso loco
signum aut tabulam aut ornamentum reliquisse; illos sic inludere quibus omne
supplicium atque omnis iure optimo poena debetur, reos esse hos duos quos
videtis. omitto iam Numerium, Serranum, Aelium, quisquilias seditionis
Clodianae; sed tamen hi quoque etiam nunc volitant, ut videtis, nec, dum vos de
vobis aliquid timebitis, illi umquam de se pertimescent.
|