LI 109. venio ad
comitia, sive magistratuum placet sive legum. leges videmus saepe ferri multas.
omitto eas quae feruntur ita vix ut quini, et ii ex aliena tribu, qui
suffragium ferant reperiantur. de me, quem tyrannum atque ereptorem libertatis
esse dicebat illa ruina rei publicae, dicit se legem tulisse. quis est qui se,
cum contra me ferebatur, inisse suffragium confiteatur? Cum autem de me eodem ex senatus consulto comitiis
centuriatis ferebatur, quis est qui non profiteatur se adfuisse et suffragium
de salute mea tulisse? Utra igitur causa popularis debet videri: in qua omnes
honestates civitatis, omnes aetates, omnes ordines una consentiunt, an in qua
furiae concitatae tamquam ad funus rei publicae convolant?
110a. an sicubi aderit Gellius, homo et fratre
indignus, viro clarissimo atque optimo consule, et ordine equestri, cuius ille
ordinis nomen retinet, ornamenta confecit, id erit populare? 'est enim homo
iste populo Romano deditus.' nihil vidi magis; qui, cum eius adulescentia in
amplissimis honoribus summi viri, L. Philippi vitrici, florere potuisset, usque
eo non fuit popularis ut bona solus comesset; deinde ex impuro adulescente et
petulante, postea quam rem paternam ab idiotarum divitiis ad philosophorum
reculam perduxit, Graeculum se atque otiosum putari voluit, studio litterarum
se subito dedidit. nihil sane (Actaei) iuvabant anagnostae, libelli pro vino
etiam saepe oppignerabantur; manebat insaturabile abdomen, copiae deficiebant.
itaque semper versabatur in spe rerum novarum, otio et tranquillitate rei
publicae consenescebat.
|