LIX
125b. equidem existimo nullum tempus esse frequentioris populi quam illud
gladiatorium, neque contionis ullius neque vero ullorum comitiorum. haec igitur
innumerabilis hominum multitudo, haec populi Romani tanta significatio sine ulla varietate
universi, cum illis ipsis diebus de me actum iri putaretur, quid declaravit
nisi optimorum civium salutem et dignitatem populo Romano caram esse universo?
126. at vero ille praetor, qui de me non
patris, avi, proavi, maiorum denique suorum omnium, sed Graeculorum instituto
contionem interrogare solebat, 'velletne me redire,' et, cum erat reclamatum
semivivis mercennariorum vocibus, populum Romanum negare dicebat, is, cum
cotidie gladiatores spectaret, numquam est conspectus cum veniret. emergebat
subito, cum sub tabulas subrepserat, ut
mater, te appello
dicturus videretur; itaque illa via latebrosior, qua spectatum ille veniebat,
Appia iam vocabatur; qui tamen quoquo tempore conspectus erat, non modo
gladiatores sed equi ipsi gladiatorum repentinis sibilis extimescebant.
127a.
videtisne igitur quantum (intersit) inter populum Romanum et contionem? dominos
contionum omni odio populi notari, quibus autem consistere in operarum
contionibus non liceat, eos omni populi Romani significatione decorari?
tu mihi etiam M. Atilium
Regulum commemoras, qui redire ipse Carthaginem sua voluntate ad supplicium
quam sine iis captivis a quibus ad senatum missus erat Romae manere maluerit,
et mihi negas optandum reditum fuisse per familias comparatas et homines
armatos?
|