LVIII 123. et quoniam huc
me provexit oratio, histrio casum meum totiens conlacrimavit, cum ita dolenter
ageret causam meam ut vox eius illa praeclara lacrimis impediretur; neque
poetae, quorum ego semper ingenia dilexi, tempori meo defuerunt; eaque populus
Romanus non solum plausu sed etiam gemitu suo comprobavit. Utrum igitur haec
Aesopum potius pro me aut Accium dicere oportuit, si populus Romanus liber
esset, an principes civitatis? nominatim sum appellatus in Bruto:
tullius, qui libertatem civibus stabiliverat.
miliens revocatum est. Parumne
videbatur populus Romanus iudicare id a me et a senatu esse constitutum quod
perditi cives sublatum per nos criminabantur?
124. maximum vero populi Romani iudicium
universi consessu gladiatorio declaratum est; erat enim munus Scipionis, dignum
et eo ipso et illo Metello cui dabatur. id autem spectaculi genus erat quod
omni frequentia atque omni genere hominum celebratur, quo multitudo maxime
delectatur. in hunc consessum P. Sestius tribunus plebis, cum ageret nihil
aliud in eo magistratu nisi meam causam, venit et se populo dedit non plausus
cupiditate, sed ut ipsi inimici nostri voluntatem universi populi viderent:
venit, ut scitis, a columna Maenia: tantus est ex omnibus spectaculis usque a
Capitolio, tantus ex fori cancellis plausus excitatus, ut numquam maior
consensio aut apertior populi Romani universi fuisse ulla in causa diceretur.
125a. Ubi erant tum illi contionum moderatores,
legum domini, civium expulsores? Aliusne est aliquis improbis civibus
peculiaris populus, cui nos offensi invisique fuerimus?
|