LVI 119b. non sum
tam ignarus, iudices, causarum, non tam insolens in dicendo, ut omni ex genere
orationem aucuper et omnis undique flosculos carpam atque delibem. scio quid
gravitas vestra, quid haec advocatio, quid ille conventus, quid dignitas P.
Sesti, quid periculi magnitudo, quid aetas, quid honos meus postulet. sed mihi
sumpsi hoc loco doctrinam quandam iuventuti, qui essent optimates. in ea
explicanda demonstrandum est non esse popularis omnis eos qui putentur. id
facillime consequar, si universi populi iudicium verum et incorruptum et si
intimos sensus civitatis expressero.
120.
quid fuit illud quod, recenti nuntio de illo senatus consulto quod factum est
in templo virtutis ad ludos scaenamque perlato, consessu maximo summus artifex
et me hercule semper partium in re publica tam quam in scaena optimarum, flens
et recenti laetitia et mixto dolore ac desiderio mei, egit apud populum Romanum
multo gravioribus verbis meam causam quam egomet de me agere potuissem? summi
enim poetae ingenium non solum arte sua, sed etiam dolore exprimebat. qua enim
(vi):
qui rem publicam certo animo adiuverit,statuerit, steterit cum Achivis --
vobiscum me stetisse dicebat, vestros ordines demonstrabat! revocabatur ab
universis --
re dubiahaut dubitarit vitam offerre nec capiti pepercerit.
haec quantis ab illo clamoribus agebantur!
121a. Cum
iam omisso gestu verbis poetae et studio actoris et exspectationi nostrae
plauderetur:
summum amicum summo in bello --
nam illud ipse actor adiungebat amico animo et fortasse homines propter aliquod
desiderium adprobabant:
summo ingenio praeditum.
|