L 106. nunc, nisi me
fallit, in eo statu civitas est ut, si operas conductorum removeris, omnes idem
de re publica sensuri esse videantur. etenim tribus locis significari maxime de
(re publica) populi Romani iudicium ac voluntas potest, contione, comitiis,
ludorum gladiatorumque consessu. quae contio fuit per hos annos, quae quidem
esset non conducta sed vera, in qua populi Romani consensus non perspici
posset? habitae sunt multae de me a gladiatore sceleratissimo, ad quas nemo
adibat incorruptus, nemo integer; nemo illum foedum vultum aspicere, nemo
furialem vocem bonus audire poterat. erant illae contiones perditorum hominum
necessario turbulentae.
107. habuit
de eodem me P. Lentulus consul contionem: concursus est populi Romani factus;
omnes ordines, tota in illa contione Italia constitit. egit causam summa cum
gravitate copiaque dicendi tanto silentio, tanta adprobatione omnium, nihil ut
umquam videretur tam populare ad populi Romani auris accidisse. productus est
ab eo Cn. Pompeius, qui se non solum auctorem meae salutis, sed etiam supplicem
populo Romano (praebuit). huius oratio ut semper gravis et grata in contionibus
fuit, sic contendo numquam neque sententiam eius auctoritate neque eloquentiam
iucunditate fuisse maiore.
108. quo
silentio sunt auditi de me ceteri principes civitatis! quos idcirco non appello
hoc loco ne mea oratio, si minus de aliquo dixero, ingrata, si satis de
omnibus, infinita esse videatur. cedo nunc eiusdem illius inimici mei de me
eodem ad verum populum in campo Martio contionem! quis non modo adprobavit, sed
non indignissimum facinus putavit illum non dicam loqui, sed vivere ac spirare?
quis fuit qui non eius voce maculari rem publicam, seque si eum audiret scelere
adstringi arbitraretur?
|